DE SORTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 2

In quo ostenditur ad quem finem sortes ordinentur.

Quia igitur in his sorte aliquid quaeritur quae pertinent ad usum vitae humanae, necesse est quod ad haec inquisitio sortis tendat, secundum quae res aliquae accommodantur usui vitae humanae.

Circa ea vero quae veniunt in usum humanum, primo quidem sollicitantur homines ut ea qualitercumque habeant; secundo vero ut habitis utantur; tertio vero ut futurum eventum usus cognoscant. Et quia res vitae nostrae deservientes in nostros usus assumere non possumus nisi eas aliqualiter habeamus, res autem secundum sui naturam communes sunt omnibus: necesse fuit ad hoc quod eis distincte homines uti possent, ut per aliquem modum inter homines dividerentur.

Quandoque autem communium rerum divisio ex humana industria et voluntatum concordia potest ad effectum perduci, et tunc sortibus non indigetur. Sed quando humanus sensus non sufficit ad concorditer dividendum, tunc consueverunt sorte dividere, secundum illud proverb.

XVIII, 18: contradictiones comprimit sors.

Sicut autem est distributio facultatum, ita etiam et honorum sive dignitatum.

Unde quandoque contingit quod aliqui non valentes concorditer eligere aliquem cui dignitas aliqua conferatur, sorte hoc requirendum existimant. Quod etiam apparet in veteri lege observatum fuisse, ut sorte quadam ad officium summi sacerdotis accederent: unde dicitur Luc. I, quod zacharias sorte exiit ut incensum poneret.

Saul etiam sorte fuit electus in regem, ut legitur I regum X.

Sicut autem contingit dubitari circa distributionem honorum, ita et circa distributionem poenarum. Et ideo si credatur aliquis puniendus, ignoretur autem quem puniri oporteat, sorte hoc aliquibus inquirendum videtur. Sic enim legimus ionam fuisse sorte in mare proiectum, sic etiam iosue Achor de anathemate surripientem sorte punivit, ut legitur iosue VII.

Sic igitur sors uno modo ordinatur ad inquirendum quis sit habiturus vel possessionem vel dignitatem vel poenam; et haec vocari potest sors divisoria, quia per eam dividitur id quod ignoratur qualiter sit distribuendum: unde et verbum sortiendi a sortibus sumptum esse videtur.

Sicut autem dubitare contingit quis rem aliquam sit habiturus, ita dubitare contingit utrum re aliqua sit utendum, et universaliter utrum expediat aliquid agere. Nam omnis actio usus aliquis est vel sui ipsius, vel rei alterius. Cum igitur talis occurrit dubitatio circa agenda; si quidem per humanam prudentiam huic dubitationi satisfieri possit, ad humanum consilium recurrendum opinantur. Sed quia, ut dicitur sapien. IX, 14: cogitationes mortalium timidae et incertae providentiae nostrae, ubi humano consilio dubitationi plenarie occurri non potest, ad sortium inquisitionem recurrunt. Huius exemplum legimus in esther, ubi dicitur, quod Missa est sors in urnam... Quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et quia huiusmodi sors succedit loco consilii, potest dici sors consultoria, quasi ad consultandum ordinata.

Sollicitantur etiam plerumque homines de futuris eventibus, ex quorum cognitione homo in pluribus agendis vel vitandis dirigi potest; et tamen futurorum cognitio excedit humanam industriam, secundum illud Eccle. VIII, 6-7: multa hominis afflictio qui ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio. Unde homines, ad aliquid de futuris eventibus cognoscendum, interdum putant esse recurrendum ad sortes, et huiusmodi sortem divinatoriam vocare possumus: divini enim dicuntur qui aliqua de futuris praenoscunt, quasi sibi attribuentes quod est proprium dei, secundum illud isa. XLI, 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos.