Othlo, Monachus Emmeramensis, d. 1072.

 248. (1). Oratio ad Deum.

 249. (2. ) Hymnus de Natali Domini.

 250. (3. ) Tersus super Evangelium

 251. (4. ) In Resurrectione Domini.

 252. (5. ) Item in Resurrectione Domini.

 253. (6. ) Tersus super sequentiam sancti Spiritus.

 254. (7. ) Versus de die iudicii.

248. (1). Oratio ad Deum.

0 princeps pacis, recolendas nomine patris, 0 patris verbum, per quod manet omne creatum, Spiritus o sancte, quo constant cuncta creante, His qui personis Deus unus semper haberis, 5 Ordine qui miro finis constas et origo Leges aeternas ac solus iure gubernas, 0 pater aeterne, cui semper idem manet esse. Qui genus humanum miseratus mortificatum

Propter mortifera primi delicta parentis

10 Vivere fecisti pretioso sanguine Christi, Cuius in adventu mundum totum reparasti, Cuius iudicio statuentur cuncta sub aequo, Da mihi velle bonum, vires ad perficiendum. Nam sine te nequeo vel mente capessere quidquam,

15 Tu nisi des votum, frustrabor ad omnia motum. Unde mihi, posco, clemens hoc annue primo, Quo proferre queam poscendi verbula recte, Exin sinceris precibus, precor, ut pius assis; Da mihi, quaeso, fidem, per quam te semper adorem

20 Quaque sciam plane, quod iustum sit vel inane. Spem concede mihi talem, spes unica nostri. Qua sufferre queam vitae caelestis habenam. Restat in his prima virtus, dilectio bina, Qua te factorem debemus amare hominemque,

25 Quam Deus, infunde super intima cordis abunde. Non mea mens, quaeso, laedatur more superbo, Adveniat rite custos patientia vitae, Mors et perditio, discedat caeca libido. Me quoque, posco, regas, cum videro res alienas,

30 Ne quid in his captus fieri compellar avarus. Non cibus aut potus me deprimat immoderatus. Fac, precor, et vestes contemnere me pretiosas, Da vigiles artus ad cuncta tui famulatus Atque quiescentes solita de fraude tuere,

35 Ne corrupta caro somno turbetur amaro. Sint procul invidia, iactantia, lis, sed et ira, Nec rebus vanis me laus seducat inanis. Non peto, divitias nec honores carnis ut addas, Sed da propitius tantum solacia victus

40 Fructificaque, mihi quaecunque talenta dedisti, Quatenus usuram merear tibi reddere iussam. Sicque meos mores in amore tuo, precor, aptes, Ut mea sit cura, quod gestet vita futura, Ac regno Christi merear tandem sociari,

45 Qui tecum, pater, et cum pneumate regnat in aevum.