Florus, Diaconus Lugdunensis, saec. 9. med.

 159. (1. ) Hymnus in sollemnitate sancti archangeli Michaelis.

 160. (2. ) Hymnus in Natale sanctorum Iohannis et Pauli.

 161. (3. ) Epigramma Psalmi vicesimi secundi.

 162. (4. ) Epigramma Psalmi vicesimi sexti.

 163. (5. ) Epigramma Psalmi vicesimi septimi.

 164. (6. ) Epigramma Hymni Ananiae, Azariae, Misaelis, sanctorum trium puerorum.

 165. (7. ) Incipit Tersus Drepani de Cereo Paschali.

162. (4. ) Epigramma Psalmi vicesimi sexti.

Lux mihi pura Deus, Deus est mihi vivida virtus, Nec tenebras igitur nec mortis iura verebor. Hoc tutore mea et munitur denique vita, Ne me dira loco possit formido movere, 5 Sed spernam cunctos robustis viribus hostes, Qui properant nostras malis absumere carnes. Ecce, meum tanto pulsant qui turbine pectus, Robore contrito tristi periere ruina. Sive ergo castris sedeant seu proelia temptent,

10 Ponam corde metum, spem tota mente resumam. Unum est, quod caeli dominum terraeque poposci Quodque ardens nimio voti fervore requiram, Ut maneam cunctis Christi sub moenibus annis, Ipsius ex sancto succensus semper amore

15 Saepius aeterni visam sacra limina templi.

Hic me namque, feris cum cingerer undique bellis,

Sub proprio abscondit thalamo velisque sacratis Obtectum grata nimium confovit in umbra. Hic me praevalida saxi sublimis in arce

20 Constituit saevosque super pius extulit hostes, Quo sublecta meus temnet certamina vertex. Ibo igitur sacri veneranda per atria templi Ac munus laudum Christi devotus ad aram Persolvam gaudensque melos et carmina dicam.

25 0 Deus, aetherei censor mitissime regni, Pande salutiferas maestis clamoribus aures, Quosque gemens fundo, miseratus respice fletus. Te mea vult facies, te mens, te corda precantur, Conspectum faciemque tuam, pater alme, requiro,

30 Neve pios oculos sanctum neu subtrahe vultum Neu famulum, Dominus, bello incumbente relinque. Esto mihi clemens potius Adusque patronus Nec me contemptum truculentis desere monstris. Meme quippe feri quondam liquere parentes,

35 At bonus hic Dominus dulci pietate refovit. Pande mihi rectum perplexa per avia callem Legis et eximiam tribue fulgere lucernam, Ne ferro accinctos incurram nescius hostes, Sed duce te gradiar inimica per agmina tutus.

40 Nam me falsiloqui cinxerunt undique testes; Nil tamen insontem mendacia vana nocebunt, Sed mendax proprium portabit lingua reatum. Ast ego confido, Domini quod gaudia larga Vitali in patria lactus sine fine videbo.

45 Exspecta Dominum constanti corde benignum, Semper et adversis conflige viriliter armis, Nam bona perpetui patiens feret inclita regni.