DE SORTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 1

In quibus rebus fiat inquisitio per sortes.

Primo igitur considerandum est, quod rerum quaedam sunt ex necessitate et semper, sicut deum esse, duo et tria esse quinque, solem oriri, et alia huiusmodi, quae vel semper sunt, vel semper eodem modo eveniunt. In his autem sors locum non habet. Derisibilis enim videtur, si quis sortibus explorandum aestimaret aliquid circa esse divinum, vel circa numeros, vel circa motus solis et stellarum.

Alia vero sunt quae naturaliter quidem contingunt et ut frequentius eodem modo proveniunt, quandoque tamen, sed rarius, aliter contingunt, sicut aestatem esse siccam, hiemem vero pluviosam. Contingit tamen interdum, sed rarius, evenire contrarium, ex eo quod solitus naturae cursus ex aliquibus causis impeditur. In neutris autem praedictarum rerum secundum se consideratis locum sors habet.

Potest quidem sors locum habere, non tamen secundum quod ipsae res naturales in se considerantur, sed secundum quod earum cursus attingit aliqualiter usum vitae humanae, sicut ab aliquibus sorte inquiri potest, an fluvius inundet et domum vel agrum occupet, an pluvia aestate abundet et fruges in agro corrumpat; sed an abundet pluvia vel fluvius inundet in locis desertis, in quibus hoc ad usum humanae vitae non pertinet, nullus sorte inquirere studet.

Ex quo patet quod sors proprie in rebus humanis locum habet. Sed quia ad unumquemque hominem pertinet sollicitari de his quae pertinent ad usum propriae vitae et eorum cum quibus quocumque modo communionem habet, consequens est quod nec ad omnes res humanas inquisitio sortis extendatur. Nullus enim in Gallia existens sorte aliquid inquirendum curat de his quae ad indos pertinent, cum quibus nullatenus in vita communicat.

Sed de his consueverunt homines sorte aliquid inquirere quae qualitercumque ad eos pertinent, vel ad sibi coniunctos.

Rursus autem nec in his omnibus sortes inquiri videntur. Nullus enim sorte inquirit ea quae per suam industriam vel cognoscere, vel ad effectum perducere potest. Derisibile namque videtur, si quis sorte inquirat an comedat, vel fruges ex agro colligat, vel si id quod videt, est homo vel equus.

Relinquitur igitur quod homines sorte aliquid inquirunt in rebus humanis aliqualiter ad se pertinentibus, quae per propriam prudentiam non possunt cognoscere, nec ad effectum perducere.