COLLATIONES DE DECEM PRAECEPTIS

 COLLATIO I.

 COLLATIO II.

 COLLATIO III.

 COLLATIO IV.

 COLLATIO V.

 COLLATIO VI.

 COLLATIO VII.

COLLATIO I.

De quatuor motivis ad observantiam divinorum praeceptorum inducentibus et de decalogo in genere.

Summanum. - Introductio, numero 1. Pars I. De motivis observantiae. Quatuor movent ad observanda praecepta, 2. - Primo, auctoritas mandantis, et quidem triplici ratione, scilicet quia nos creat, gubernat et salvat, 3-8.

Secundo, utilitas observationis triplex, scilicet impetratio charismatum, revelatio Scripturarum et assecutio praemiorum, 6-9.

Tertio, periculum transgressionis triplex, quia non observans multa bona perdit, in nefanda flagitia ruit et aeterna supplicia meretur, 10-12. - Duo ultima confirmantur per Scripturam, 13. - Quarto, irreprehensibililas mandatorum, monstrata tripliciter, quia non continent aliquid impossibile nec onerosum nec iniquum, 14-17.

Conclusio primae partis, 18.

Pars II. De decalogo in genere. De mandato primo et magno, quod est summa totius Legis, 19.

Decem praecepta sunt fundamenta omnium legum et praeceptorum; ipsa enumerantur, 20.

Omnis lex non mandat nisi duplicem iustitiam, scilicet quae ordinat ad Deum et ad proximum: hinc duae tabulae, 21.

Tabula prima cum tribus praeceptis, quae appropriantur tribus personis divinis, 22.

Tabula secunda cum septem aliis, 23. 24.

1. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Verba ista scripta sunt in Matthaeo et sunt verba Salvatoris nostri, in quibus explicatur nobis summa totius nostrae salutis quantum ad duo: primo, quantam ad praemium retributionis aeternae; ibi: Si vis ad vitam ingredi: secundo, quantum ad meritum operationis humanae, ibi: serva mandata. Et est hic rectus ordo, quia finis movet agentem, ut se exerceat in debitum finem .

Sequamur igitur formam istius magni Magistri; et antequam de istis praeceptis aliquid dicamus, prius dicamus de observantiis praeceptorum.

2. Praemittit Dominus motivum , postea subiungit actum, per quem possumus devenire in debitum finem. Et notandum, quod sunt quatuor, quae nos movent ad observandum mandata Dei. Primum est auctoritas sive dignitas mandantis: secundum est utilitas observationis: tertium est trangressionis periculum: quartum est irreprehensibilitas mandatorum. Quoniam igitur ille qui mandat, praecepta observari , est magnae auctoritatis, et observatio mandatorum est magnae utilitatis, et in transgressione magnum consistit periculum, et irreprehensibile est mandatum: ideo nullus est, qui possit habere excusationem de observatione mandatorum.

3. Primum igitur movere nos debet ad observandum mandata Dei auctoritas mandantis: quia Deus est, qui mandat, observari praecepta. Est enim magnae auctoritatis: quod patet ex tribus: primo, quia ipse sua magna potentia nos creat: secundo, quia nos sua mira sapientia regit et gubernat: tertio, quia sua munifica benevolentia nos salvat.

Primo dico, quod ille qui mandat, observari mandata Dei, est magnae auctoritatis, quia sua magna potentia nos creat: Iob : Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu: et Deuteronomii undecimo: Oculi vestri viderunt omnia opera magna Dei, quae fecit, ut custodiatis mandata eius.

4. Secundo, est magnae auctoritatis, quia sua mira sapientia nos gubernat. Unde dicit Isaias : Ego Dominus, docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. Utinam attendisses mandata mea! facta fuisset sicut flumen pax tua. Psalmus: Servavi mandata tua et testimonia tua: quia omnes viae meae in conspectu tuo.

5. Tertio, est magnae auctoritatis, quia sua munifica benevolentia nos salvat: Deuteronomii decimo : Et nunc, Israel, quid petit Dominus Deus tuus a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua, custodiamque mandata Domini?

Dominus, qui te creavit: Deus, qui te gubernat: tuus, qui te salvat. - Patet modo, quod ad servandum mandata Dei debet nos movere primo auctoritas mandantis.

6. Secundo debet nos movere ad observandum mandata Dei observationis utilitas. In servando enim mandata Dei est multiformis utilitas, quae ad tres utilitates reducitur. Prima utilitas est impetratio divinorum charismatum; secunda est revelatio sacrarum Scripturarum: tertia est assecutio caelestium praemiorum.

7. Prima, dico, utilitas in servando mandata Dei est impetratio divinorum charismatum: unde in Ioanne : Si diligitis me, mandata mea servate, et ego rogabo Patrem meum, et dabit vobis alium paracletum.

8. Secunda utilitas est intelligentia sacrarum Scripturarum; Psalmus : Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Sed quomodo perveniamus ad intelligentiam sacrarum Scripturarum, ostendit Gregorius: unde super illud, quod discipuli, quando viderunt Iesum, ipsnm non intellexerunt, sed quando audierunt ipsum loquentem, tunc ipsum intellexerunt, dicit ibi Gregorius, quod "audiendo Dei praecepta discipuli illuminati non sunt, sed faciendo ea illuminati sunt"; quia non auditores legis tantum, sed factores iustificabuntur . Propter hoc dicit Iacobus in sua canonica: Estote factores verbi Dei et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos: quia, si quis auditor est verbi Dei tantum et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Si videt homo decies vultum suum proprium in speculo, adhuc non bene cognoscet ipsum: sed si videt vultum alterius hominis extra speculum, bene cognoscit ipsum: et hoc est propter fortem impressionem speciei super organum visus secundum lineam rectam, sed in speculo non est verus intuitus. Similiter, quando homo audit verbum Dei, videtur ei, quod ipsum bene intelligat, sed statim recedit; sed quando ponit ipsum ad experientiam bene operando, tunc ipsum intelligit.

9. Tertia utilitas observationis mandatorum Dei est assecutio caelestium praemiorum. Unde dicitur in Proverbiis : Serva mandata mea, et vives: et legem meam quasi pupillam oculi. Haec est ratio,

quare homini existenti in paradiso Deus dedit observantiam mandatorum.

Patet modo, quod ad observandum mandata Dei debet nos movere utilitas observationis.

10. Tertio debet nos movere ad observantiam mandatorum transgressionis periculum, quia transgressor mandatorum incidit in multa pericula: primo, quia multa bona perdit: secundo, quia in nefanda flagitia ruit: tertio, quia aeterna supplicia meretur. - Primo, dico, debet nos movere ad servandum mandata Dei transgressionis periculum, quia transgressores multa bona perdunt: unde in Levitico : Si non audieritis vocem meam et non feceritis omnia mandata mea: visitabo vos in egestate et calore, qui confidet oculos vestros et consumet animas vestras. Dicit: Visitabo vos in egestate: ecce, omnium bonorum privatio; et calore, qui conficiet oculos vestros et consumet animas vestras, quia excaecat intellectum veri et aufert affectum boni: et propter hoc in persona transgressoris dicit Psalmista : Dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

11. Secundo, transgressores mandatorum in nefanda flagitia ruunt: unde in Baruch : Non obedivimus voci Domini, ut ambularemus in mandatis eius, et abivimus unusquisque in sensum cordis sui maligni. De talibus transgressoribus dicit Psalmus: Populus meus non audivit vocem meam, et Israel non intendit mihi, et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Tales enim transgressores dat Dominus in manus daemonum. Quod bene significatum est in Danielis tertio, ubi dicitur, quod tres pueri existentes in fornace ignis dixerunt: Peccavimus et inique egimus et praevaricati sumus; sequitur: Et traditi sumus in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram

12. Tertio, transgressores mandatorum aeterna supplicia promerentur: Psalmus : Maledicti, qui declinant a mandatis tuis: maledicti, quia dicetur eis: Ite, maledicti, in ignem aeternum, Matthaei vigesimo quinto.

13. Ecce, observationis mira utilitas et transgressionis mira calamitas. Unde Dominus per Moysen: En, inquit, propono tibi benedictionem et maledictionem: benedictionem, si mandata mea feceris: maledictionem, si non feceris. Ponit nos Dominus in medio et operatur nobiscum mirabiliter.

Quando aliquis vult aliquid alii ostendere, procedit contra ipsum duplici via, scilicet per rationem ostensivam et per rationem ducentem ad impossibile . Sic facit Dominus: ponit hominem in medio inter caelum et infernum: in caelo est aeterna gloria, in inferno sunt aeterna supplicia: Et quando Dominus ostendit homini gloriam paradisi, quam potest promereri servando mandata: tunc inclinat ipsum ad observantiam mandatorum per rationem ostensivam. Quando vero ostendit ei supplicia inferni, in quae ruet, si transgreditur mandata: tunc inclinat ipsum per rationem ducentem ad impossibile.

Ecce, proponit nobis maledictionem et benedictionem; dimittamus ludae proditori maledictionem et laqueos, de que dicitur, quod noluit benedictionem, et elongabitur ab eo ; et nos cum beato Mathia recipiamus benedictionem.

14. Quarto debet nos movere ad observantiam mandatorum irreprehensibilitas mandatorum. Mandatum dicitur irreprehensibile, quando non continet aliquid impossibile nec aliquid onerosum nec aliquid iniquum. Sic est in mandatis Dei.

15. Primo, dico, sunt mandata Dei irreprehensibilia, quia non continent aliquid impossibile: unde in prima Ioannis : Haec est caritas Dei, ut mandata eius custodiamus, et mandata eius gravia non sunt. Praemittit: haec est caritas Dei: habenti enim caritatem mandata Dei sunt facilia et suavia, sed non habenti caritatem videntur difficilia. Et ponit Augustinus exemplum de ave habente plumas et de ave sine plumis: et dicit, quod avi habenti plumas facile est volare, sed avi non habenti plumas est difficile. Similiter homini perversae voluntatis videntur mandata difficilia, quae habenti caritatem sunt facilia. Unde dicitur in Deuteronomio : Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non est super te nec procul positum nec in caelo situm nec trans mare positum, sed iuxta te est valde sermo, in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum.

16. Secundo, mandata Dei sunt irreprehensibilia, quia non continent aliquid onerosum, immo sunt suavia. Unde dicitur in Ecclesiastico : Nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini: Psalmus: Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum. Gaudium iusto est facere iudicium sive iustitiam. Sed videmus, quod palato infecto cibus dulcis videtur esse amarus; similiter homini perversae voluntatis mandata Dei, quae sunt facilia et suavia, videntur difficilia.

17. Tertio, mandata Dei sunt irreprehensibilia, quia non continent aliquid iniquum: unde Apostolus : Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Propter hoc dicit alibi: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, ut sine macula serves mandatum irreprehensibile.

Patet igitur modo irreprehensibilitas mandatorum.

18. Coniungamus igitur ista quatuor, scilicet auctoritatem praecipientis, utilitatem observationis, transgressionis periculum et irreprehensibilitatem mandatorum: et videbimus, quod nullus est, qui se poterit excusare de observatione praeceptorum.

19. Sed quod est mandatum primum et magnum in Lege? Respondet Dominus in Matlhaeo : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus universa Lex pendet et Prophetale. Augustinus ostendit, quod in isto verbo : Mihi autem adhaerere Deo bonum est, continetur totum hoc, quod dicitur: Diliges Dominum Deum etc. Debemus enim diligere Deum, quia hoc est iustum, sanctum, facile et suave. Unde Augustinus : " Domine, quis mihi es? Et ego quis tibi, ut iubeas me amare te, et si non amem te, mineris mihi ingentes miserias "?

20. Ceterum decalogus sacer, qui datus est Moysi in monte Sinai, ostendit, quomodo debemus custodire mandata Dei: et volo vobis ostendere, quod sicut sunt octo partes orationis, quae sunt fundamentum omnium eorum, quae per vocem exprimi possunt in grammatica , et sicut sunt decem praedicamenta, quae sunt fundamentum omnium eorum quae determinantur in dialectica: sic decem praecepta sunt fundamentum omnium legum et divinorum praeceptorum. Voluit enim Dominus, quod non sine ratione essent Moysi data. - Dicam modo ista praecepta in generali:

Non habebis deos alienos.

Non assumes nomen Dei tui in vanum.

Memento, ut diem Sabbati sanctifices.

Honora patrem tuum et matrem tuam.

Non occides.

Non moechaberis.

Non furtum facies.

Non falsum testimonium dices.

Non concupisces uxorem proximi tui,

Neque aliquam rem eius.

21. Et notandum, quod lex omnis non mandat nisi iustitiam. Est enim lex regula iustitiae ; iustitia autem est, secundum quam homo habet ordinari ad Deum et ad proximum. Secundum hoc est duplex iustitia: una, qua ordinamur ad Deum: alia, qua ordinamui ad proximum; et secundum hoc datae fuerunt Moysi duae tabulae, scilicet prima et secunda. In prima continentur mandata ordinantia nos ad Deum, in secunda continentur mandata ordinantia nos ad proximum .

22. In prima, dico, tabula continentur mandata ordinantia nos ad Deum: Deus autem est Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Patri attribuitur maiestas, Filio veritas et Spiritui sancto bonitas. In Patre est summa maiestas humiliter adoranda: in Filio est summa veritas fideliter asserenda: in Spiritu sancto est summa bonitas sincere amanda. Sed si ista tria ex aeterna ordinatione debemus facere, tunc necesse est, in prima tabula esse tria mandata secundum ista tria appropriata tribus personis divinis. In primo quidem mandato praecipitur humilis adoratio divinae maiestatis, cum dicitur: Non habebis deos alienos. In secundo mandato praecipitur fidelis assertio divinae veritatis, cum dicitur: Non assumes nomen Dei tui in v anum. In tertio praecipitur divinae bonitatis sincera dilectio, cum dicitur: Memento,ut diem Sabbati sanctifices. Ista sunt tria mandata primae tabulae.

23. In secunda tabula continentur septem mandata ordinantia nos ad proximum, quae significantur per duo praecepta legis naturae , scilicet: hoc facias alii, quod tibi vis fieri; non facias alii, quod tibi non vis fieri.

Et secundum haec duo praecepta legis naturae accipitur duplex iustitia, quarum una est innocentiae, altera beneficentiae; et secundum istam duplicem iustitiam duplex est mandatum: primum beneficentiae, alterum innocentiae.

Mandatum beneficentiae est: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hoc autem mandatum non solum est reverentiae, sed est etiam beneficii et obsequii: et non solum est in patre, immo in omnibus, qui a patre procedunt.

24. Mandatum autem, quod est innocentiae, necesse est multiplicari, quia consistit in hoc, ut homo caveat ab offensa proximi sui. Tripliciter autem contingit offendere proximum, scilicet in animo, verbo et facto.

Offensa autem in facto est tribus modis, quia potest homo offendere proximum per factum aut in persona propria, aut in persona sibi coniuncta, aut in possessione terrena. Et secundum hoc sunt tria mandata: Non occides; non moechaberis ; non furtum facies.

Deinde sequitur offensa in verbo, contra quam est unum mandatum, scilicet non falsum testimonium dices. Per falsum autem testimonium significantur omnia, quae homo potest dicere contra proximum suum.

Offensa autem in animo duas habet radices secundum duplicem concupiscentiam, scilicet carnis et oculorum . Contra concupiscentiam carnis est unum mandatum: Non concupisces uxorem proximi tui. Contra concupiscentiam oculorum est aliud mandatum: non agrum neque aliquam aliam rem.

Patet.modo in generali, quae sint decem praecepta et penes quid accipiantur.