DE SORTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 5

In quo ostenditur utrum sortibus liceat uti.

His igitur visis, de facili patet utrum sortibus liceat uti. Et primo quidem manifestum est quod nulli christiano licet cum Daemonibus aliquod societatis pactum habere. Dicit enim apostolus I ad cor.

X, 20: nolo vos socios fieri Daemoniorum: ad quam societatem pertinent non solum manifestae Daemonum invocationes, quibus nigromantici utuntur, sed etiam quaecumque occulta pacta cum Daemonibus inita. Et ideo Augustinus in II de doctrina christiana, praemissis diversis superstitiosis hominum observationibus subdit: omnes artes huiusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis ex quadam pestifera societate hominum et Daemonum, quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda christiano.

Unde et Deut. XVIII, 10-11 dicitur: non inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam, ducens per ignem; aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria; ne sit maleficus neque incantator, nec Pythones consulat, neque quaerat a mortuis veritatem.

Sed adhuc dubitatio restat, quae sint dicendae superstitiosae inquisitiones sortium, vel quarumcumque divinationum, per quas pacta cum Daemonibus contrahantur.

Cuius quidem dubitationis solutio haberi potest ex praemissis Augustini verbis, si subtiliter discutiantur. Dixit enim per artes nugatoriae vel noxiae superstitionis pacta cum Daemonibus fieri. Noxia autem superstitio dicitur quae aliquid manifeste illicitum continet; sicut invocationes et sacrificia Daemonum, vel quaecumque huiusmodi. Nugatorium autem dicitur quando quis utitur re aliqua ad quod virtus eius extendi non potest: hoc enim in vanum fieri videtur. Vana vero nugatoria dicimus: puta si aeger medicinam assumat contra morbum quem potest sanare, non est superstitiosa nugatio: sed si quis collo alliget quaedam quae omnino ad rem non pertinent, etiam secundum sententiam medicorum hoc ad nugatoriam superstitionem pertinere videtur: et simile est, cum vestis a soricibus roditur, plus timere suspicionem mali futuri quam praesens damnum dolere: et multa exempla huiusmodi Augustinus ponit ibidem.

Ad quae autem virtus sortium se possit extendere, haberi potest ex praemissis.

Ostensum est enim quod caelestium corporum virtus extendit se ad corporales effectus, non autem ad immutandum liberum arbitrium; unde si quis astrologum consulat utrum sit aestas futura pluviosa vel sicca, non est nugatoria consultatio, sicut esset si quis eum consuleret utrum sibi fodienti sepulcrum thesaurus occurrat, vel quid sibi interroganti alius sit responsurus: unde talis consultatio ad societatem Daemonum pertinet, qui inordinatis hominum motibus se immiscent.

Idem quoque est in augurio observandum.

Si quis enim cornicula frequenter crocitante mox futuram praenuntiet pluviam, non est nugatoriae superstitionis: moventur enim animalia quodam naturali instinctu ex impressione caelestium corporum secundum dispositionem aeris ad temporis cognitionem, secundum quod est necessarium naturae ipsorum, secundum illud Ierem. VIII, 7: milvus in caelo cognovit tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui.

Similiter etiam si quis ex subito volatu avium denuntiet ibi latere insidias, unde aves volando recesserunt, non est superstitio, sed humana industria. Si vero per motum vel garritum avium de humanis actibus praenuntietur aliquid, superstitiosum est.

Simile etiam est in sortibus et in omnibus similibus observandum, quod quidquid aliquam certam causam potest habere vel naturalem vel humanam vel divinam, superstitiosum non est; sed solum illud nugatorium dicitur et superstitiosum, quod certam causam habere non potest: et hoc ad societatem Daemonum pertinet, qui talibus rebus efficaciam aliquando praestant, ut vanitatibus animos hominum implicent, unde et in Psal. Dicitur: beatus vir cuius est nomen domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas. Has igitur sortes sacri canones damnant, quae dum noxia vel nugatoria superstitione fiunt, ad societatem Daemonum pertinent.

Si autem ea quae naturalem vel humanam causam habent, culpa carent, multo magis ea quae divino auxilio innituntur.

Nam ad beatitudinem hominis pertinet, secundum Psalmum, ut nomen domini sit spes eius: et ideo si per sortium proiectionem aliqui divinum requirant iudicium, non est secundum se peccatum. Dicit enim Augustinus super illud psalm.: in manibus tuis sortes meae: sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate divinam indicans voluntatem.

Sciendum tamen, quatuor modis in huiusmodi sortibus peccatum posse contingere. Uno modo, si absque ulla necessitate putet aliquis ad sortes esse recurrendum: hoc enim videtur esse tentare deum, si quis habet quid faciat ex humana industria, et eo praetermisso putet esse requirendum divinum iudicium. Dicitur enim II Paralip. XX, 12: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te.

Secundo, si absque debita reverentia et devotione, etiam in necessitate, sortibus requirat (quis) divinum iudicium: unde beda dicit super actus apostolorum: si qui necessitate aliqua compulsi deum putant sortibus exemplo apostolorum esse consulendum, videant hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum coetu et precibus ad deum fusis egisse.

Tertio, si divina oracula ad humana et terrena negotia convertantur: unde Augustinus dicit ad inquisitiones Ianuarii: hi qui de paginis evangelicis sortes legunt, etsi optandum sit ut id potius faciant quam ad Daemonia consulenda concurrant; tamen ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae huius vanitatem divina oracula velle convertere.

Quarto, si id quod est per divinam inspirationem faciendum, aliquis forte velit sorti committere, sicut ad ecclesiasticas dignitates sunt homines promovendi per concordiam electionis, quam spiritus sanctus facit: et ideo illicitum esset in huiusmodi electionibus sorte uti. Faceret enim iniuriam spiritui sancto, qui humanum sensum instruit ad recte iudicandum, secundum illud I ad corinth. II, 15: spiritualis iudicat omnia. Qui autem sorte eligitur, humano iudicio non comprehenditur, ut dicit Ambrosius super Lucam; unde, sicut beda dicit super actus apostolorum, matthias ante Pentecosten ordinatus sorte quaeritur, quasi nondum spiritus sancti plenitudine in ecclesiam effusa; septem autem diaconi postea non sorte, sed discipulorum electione, apostolorum vero oratione et manus impositione sunt ordinati.

Praedicta autem necessitas, in qua licitum est per sortes divinum iudicium implorare, maxime videtur locum habere quantum ad consultoriam sortem: quia et apud antiquos iustos frequenter invenimus aliquos deum in dubiis negotiis consultasse, sicut legitur I Reg. XXX, 8, quod consuluit David dominum dicens: persequar an non latrunculos hos et comprehendam eos? potest etiam huiusmodi necessitas ad sortem pertinere divisoriam: quando scilicet contradictiones hominum super rerum divisione aliter sopiri non possunt, nisi per sortes divino iudicio committatur, secundum illud Prov. XVIII, 18: contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.

Nec solum in rerum divisione necessitas divisoriae sortis potest provenire, sed etiam in divisione eorum quae sunt a diversis agenda: unde Augustinus dicit in epistola ad honoratum: si inter dei ministros sit disceptatio, qui eorum persecutionis tempore maneant, ne fuga omnium; et qui eorum maneant, ne morte omnium deseratur ecclesia: si haec disceptatio aliter non poterit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt.

Similiter etiam eadem sortis necessitas imminet, si aliquid dandum occurrat pluribus quod non nisi uni eorum dari possit: unde Augustinus dicit in I de doctrina christiana: si tibi abundaret aliquid quod oporteret dari ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset; si tibi occurrerent duo quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitate superaret; nihil iustius faceres quam ut sorte legeres cui dandum esset quod dari utrique non posset.

Et quia terrenae dignitatis officium ad temporalia dispensanda ordinatur, potest etiam licite ad huiusmodi sortes haberi recursus, si aliter electio concors esse non posset: quamvis enim rector quaerendus sit non sorte, sed industria prudens; tolerabilius tamen est sorte saecularem rectorem quaerere quam populum dissensionibus laborare. De rectore vero spirituali est alia ratio, ut supra iam diximus.

Sed in divinatoria sorte praedicta necessitas non multum videtur occurrere, unde et dominus dicit discipulis: non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua potestate. Si qua tamen futura necessarium est praenoscere sive ad cautelam ecclesiae, sive alicuius singularis personae, haec per spiritum sanctum fidelibus innotescunt: de quo dominus dicit Ioan. XVI, 13: quae ventura sunt annuntiabit vobis. Unde et de huiusmodi futuris licet per modum consultoriae sortis iudicium divinum requirere; sicut legitur iudicum VI, quod Gedeon quaesivit a domino si per manus eius populus Israel esset salvandus, petens signum in vellere. Sed quia divisoria sors locum posset habere etiam si res humanae fortuito agerentur, ut supra dictum est, contingit aliquem divisoria sorte uti, non quasi exquirat divinum iudicium, sed quasi committens fortunae: quod maxime videtur in taxillatorio ludo. Hoc autem vitio vanitatis non caret. In tantum igitur nunc de sortibus dictum sit.