DUORUM OPUSCULORUM SALTEM DUBIORUM QUAE SUNT EXPOSITIO THRENORUM ET ORATIONIS DOMINICAE

 EXPOSITIO THRENORUM IEREMIAE PROPHETAE.

 INCIPIT EXPOSITIO THRENORUM.

 Capitulum II

 Capitulum III.

 Capitulum IV

 EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

1. Pater noster etc. Oratio haec privilegiata est in tribus: in dignitate, quia a Christo composita; in brevitate, ut citius sciatur, melius retineatur et frequentius dicatur ; in fecunditate, quia omnes petitiones continet et utriusque vitae necessaria complectatur .

Dividitur in exordium, ibi : Pater noster, qui es . in caelis; in tractatum, ibi: Sanctificetur nomen tuum etc., et in conclusionem: Si enim dimiseritis. Sed haec conclusio non est de integritate orationis.

2. (Vers. 9.). In exordio datur petenti fiducia, cum , dicitur, ibi: Pater noster, non Domine. Domino servitur timore, patri vero amore, teste Malachia primo : "Filius honorat patrem, et servus dominum suum timebit. Si ergo Pater ego sum, ubi honor meus ? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus "? In tractatu ponuntur omnia nobis necessaria: et in conclusione inferte necessaria ex praemissis consequentia.

Deus dicitur Pater noster, generaliter omnium per creationem, iuxta illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Nunquid non ipse est Pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te "? Fecit in corpore, creavit in anima et possedit in utroque. Specialiter iustorum per adoptionem: Matthaei quinto : " Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus dst"; et lucae undecimo: "Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelis dabit spiritum bonum petentibus se"? Singulariter Christi per aeternam generationem: Ioannis quinto : " Non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum "; et Matthaei undecimo: " Neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ". - Pater est primo modo per impressam imaginem: secundo modo, per appositam gratiae similitudinem ; et tertio modo, per aeternam originem .

3. Qui es in caelis, id est in Angelis; vel in caelis, id est in Sanctis . Sancti enim dicuntur caelr quadrupliciter: propter vitae sublimitatem: ad Philippenses tertio : " Nostra conversatio in caelis est". Propter bonorum operum claritatem; ad Philippenses secundo: "Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes " ; Matthaei quinto: "Sic luceat lux vestra coram hominibus " etc. Propter propositi firmitatem: Psalmus : " Verbo Domini caeli firmati sunt". Propter Deum in eis quiescentem per gratiam: Isaias: " Caelum mihi sedes est"; Psalmus: "Dominus in caelo paravit sedem suam ". - Dicit ergo: Pater noster, qui es in caelis, id est " in spiritualibus, ut ad spiritualem mansuetudinem, in qua habitat, festinare discamus et caelestia ab eo quaeramns ".

4. Sanctificetur nomen tuum. Terminato exordio, sequitur - tractatus, qui dividitur in duas partes : in prima oratur pro Bonis adipiscendis: in secunda, pro malis amovendis, ibi: Et dimitte nobis debita nostra etc.

Primo petitor pro bonis adipiscendis . Sunt enim bona aeterna, quae " petuntur in proemium ": Sanctificetur nomen tuum. Petimus, quod ipsa gloria sive perfecta notitia confirmetur in nobis, et hoc erit in gloria perseverando - Sunt bona spiritualia, quae " petuntur in meritum ", sive in bonum perseverantiae: Advenidt regnum tuum, id est Ecclesia, vel anima, in qua per gratiam regnas ; adveniat, id est in finem perveniat. - Siuit bona itidem spiritualia, quae petuntur in bonum gratias: Fiat voluntas tua, id est , "libertas nostri arbitrii societur per gratiam tuae voluntati". - Sunt denique bona temporalia, quae " petuntur in sustentationem " sive temporale subsidium: Panem nostrum quotidianum da nobis etc.

Secundo petitur pro amovendis malis, scilicet prae- Ieritis, ibi: Et dimitte nobis. Pro amovendis etiam praesentibus, ibi: Sed libera nos a malo. Demum, pro amovendis malis futuris, ibi: Et ne nos inducas in tentationem. "Mala praeterita sunt dolenda, mala praesentia titania et mala futura praecavenda ".

5. Septem sunt petitiones, scilicet: Sanctificetur no-- men tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua. Panem nostrum quotidianum. Et dimitte nobis debita nostra. Et ne nos inducas. Sed libera nos a malo. - Septem sunt dona, scilicet sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor. - Septem etiam sunt beatitudines, nempe regnum caelorum, possessio terrae, consolatio, saturitas, misericordiae consecutio, visio Dei et filiatio Dei. - Septem virtutes sunt contra septem vitia, videlicet paupertas spiritus contra superbiam sive inanem gloriam, mansuetudo contra iram, luctus contra invidiam, sitis iustitiae contra acediam, misericordia contra avaritiam, munditia cordis contra gulam, denique pax contra luxuriam. - " Homo ergo, aegrotus ; Heus, medicus: vitia, languores; petitiones, planctus: dona antidota; virtutes, sanitates: beatitudines, felicitates et gaudia ". Petitionibus dona, donis virtutes, virtutibus beatitudines obiiciuntur, et vitia excluduntur.

6. Sanctificetur nomen tuum. Petitio, sanctificatio: ianum, sapientia: virtus, pax: beatitudo, filiatio Dei: vitium, contra quod, luxuria. Sanctificetur nomen tuum.

Nomen Dei invenimus in Scriptura tripliciter: terribile; Deuteronomii vigesimo octavo : "Nisi timueritis nomen eius gloriosum et terribile, hoc est Dominum Deum tuum, augebit Dominus plagas tuas. Admirabile; Psalmus : " Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra " etc. Laudabiles Psalmus: " A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini ". Est ergo nomen Dei terribile quantum ad potentiam, quae attribuitur Patri: est admirabile quantum ad sapientiam, quae attribuitur Filio; laudabile quantum ad bonitatem, quae attribuitur Spiritui sancto. Sanctificatur ergo, id est, in nobis firmatur, nomen tuum terribile in cognitione summae potestatis, admirabile in cognitione primae veritatis, et laudabile in cognitione summae bonitatis. - Dicit ergo: Sanctificetur nomen tuum, " quasi dicat: da nobis spiritum sapientiae, id est iucunditatem internam, ut gustemus, quam suavis es, et hoc generet in nobis pacem, et hoc contra luxuriam, quia non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum ".

7. (Vers. 10.). Adveniat regnum tuum. Petitio, adventus regni: donum, intellectus: virtus, munditia cordis: beatitudo, vino Dei: vitium, contra quod, gula. Adveniat regnum tuum. R egnum Dei dicitur militans Ecclesias Matthaei decimo tertio : " Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala ". Dicitur etiam regnum Dei doctrina evangelica; Lucae decimo sexto : " Lex et Prophetae usque ad Ioannem, et ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim fecit". Dicitur denique regnum Dei beatitudo Aeterna: Matthaei decimo tertio: " Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum ". De hoc praecipue accipitur quod hic dicitur, licet non incongrue de aliis accipi possit. - Dicit ergo: Adveniat regnum tuum, "quasi dicat: da nobis spiritum intellectus, quo mundati corde intelligamus te in praesenti regnare per fidem, ut in futuro videamus te regnare per speciem: et hoc est contra gulam, de qua dicitur: Vinum et ebrietas auferunt car ".

8. Fiat voluntas tua. Petitio, voluntatem Dei fieri: donum, consilium: virtus, misericordia: beatitudo, misericordiae consecutio: vitium, contra quod, avaritia. -Voluntas Dei est ad tria: ad creationem: Psalmus " Omnia, quaecumque voluit, fecit"; ad gratificationem: primae ad Thessalonicenses quarto: "Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra ": et ad glorificationem: Ioannis sexto: " Haec est voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnia, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam ". Est ergo voluntas Dei creans, gratificans, de qua hic accipitur, et glorificans. Dicit ergo: Fiat voluntas tua, " quasi dicat: da nobis spiritum consilii, ut faciamus voluntatem tuam, maxime misericordiam, quae perimit avaritiam, quatenus misericordiam consequamur, iuxta illud: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sicut enim avaritia consistit in acquirendo et retinendo, ita misericordia in dando et dimittendo ". Quid antem prodeat saepius dicere: Fiat voluntas tua, et nolle iuvare? Vult Deus, apud te esse pauperes, ut per eos salvetis et corpore et anima. Cum enim defuerunt vasa, " stetit oleum ". Vos venitis voluntatem frangendo.

9. (Vers. 11.). Patum nostrum quotidianum. Petitio, panem dari: donum, fortitudo: virtus, esuries iustitiae: beatitudo, saturitas: vitium , contra quod, acedia. Panem nostrum etc. Est panis triplex: corporalis: Genesis tertio : "In sudore vnltus tui vesceris pane tuo"; sacramentalis ; primae ad Corinthios undecimo: (Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem Domini indigne "; aeternalis; Ioannis sexto: " Ego sum panis vivus ", et ille praecipue dicitur supersubstantialis; Hieronymus : " Supersubstantialis panis est qui dicit: Ego sum vanis vivus, qui videlicet universas superat creaturas ". Licet autem sint multi panes mystici, de bis tribus tamen exponunt doctores quod hic dicitur. Unde Augustinus : " Fanis quotidianus dictus vel necessaria linius vitae, vel Sacramentum corporis Christi". Oportet ergo coniuncte ista tria accipere, ut scilicet panem quotidianum petamus simul et necessaria corpori et visibile Sacramentum et invisibile Verbum Dei. De his tribus potest accipi illud Lucae undecimo : " Amice, commoda mihi tres panes ". Primus panis est ad corporis sustentationem, secundus in via ad animae refectionem, tertius in patria ad aeternam fruitionem. - Dicit ergo: Panem nostrum supersubstantialem etc., "quasi dicat: da nobis spiritum fortitudinis, qui multiplici pane roborat animam, ne deficiamus in praesenti, esuriendo iustitiam, per quam expellentes acediam, plena iustitia saturabimur in futuro, secundum illud Matthaei quinto: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur ".

10. (Vera. 12.). Dimitte nobis debita nostra. Petitio,

dimitti debita: donum, scientia: virtus, luctus; beatitudo,

consolatio: vitium, contra quod, invidia. Dimitte nobis

debita nostra. Est debitum offensae;, Matthaei decimo octavo : (Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me " etc. Est debitum bonae vitas: lucae decimo septimo: "Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere fecimus ". Est etiam debitum pecuniae: Proverbiorum vigesimo secundo: " Noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis". Agitur autem hic de debito offensae, non pecuniae . Debitum primum, malum: secundum, bonum: et tertium, indifferens. Dicit ergo: Dimitte nobis etc., " quasi dicat: da nobis donum, scientiam: et virtutem, luctum, quo tam nostra quam aliena peccata cogitemus et defleamus, ut nobis debita nostra dimittas, et ita consolationem habeamus adversus invidiam, quae facit hominem de alieno bono tabescere "; unde versus:

Invidus alterius macrescit rebus opimis.

11. (Vers. 13.). Et ne nos inducas in tentationem. Petitio, non induci in tentationem; donum, pietas: virtus, mansuetudo: beatitudo, possessio terrae: vitium, contra quod, ira. Et ne nos inducas. Triplex est tentatio: primo, irritationis; Exodi decimo septimo : " Vocavit Moyses nomen loci illius tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum dicentes: Estne Deus in nobis "? Secundo, probationis: Iacobi primo :. " Beatus vir, qui suffert tentationem "; Tobiae secundo: " Hanc tentationem ideo permisit Deus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut et sancti Iob". Tertio, malac persuasionis: Matthaei quarto : (Accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es " etc.: primae ad Corinthios decimo: " Fidelis Deus, qui non patietur, vos tentari supra id quod potestis " etc. De hac tertia intelligitur principaliter quod hic dicitur. Dicit ergo: Et ne nos inducas etc., " quasi dicat: da nobis spiritum pietatis et mansuetudinem spiritus, ut per spiritum pietatis vincamus tentationem, exercendo nos ad pietatem, et per mansuetudinem vincamus vitium, scilicet iram, non reddendo malum pro malo, ut ita beati possideamus terram viventium, quam per spiritum pietatis et mansuetudinem obtineamus. Unde dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ".

12. Sed libera nos a malo. Petitio, liberari a malo: donum, timor: virtus, paupertas spiritus: beatitudo, regnum caelorum: vitium, contra quod, inanis gloria. Sed libera etc. Liberatio a malo triplici: culpae: ad Romanos secto : "Liberati a peccato, sem antem iacti Beo"; a malo miseriae;, ad Romanos octavo: " Creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei ";a malo poenae Aeternae ,- Osee decimo tertio: "De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos". Dicit ergo: Sed libera nos etc., " quasi dicat: da nobis spiritum Umoris, ut per illum vincamus mala, per virtutem, id est per paupertatem spiritus, bona adipiscamur, quatenus exclusis his et contemptis terrenis, habeamus aeieriia, scilicet beatitudinem regni caelorum, quam lucifer et primi parentes per vitium inanis gloriae amiserunt ".

18. Amen. Hieronymus ait: c Scire autem debemus, apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti, ut aut Amen scribant, aut Sela, aut Salom. Amen significat vere, vel fideliter: Salom significat pacem: Sela significat semper". Nota, quod dici solet, quod Amen quandoque tenetur nominaliter, ut Apocalypsis tertio : " Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturas Dei ". Quandoque adverbialiter, ut ibi: " Amen, amen dico vobis ". Quandoque verbaliter, ut. hic: Amen, id est, omnia praedicta fiant nobis ex tua gratia.