DE SORTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 3

In quo ostenditur quis sit modus inquirendi per sortes.

Scire autem oportet, quod multipliciter aliqui cognitionem exquirunt eorum quae humanam excedunt industriam.

Quidam enim manifesta responsa deposcunt vel a deo vel a Daemonibus: quorum primum pertinet ad propheticos viros, qui quadam privilegiata familiaritate deo coniuncti, ab eo merentur instrui de futuris eventibus, aut de quibuscumque supernaturalibus rebus, secundum illud Amos III, V. 7: non faciet dominus deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Revelat autem interdum vigilantibus per manifestam visionem, interdum autem per somnium, secundum illud num.

XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Huius autem gratiae particulariter plerique homines participes effecti, a deo admonentur in somnis de his quae pertinent ad eorum salutem: unde dicitur iob XXXIII, 15: per somnium in visione nocturna, aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplinam, ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia. Secundum vero pertinet ad nigromanticos, qui quibusdam incantationibus et sacrificiis a Daemonibus aliqua responsa exquirunt vel sermone prolata, vel aliquibus signis demonstrata; et hoc vel in vigilia, vel in somno.

Quandoque vero aliquorum occultorum homines exquirunt notitiam, quasi signum eorum accipientes ex quibusdam quae in aliis rebus considerant: cuius quidem inquisitionis diversae sunt species.

Exquirunt enim quidam occultorum notitiam sive circa futuros eventus, sive circa ea quae expedit agere, per considerationem caelestium motuum, inspiciendo scilicet motus et situs eorum, ex quibus aliqua futura et occulta se posse cognoscere putant: quod pertinet ad mathematicos sive astronomos, qui etiam geneatici appellantur propter natalium dierum considerationem.

Quidam vero occultorum notitiam exquirendam putant considerando motus et voces aliquorum animalium, et etiam hominum sternutationes: quod totum pertinet ad auguria sive ad aruspicia, quae exinde dicuntur, quia praecipue aves inspiciunt, et earum garritus attendunt.

Alii vero sunt qui occultorum notitiam quaerunt ex aliquibus quae ab hominibus dicuntur vel fiunt sub alia intentione, quod quidem inquisitionis genus proprie omen vocatur: cuius exemplum ex maximo valerio accipere possumus, qui narrat quod cum Lucius Paulus consul bellum cum rege Persa esset facturus, a curia regressus filiam suam tristem inveniens, tristitiae causam quaesivit: quae respondit, Persam periisse: decesserat enim catulus quidam nomine Persa. Arripuit igitur omen Paulus, et spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.

Quidam vero conquirunt occulta attendendo quasdam figuras in quibusdam corporibus apparentes, ut puta secundum lineas manus humanae, quod dicitur chiromantia, vel etiam in osse spatulae alicuius animalis, quod dicitur spatulamantia.

Tertio vero modo aliqui notitiam occultorum requirunt ex his quae per eos geruntur, eorum considerantes eventum: quod etiam multipliciter fit. Ad hoc enim genus pertinet geomantiae usus, per quem quibusdam punctis descriptis eos diversimode secundum quasdam figuras disponendo, aliquorum occultorum putant per hoc se notitiam posse acquirere. Pertinet etiam ad hoc genus quod quibusdam cedulis reconditis in occulto, dum in quibusdam earum diversa scribuntur, in aliis vero nihil, discernitur quid accipientibus cedulas contingere debeat, vel de eis quid oporteat fieri. Cui etiam simile est quod quibusdam festucis inaequalibus absconditis, diversa circa aliquos indicantur ex eo quod maiorem vel minorem accipiunt. Ad quod etiam aliqualiter pertinere videtur taxillorum proiectio, vel si quid aliud fiat, per quod diiudicetur qualiter sit aliquid dividendum, vel quid oporteat agere vel ad cognoscendum aliquod occultum praeteritum vel futurum. Unde etiam duella ad hoc videntur pertinere, nisi inquantum per artem vel virtutem plerumque unus alium superat. Videntur etiam ad hoc pertinere iudicia ferri candentis vel aquae, et alia huiusmodi, nisi quod in his non est eventus indifferens: unde in his requiritur expressius divinae virtutis iudicium quam in aliis supradictis.

Nomen autem sortis ad hoc tertium inquisitionis genus pertinere videtur, quo scilicet aliquid fit ut ex eius eventu considerato, aliquod occultum innotescat: unde sortes dicuntur proiici, vel in sinum mitti, vel aliquid aliud additur in commemoratione sortium, quod pertinet ad actum humanum, secundum illud proverb.

XVI, 33: sortes mittuntur in sinum.

Patet igitur ex praedictis, quod sors est inquisitio occulti excedentis humanam industriam, per aliquid a nobis factum; in rebus humanis ad nos pertinentibus vel habendis vel utendis vel cognoscendis.

Scire autem oportet, quod quandoque hoc tertium inquisitionis genus, quod ad sortes dictum est pertinere, potest alicui praedictorum generum permisceri.

Quandoque quidem propheticae consultationi: sicut patet in facto Gedeonis, qui vellus expandens in area, inquisivit signum roris a domino, ut legitur iudicum VI.

Quandoque vero permiscetur nigromanticae inspectioni, sicut in aruspicio, secundum quod inspiciuntur viscera animalium Daemonibus immolatorum. Quandoque vero astronomicae divinationi, aut etiam augurum observationi, puta si hoc aut illud facienti, aspectus talis stellae vel talis avis occurrat. Quandoque vero divinationi, quae fit per observationem verborum propter aliud dictorum: ad quod pertinere videtur quod aliqui in apertione librorum observant quid eis occurrat. Et similiter aliae sortium diversitates facile colligi possunt secundum commixtionem tertii generis ad alia duo. Haec igitur de modo sortium dicta sunt.