DE SORTIBUS

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

Capitulus 4

In quo ostenditur unde sit sortium virtus.

Oportet autem considerare, an sit efficax praedicta inquisitio sortium. Ad cuius considerationem assumere oportet diversas opiniones circa rerum humanarum eventus.

Quidam enim fuerunt qui res humanas nullo superiori regimine gubernari existimarent, sed solum ratione humana, ita quod quaecumque praeter humanam providentiam fiunt in rebus humanis crederent esse omnino fortuita. Secundum igitur horum sententiam nulla potest esse praecognitio futurorum. Ea enim quae fortuito fiunt, incognita sunt: unde totaliter sors divinatoria tollitur. Similiter etiam nec sors consultoria locum haberet: quid enim utile sit consultanti, pensatur ex futuris eventibus: unde si futuri eventus ignorantur, consultatio frustra fit. Secundum hos tamen sors divisoria locum potest habere, non quod per eam decernatur quid in divisione rerum magis expediat, sed ut quod ratione definiri non potest, saltem relinquatur fortunae.

Sed haec opinio divinam providentiam, quae infinita est, certo fine concludit, dum ei subtrahit res humanas, in quibus tamen plerumque manifesta indicia divinae gubernationis apparent, ipsis etiam rebus humanis facit iniuriam quas absque regimine fluctuare affirmat. Subtrahit etiam cuiuslibet religionis cultum, et dei timorem hominibus aufert. Unde penitus est repudianda.

Alii vero fuerunt qui dicerent omnes actus humanos et eventus eorum, et omnes res humanas necessitati siderum subdi: unde cum sit certus ordo quo moventur caelestia corpora, ex eorum consideratione aestimabant posse per certitudinem futuros hominum praenosci eventus, nisi quatenus ad hoc hominibus experientia deficit. Et quia secundum horum sententiam omnes actus humani ex siderum necessitate proveniunt, consequens est ut etiam ipsi humani actus, qui requiruntur ad sortes, secundum siderum dispositionem procedunt, ut hoc vel illud proveniat; puta, si geomanticus puncta describat in pulvere, manum eius moveri asserunt secundum caeli virtutem ad hoc quod talis numerus punctorum proveniat, qui sit conveniens dispositioni caelesti; idemque in ceteris similibus dicunt. Et sic secundum ea quae proveniunt ex huiusmodi actibus, dicunt futura posse praenosci, secundum quod procedunt ex virtute caelestium corporum, ex quibus humanos eventus disponi existimant.

Et sic secundum hanc opinionem sors divinatoria locum habet, per quam considerantur futuri eventus: et per consequens consultoria, quae dependet ex consideratione futurorum eventuum. Divisoria etiam sors locum habebit non solum quantum ad hoc quod rerum divisio fortunae relinquatur, sed etiam quantum ad hoc ut sic possideantur sicut dispositio caelestis requirit.

Et quia non solum actus humanos, sed etiam ceterorum animalium motus, atque omnium naturalium corporum, sideribus dicunt esse subiectos; secundum praedictam rationem dicunt, per auguria, et alios praedictos inquisitionis modos, ad idem genus pertinentes, posse futura praenosci, inquantum hos motus vel dispositiones ex virtute siderum dicunt procedere: unde huiusmodi nominant stellas secundas, quia in his impressio quaedam apparet caelestium corporum.

Et quia homo dormiens non habet perfectum rationis usum, sed secundum imaginationem movetur, ex praedicta etiam causa dicunt somnia vim divinationis habere, inquantum scilicet motus phantasmatum quae apparent in somniis, ex corporum caelestium dispositione procedunt.

Sed et haec opinio expressam continet falsitatem. Non enim est possibile quod caelestia corpora in aliquid incorporeum imprimant, quia quodlibet incorporeum est virtuosius et nobilius quolibet corpore. Intellectus autem humanus neque est corpus neque virtus corporis organici, ut Aristoteles probat; alioquin non posset omnium corporum naturas cognoscere, sicut oculus non posset videre omnes colores, si pupilla esset aliquo colore affecta.

Impossibile est ergo quod corpus caeleste imprimat in intellectum humanum.

Voluntas autem in intellectiva parte est, et movetur a bono per intellectum apprehenso: unde pari ratione corpora caelestia in eam imprimere non possunt. Omnes autem humani actus principaliter ex intellectu et voluntate procedunt. Non possunt igitur per certitudinem futuri hominum actus praenosci per inspectionem caelestium corporum; et multo minus per inspectionem quorumcumque aliorum quae ab eis moventur, puta per garritum avium, descriptionem punctorum, et per alia supradicta.

Manifestum est autem quod humanarum rerum eventus plurimi ex actibus humanis dependent: unde nec eventus humanarum rerum per praedicta possunt praenosci.

Inquantum autem humanarum rerum eventus dependent ex aliquibus corporeis causis, sicut abundantia frugum ex siccitate aeris vel pluviarum descensu, nihil prohibet eos ex inspectione stellarum posse praenosci, et per consequens ex consideratione aliorum corporalium, quae dispositionem stellarum sequuntur, quia, sicut Augustinus dicit in V de civitate dei, non usquequaque absurde dici potest, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus accessibus et recessibus. Videmus etiam ipsius anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri aut minui quaedam genera rerum: unde et nautae ex consideratione stellarum et motu animalium praenoscunt ventos et tempestates futuras.

Nec tamen erit de sortibus similis ratio, quia per sortes non solum de actibus humanis inquiritur, sed etiam per humanos actus inquisitio ipsa procedit: unde non potest dici quod ipsa proiectio sortium, corporum caelestium dispositionem ex necessitate sequatur.

Quia tamen ad actus humanos non solum concurrunt voluntas et intellectus, quae impressioni siderum non subduntur, sed etiam sensitiva pars animae, quae in eo quod corporali utitur organo, necesse est quod corporibus caelestibus subiiciatur: potest dici, quod ex dispositione caelestium corporum aliqua inclinatio fit in nobis ad haec vel illa facienda, inquantum scilicet ad hoc inducimur per imaginariam apprehensionem, et per appetitus sensitivi passiones, scilicet iram, timorem et alia huiusmodi, ad quae homo est magis vel minus dispositus secundum corporalem complexionem, quae subditur dispositioni stellarum.

Quia tamen homo per intellectum et voluntatem, imaginationis phantasmata et sensibilis appetitus passiones reprimere potest, ex stellarum dispositione nulla necessitas inducitur homini ad agendum, sed quaedam inclinatio sola, quam sapientes moderando refrenant. Propter quod et Ptolomaeus dicit in centilogio, quod sapiens homo dominatur astris, idest inclinationi quae ex astrorum dispositione relinquitur.

Stulti vero omnino secundum eam aguntur, quasi ratione non utentes: in quo parum discordant a bestiis, secundum illud Psal. XLVIII, 13: homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Et quia stultorum secundum Salomonem infinitus est numerus, in paucis autem perfecte ratio dominatur, ut in pluribus hominum inclinationes caelestium corporum sortiuntur effectum. Et propter hoc quandoque astrologi ex inspectione stellarum vera praenuntiant, praecipue circa communes eventus, quamvis in particularibus frequenter deficiant propter rationem, quae corporibus caelestibus non est subiecta: unde et in protractione punctorum geomantiae, actores hoc observandum putant, ut ille qui protrahit puncta, absque praemeditatione rationis procedat; et ille qui consultat, quasi interiori sollicitudine instigatus interroget, non quasi ex deliberatione rationis: quod etiam in omnibus talibus consultationibus dicunt esse observandum.

Quamvis autem secundum praedictum inclinationis modum, caelestia corpora disponant ad aliquos actus humanos necessitatem non imponendo, non tamen ad omnes eventus humanos talis inclinatio se potest extendere. Corpora enim caelestia naturaliter agunt. Est autem hoc naturae proprium ut ad unum aliquid tendat, sicut et actio rei naturalis ab uno procedit principio, scilicet a propria forma rei, quae est naturalis actionis principium.

Intellectus vero agit per formas mente conceptas, quae in eodem possunt multiplicari: et ideo potestates rationales non determinantur ad unum, sed se habent ad multa. Ea vero quae in humanis eventibus casualiter accidunt, per accidens sunt, puta quod homo fodiens sepulcrum, inveniat thesaurum. Quod vero per accidens est, non est unum. Unde nullum agens naturale inclinare potest ad id quod per accidens evenit. Posset igitur esse in homine aliqua inclinatio naturalis ut sepulcrum foderet, quia hoc aliquid unum est, et similiter ad hoc quod thesaurum quaereret; sed hoc quod fodienti sepulcrum thesaurus occurrat, non potest causam naturalem habere.

Non igitur etiam per modum inclinationis ad omnes humanos eventus secundum praedictam opinionem sortium inquisitio efficax esse potest. Sed intellectus potest accipere ut unum quod contingit per accidens, ex multis unam compositionem formando: et ideo nihil prohibet aliqua quae per accidens evenire videntur, ab aliquo intellectu esse praeordinata; puta, si quis lapidem in via ponat, ut qui ab eo mittitur, impingens cadat; casus quidem euntis per accidens est secundum eius propositum; est autem dispositum per intellectum alterius eum mittentis.

Et secundum hunc modum alii dicunt, quod ea quae in humanis eventibus secundum nos videntur esse fortuita, ab aliquo superiori intellectu ordinantur. Supremus autem intellectus deus est, qui sicut sua sapientia universa produxit in esse, ita etiam eadem sapientia conservat et movet omnia dirigens in debitum finem, secundum illud Sap. VIII, I: attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

Divina autem dispositione non solum moventur corpora, sed etiam hominum mentes ad proprias actiones. A deo enim illuminatur intellectus humanus ad veritatem cognoscendam, unde Psalmista petebat: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem. Eius virtute moventur hominum voluntates ad desiderandum et agendum, secundum illud apostoli ad Phil. II, 13: deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Et quia intellectus et voluntas sunt propria principia actuum humanorum, consequens est quod humani actus subdantur dispositioni divinae, secundum illud Isai. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus est in nobis.

Quia igitur et humani actus et exteriorum rerum motus providentiae divinae subduntur, quid unicuique accidere debeat, ex divina dispositione procedit, per quam quidam sui propositi debitum finem assequuntur, unde Psalmista petebat: dirige me in veritate tua.

Et interdum etiam homines in aliquod bonum dispositione divina inducuntur praeter eorum propositum, unde et apostolus dicebat ad Ephes. III, 20 quod deus potens est facere omnia superabundanter quam petimus aut intelligimus.

Similiter etiam ex divina dispositione procedit quod homines deficiunt a suo proposito, secundum illud iob V, 12: qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant.

Interdum etiam ex divina dispositione deiiciuntur aliqui in adversa, quae nec timere potuerunt, secundum illud Isai. XXIII, V. 7: ducent eam longe pedes sui ad peregrinandum.

Quis cogitavit hoc super tyrum quondam coronatam? et postea subditur: dominus exercituum hoc cogitavit. Et inde est quod dicitur Ier. X, 23: scio, domine, quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos.

Ex his ergo patet quod humanarum rerum eventus non subduntur totaliter dispositioni humanae, sed dispositioni divinae: ex qua contingit quod quidam ad ampliora bona perveniant quam excogitare potuissent, qui dicuntur bene fortunati; quidam vero ab his quae prudenter disponunt, deficiunt, et ad inopinata mala deveniunt, qui infortunati dicuntur.

Hoc autem non solum auctoritate divina firmatur, sed etiam ex sententiis philosophorum patet. Aristoteles enim in lib.

De bona fortuna sic dicit: rationis principium non ratio, sed aliquid melius. Quid igitur erit melius scientia et intellectu, nisi deus? et propter hoc bene fortunati vocantur qui si impetum faciant, dirigunt sine ratione existentes: habent enim principium tale quod melius intellectu et consilio.

Sic igitur secundum praedeterminata ex divina dispositione inquisitio sortium efficaciam potest habere, inquantum et eventus exteriorum rerum divinae dispositioni subiicitur, et per ipsam humani actus diriguntur. Et sic potest contingere, deo faciente, ut humani actus talem sortiantur effectum sive processum qui competat exteriorum rerum eventibus: unde dicitur Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in sinu, sed a domino temperantur. Et dionysius dicit, V cap. Ecclesiasticae hierar., de divina sorte quae super matthiam divinitus cecidit: alii quidem alia dixerunt non religiose sicut arbitror; meam autem et ipse intentionem dicam.

Videntur enim mihi eloquia sortem nominare thearchicum, idest divinum, quoddam donum demonstrans illi hierarchico choro, idest apostolico, a divina electione susceptum.

Per quod datur intelligi, ad sortem pertinere cum ex dono dei per certum effectum humanorum actuum declaratur hominibus quid divina dispositio habeat vel in rebus dividendis, quod pertinet ad divisoriam sortem; vel in rebus agendis, quod pertinet ad consultoriam; vel in futuris praenoscendis, quod pertinet ad divinatoriam sortem.

Considerandum tamen, quod divina dispositio quorundam spirituum ministerio impletur, secundum illud psalm.: benedicite domino omnes Angeli eius: et postea subditur: ministri eius qui facitis voluntatem eius: unde eorum operatio in omnibus divinae dispositioni concordat; et sic de his quae per eos aguntur, idem est iudicium, et de his quae aguntur dispositione divina.

Sunt tamen quidam deceptores spiritus, quos Daemones nominamus, qui, quamvis, quantum in ipsis est, dispositioni divinae renitantur, utitur tamen deus eis ad suae dispositionis impletionem, sicut et malis hominibus utitur ad implendum suae propositum voluntatis, ut patet in tyrannis, quorum nequitia usus est ad coronas martyribus fabricandas.

Huiusmodi autem immundi et fallaces spiritus ambiunt honorem divinitatis sibi ab hominibus deferendum, et ideo illis rebus se ingerunt quae ad deum pertinere videntur, ut divinitatis honor eis ab hominibus deceptis exhibeatur. Et inde est quod imaginibus quas a principio fecerunt homines ex inordinato affectu ad mortuos, Daemones se indiderunt, in quibus responsa dabant, ut ex hoc divinum sibi honorem conquirerent.

Similiter autem cum per sortes vel quolibet alio modo homines praeter debitum ordinem occulta exquirunt, ingerunt se Daemones, ut divinationis praetextu homines in errorem inducant, unde Augustinus dicit in II super Gen. Ad litteram, de mathematicis loquens, qui per astra futuros eventus praenuntiant, fatendum est, inquit, quando ab istis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur: quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum immundorum et seductorum operatio est: et in II de doctrina christiana dicit, omnia huiusmodi divinationum genera ad pacta quaedam cum Daemonibus inita pertinere. Et ab hoc non discordat sententia maximi valerii, qui dicit quod hominum observatio aliquo contractu religionis innexa est, quoniam non fortuito motu, sed divina providentia constare creditur.

Patet igitur ex praemissis, unde sortes efficaciam habeant.