Othlo, Monachus Emmeramensis, d. 1072.

 248. (1). Oratio ad Deum.

 249. (2. ) Hymnus de Natali Domini.

 250. (3. ) Tersus super Evangelium

 251. (4. ) In Resurrectione Domini.

 252. (5. ) Item in Resurrectione Domini.

 253. (6. ) Tersus super sequentiam sancti Spiritus.

 254. (7. ) Versus de die iudicii.

254. (7. ) Versus de die iudicii.

0 vos christicolae, qui iam remanetis in orbe,

Dum bene possitis, pergite de vitiis, Nam valet hic multa constans oratio vestra,

Quam tunc pro nihilo proferet omnis homo, 5 Cum suprema dies actus reseraverit omnes,

Et Deus omnipotens de superis veniens Iustos in dextra, sed pravos parte sinistra

Pastor ut ex hoedis dissociabit oves. Talibus intenti verbis animo sapienti 10 Semper tractate, quod genus estis Adae.

Praesens vita brevis, sed erit ventura perennis,

Nempe beatus homo despicit apta modo, Aedificat mores, ad veros tendit honores,

Nam, quod mundus amat, hoc velut umbra labit. 15 Si nos ex variis cognoscimus ultima signis,

Hinc minus incauti turbine iudicii, Eius in occursum teneamus pectora sursum,

Ut Dominus veniens inveniat vigiles. Nam sol et luna pallescent lege sub una, 20 Rebus abhinc finis coeperit esse cinis.

Denique nil restat, nisi, quod spes ultima praestat,

Quod mortale fuit, hoc moriendo ruit, At animae meritum mercedis percipit usum.

Sic quondam lenis propitiusque nimis, 25 At tunc districtus veniet nimiumque verendus, Tunc quoque monstrabit vulnera, quae subiit. Quem transfixerunt, ut fert scriptura, videbunt Reddentes planctum, proli dolor, in vacuum. Cum transfixa cutis sit spes et causa salutis, 30 Si quos error amat, hosce salus reprobat. Porro dies ille complebit vata Sibyllae

Atque prophetarum comprobat indicium, Cordis et arcana fient hoc tempore plana, Illic sero gemet, quem modo risus habet. 35 Ille dies mire pravis advenerit irae,

Quos reparare modo nulla valet ratio, Si quasi securi sectantes commoda mundi

Nec curant animas aedificare suas. Illic causa gravis, quam nec incredulus audis, 40 0 miser imprudens, pessima quaeque gerens. Nolis sive velis, hoc iudicium patieris, Gestis et ipse tibi discutiendus ibi. Tunc igitur linques invitus carnis amores, Nil mercedis habens, his quia nunc frueris, 45 Sed magis aeternum pro talibus ibis in ignem, Quo dolor, ah et vae semper erit sine spe. 0 nimium miseri, sentite locum miserendi Et vel adhuc vobis poscite pacis opem. Currite, dum quitis et vitae lumen habetis, 50 Dum maneat tempus, non neglegatur opus. At neglegens tempus fuerit sine fine neglectus, Quod sibi quisque legit, hoc habiturus erit. Nam sermone brevi concluditur hic modus ei, Perpes vita bonis, mors sine fine malis. 55 Haec pensate, viri, libeat virtute potiri, Ne mortis turbo vos capiat subito.