Orricus Scacabarotius, Archipresbyter Mediolanensis, d. 1293.

 399. (1. ) Hymnus ad Vesperam.

 400. (2. ) Hymnus ad Matutinum.

 401. (3. ) Hymnus ad Laudes.

 402. (4. ) De sancto Udalrico.

 403. (5. ) De sancto Udalrico.

 404. (6. ) De sancto Udalrico.

401. (3. ) Hymnus ad Laudes.

1. Felix Augusta civitas Agat sollenne gaudium, Pangat insigne multiplex Odelrici praeconium.

2. Laetetur, quod per praesulem, Suum germen egregium, Odelricum multiplicat Semper nostrum collegium.

3. Quem Dei providentia Monstrant nati primordia, Quod sperneret terrestria, Diligeret caelestia.

4. Cuius sancta sunt opera, Excellens sanctimonia, Fides, spes atque caritas Et ingens patientia.

5. Aquarum Tarri pontifex Tumorem sedat fluminis Eius ripa conficiens Dei corpus et hominis.

6. Hunc sanctum in virtutibus Sequamur et operibus, Veneremur cum laudibus Et debitis honoribus.

7. Odelricum frequentibus Rogemus omnes precibus, Ut in beata patria Nobis praestet suffragia.

8. Patri, nato, spiritui Paraclito sit gloria, Tribus personis singulis, Quae sunt una substantia.