Othlo, Monachus Emmeramensis, d. 1072.

 248. (1). Oratio ad Deum.

 249. (2. ) Hymnus de Natali Domini.

 250. (3. ) Tersus super Evangelium

 251. (4. ) In Resurrectione Domini.

 252. (5. ) Item in Resurrectione Domini.

 253. (6. ) Tersus super sequentiam sancti Spiritus.

 254. (7. ) Versus de die iudicii.

253. (6. ) Tersus super sequentiam sancti Spiritus.

Assit iam nobis clementia spiritus almi, Quae sibi cor nostrum faciat consistere templum, Expellens inde peccatorum genus omne. Spiritus alme, veni nos et dignare tueri, 5 Fac procul horrendas de nostro corde tenebras. Tu consolator et purae mentis amator, Infer chrisma tuum clemens in pectora nostrum. Tu quoque cunctorum mundator flagitiorum, Mundatos hominis oculos fac interiores, 10 Ut sic caelestem mereamur cernere patrem, Quem possunt oculi iustorum cernere soli.

Tu sanctos vates fecisti degere tales,

Ut miranda Dei canerent praeconia Christi.

Discipulos Christi tam fortes esse dedisti,

15 Eius ut in cunctum veherent miracula mundum. Cum machinam rerum faceret Deus omnigenarum, Tu foturus aquas has iure tuo solidabas. Tu lymphas pandis animabus vivificandis Ipseque carnales fieri das spirituales,

20 Tu quoque divisum per linguae schismata mundum Et varios ritus coadunasti, pie flatus. Idolatras gentes, hoc est simulacra colentes, Ad cultum Domini tu, praesul summe, vocasti. Nunc assis, sancte, nobis clamantibus ad te;

25 Nam sine te frustra fit tota precatio nostra. Tu, qui cunctorum docuisti corda piorum, Efficiens illos proprio de numine dignos Christi discipulos, hodie tu, spiritus, ipse Insolito cunctis benedicens munere saecl[is]

30 Hunc idcirco diem fecisti iure celebrem.