DE SORTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Prologus

Prologus

Prologus in quo manifestatur sequentis operis intentio.

Postulavit a me vestra dilectio ut quid de sortibus sentiendum sit, vobis conscriberem. Non est autem fas ut preces quas fiducialiter caritas porrigit, apud amici animum repulsam patiantur. Unde petitioni vestrae satisfacere cupiens, intermissis paulisper occupationum mearum studiis, solemnium vacationum tempore, quid mihi de sortibus videatur, scribendum curavi.

De sortibus considerare oportet in quibus locum sors habeat, quid sit sortium finis, quis modus, quae earum virtus; et utrum eis liceat uti secundum christianae religionis doctrinam.