Orricus Scacabarotius, Archipresbyter Mediolanensis, d. 1293.

 399. (1. ) Hymnus ad Vesperam.

 400. (2. ) Hymnus ad Matutinum.

 401. (3. ) Hymnus ad Laudes.

 402. (4. ) De sancto Udalrico.

 403. (5. ) De sancto Udalrico.

 404. (6. ) De sancto Udalrico.

404. (6. ) De sancto Udalrico.

Missa.

Introitus.

Hic Odelricus deserens Huius vitae miseriam Christi, solis iustitiae, Desideratam regiam Gaudens intravit hodie, Adeptus caeli gloriam.

Graduale.

Sunt apertae caeli portae Odelrico sumpta sorte Supernorum cum cohorte, Quibus vita sine morte,

In qua sanctis gaudium

est sine maerore Beataque requies

est sine labore.

Alleluia.

Hic Odelricus pontifex Caelum ascendit hodie, Optata qui perfruitur Beatae vita gloriae.

Offertorium.

Acceptam laudis Domino Nos offeramus hostiam, Dantes eius obsequiis Nos per vitae munditiam, Qui Odelrici praesulis Peragimus memoriam.

Communio.

Christi sub panis specie Corpus quod nuper latuit, A sacerdote sumitur, Sicut Christus instituit; Conficere, recipere Hoc Odelricus meruit.