Othlo, Monachus Emmeramensis, d. 1072.

 248. (1). Oratio ad Deum.

 249. (2. ) Hymnus de Natali Domini.

 250. (3. ) Tersus super Evangelium

 251. (4. ) In Resurrectione Domini.

 252. (5. ) Item in Resurrectione Domini.

 253. (6. ) Tersus super sequentiam sancti Spiritus.

 254. (7. ) Versus de die iudicii.

250. (3. ) Tersus super Evangelium

"Cum natus esset Iesus".

1. Cum puer Iesus deitate plenus Bethlehem lucia genetrice summa Editus mire sub Herode rege Viseret orbem,

2. Mox recens stella simul est oborta, Quam magi quidam oriente visam Usque regalem comitantur urbem In Hierusalem.

3. Et requirentes inibi manentes Inquiunt illis: Reserate nobis, Quo sit hic natus modo tam probatus Rex Hebraeorum.

4. Vidimus mempe super hoc potente Sideris miri radios oriri, Hunc ut oremus, ideo venimus Partibus istis.

5. Audit haec maestus nimium scelestus Atque cum totis Hierosolymitis Anxius cura capitur dolosa Hostis Herodes.

6. Et vocans cunctos populi magistros Sciscitabatur, quid ad haec agatur, Unde sit Christus, ubi quippe natus Inveniatur.

7. At requisiti ita sunt locuti:

Bethlehem castrum parit ergo Christum, Sicque revera legitur propheta Hinc cecinisse:

8. Bethlehem Iuda, eris haud minuta Inter affines procerum cohortes, Exiet namque novus auctor a te, Qui regat omnes.

9. Tunc magis illis pariter vocatis Coepit occulte ab eis notare, Quando praedictum iubar esset ortum, Quod sibi fulsit.

10. Exin insanus ait his tyrannus: Ite iam, quaeso, puerum sequendo Et nimis caute, ubi sit, rogate Regulus idem.

11. Cumque compertum teneatis illum, Siquidem certe mihimet referte, Ipse quo regem veniens eundem Pronus adorem.

12. Haec magi dicta capiunt dolosa; Tum dehinc rursum iniere cursum Ac satis gratum iter inchoatum Perficiebant.

13. Sed statim stella Oriente visa Praevia luce comes est ubique, Usque dum supra remaneret ipsa, Quo fuit infans.

14. Cuius aspectu nimium gavisi Ingredi sancta meruere tecta, Quo puer Iesus genetrix et eius Inveniuntur.

15. Moxque prostrati studio fideli

Supplices Christum venerantur ipsum, Insuper dona tribuere trina Mystica valde.

16. Nam Deus ture celebratur apte, Est et in murra hominis figura, Rexque nimirum rutilans per aurum Significatur.

17. At magi somno moniti supremo, Ut minus regem redeant Herodem, Sunt viam nisi aliam reverti In regionem.