DUORUM OPUSCULORUM SALTEM DUBIORUM QUAE SUNT EXPOSITIO THRENORUM ET ORATIONIS DOMINICAE

 EXPOSITIO THRENORUM IEREMIAE PROPHETAE.

 INCIPIT EXPOSITIO THRENORUM.

 Capitulum II

 Capitulum III.

 Capitulum IV

 EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

Capitulum IV

1. (Vere. 1.). Aleph. Quomodo obscuratum est aurum ! Hic quarto lamentatur casum spiritualium personarum, quas status praelationis, sicut erant ministri templi, vel status religionis, sicut erant Nazaraei, faciebat insignes. Et habet tres partes, quia prius lamentatur hanc subversionem: deinde subdit eius rationem in littera duodecima: Lamed. Non crediderunt Reges: tertio huius lamentationis inferi conclusionem in littera penultima: Gaude et lactare.

In prima parte secundum allegoriam deplorat subversionem insignium personarum in generali: deinde, in speciali, in versu sequenti: Filii Sion.

Dicit ergo: Quomodo obscuratum est aurum ! quod licet in templi aurati concremationem verti posset, tamen altiori sensu spiritualis templi deiectionem significat: unde dicit: Quomodo obscuratum est aurum. In auro, secundum Rabanum , " quod metallum praeeminet, excellentia sanctitatis intelligitur ", quae est obscurata et in tenebras carnalitatis commutata. Vel, aurum optimum, Christus, quod obscurabitur, quia nihil reputabitur tempore antichristi: Apocalypsis : " Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus ". Mutatus est color optimus, quantum ad deformationem exterioris honestatis: dispersi sunt lapides sanctuarii, id est viri eminentes in ecclesiasticis ordinibus constituti, dispersi, non per amorem boni communis congregati, sed per studium avaritiae divisi, dum " omnes quae sua sunt quaerunt, et non quae Iesu Christi ", ut dicit Apostolus. In capite omnium platearum, in quo praesentis vitae latitudo intelligitur; " lata quim est via, quae ducit ad perditionem ", ut dicit Christus Dominus. In capite sunt platearum qui aliis dant carnalitatis exemplum; Isaiae: "Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt: unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum et impleamur ebrietate ". Igitur in auro obscurato subversio sanctitatis intelligitur, in colore mutato subversio honestatis, in dispersione studium cupiditatis et consequentis dissensionis, in platearum capite exemplum perversitatis. - Ubi praemittitur Aleph ad excita tationem intelligentiae spiritualis, ac si diceret illud Matthaei c Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat".

2. (Vers. 2.). Beth. Filii Sion. Hic deplorat subuer- sionim dictarum personarum in speciali: quod primo pertractat quantum ad infectos carnalitate; secundo, quantum ad excedentes in severitate, ibi : Manus mulierum: tertio ex hoc infert, Dominum cos iuste affligere, ibi: Complevit Dominus furorem suum. - In prima parte primo deplorat Carnalitatem praelatorum vel clericorum: secundo, religiosorum, ibi: Candidiores Naearaei: tertio, simul amborum, ibi: Melius fuit occisis. - In prima parte primo tangit carnalitatis, ut dictum est, infectionem: secundo, consequcntcm Ecclesiae multiplicem laesionem, ibi: Sed et lamiae. - Pro primo dicit: Filii, ubi primo ostendit, quid fuerunt: deinde, quid sunt: Quomodo reputati.

Dicit ergo: Filii Sion, id est Ecclesiae, inclyti, id est gloriosi et gloria digni, a clyton Graece, quod est gloriosum : et amicti auro primo , quantum ad vitae perfectionem, vel amicti auro primo, id est eminentia sapientiae et sanctitatis titulo praecipuo. Vel, Filii Sion, quantum ad contemplationem; inclyti, quantum ad praelationem, amicti auro primo, quantum ad vitae perfectionem. - Quomodo reputati sunt in vasa testea ? id est lutea, et de carnalium solatiorum desiderio rasa testea, non aurea, vel argentea, sed lutea. Tas enim testeum est lutum induratum: Osee : " Israel factus est in nationibus quasi vas immundum ". Induratum est in eis lutum, quia difficillime corriguntur: Ieremias: " Peccatum Inda scriptum est stylo ferreo et ungne adamantino"; Ecclesiasticus: " Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam ". Opus manuum figuli, id est diaboli, qui eos tales fecit: Sapientia: " Figulus mollem tirram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas". Sed tandem in fine flet de eis, quod dicit Psalmus: " Tanquam vas figuli confringet eos ".

8. (Vers. 8.). Ghimel. Sed et lamiae; ocec, damnum ex praedictis consequens multiplex Ecclesiae: primam est diffusio doctrinae perversae; secundum est carentia doctrinae necessariae: Filia populi mei crudelis. - Pro primo dicit: Sed et lamiae: lamia est monstrum habens caput virgineum, corpus porcinum et pedes equinos, crudelissimum , dictum a laniando quasi lania. Irata litteram Ierusalem vult dicere in solitudinem redactam, et monstra ibi talia habitasse. Per lamias igitur intelliguntur haeretici et hypocritae, in facie simplices, in ventre carnales, in pedibus equi et instabiles . Tales lamiae belluina crudelitate feroces nudaverunt mammam, id est libere predicant doctrinam, scilicet pestiferam; lactaverunt catulos suos, haereticellos simplices in haeresim seducentes: Proverbia : " Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: Aquae furtivae dulciores sunt ". Hoc autem totum est propter inertiam probatorum: Hatthaeus: " Cum dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania ": Isaias: "Ibi invenit lamia requiem ". - Filia, ecce, econtra defectus doctrinae necessariae, ubi primo arguit praelatos in doctrina negligentes; secundo explicat amplius laesiones Ecclesiae inde provenientes, ibi: Adhaesit lingua. - Dicit igitur: Filia populi, quasi: arguuntur indirecte comparatione haereticornm qui subditis suis non instant edocendus: Filia populi mei, hoc dicitur de monte Sion, in quo erat templum, quod tanquam filia a populo amabatur. Haec filia quantum ad sacerdotes, id est excubantes , crudelis quasi struthio in deserto. Struthio ponit ova sua in transitu viarum et non fovet, sicut de struthione dicitur in Iob : " Derelinquit in terra ova sua et obliviscitur, quod pes conculcet ea, aut bestiae agri conterant ". Quae crudelitas magis explicatur in eo quod soquitur.

4. (Vers. 4.). Daleth. Adhaesit lingua, primo in statu incipientium, qui intelligitur per lactentes ; secundo, proficientium, ibi: Parvuli petierunt: tertio, in statu perfectorum, ibi: Qui vescebantur: quarto infert ex hoc magnitudinem peccati negligentium praelatorum: Et maior effecta.

Dicit ergo: Adhaesit lingua lactentis ad palatium eius insiti, ubi per lactentes rudes et incipientes figurantur, lacte simplicis doctrinae imbuendi: primae ad. Corinthios : " Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam. Lingua adhaeret palato, quando cogitatio cordis adhaeret proprio desiderio; in siti appetitus doctrinae, ". in palato, ubi sapor viget, carnalis affectio. - Sod pro statu proficientium sequitur: Parvuli petierunt, parvnli lactontibus maiores, sed nondum quantitate perfecti, petierunt panem doctrinae solidioris. Et non erat qui frangeret eis. Panis frangendus, non curiose scirulendus, quia nulla divisio est facienda, quae non faciat ad elucidationem doctrinae: Lucas: " Cognoverunt eum in tractione panis".Dicitor, quod Christus sic frangebat, quod incisio vidobatur; sic etiam certe debent continere fractio ovidontis expositione et incisio elncidationis per divisionem, quantum sapientiae famulatur.

5. (Vers. 5.) He. Qui vescebantur. Hic ostendit laesionem Ecclesiae sequentem ex praedictis pro statu perfectorum. Qui vescebantur, deliciis Scripturarum, voluptuose, sancta voluptate; Sapientia : "Paratum de caelo panem praestitisti eis, omne delectamentum habentem et omnis saporis suavitatem ."; quod de Scripturis, vel de deliciis devotionis, vel Sacramento communionis intelligi potest. Interierunt in viis, latis sacculi, quae "ducunt ad perditionem.: Sapientia: " Ambulavimus per vias difficiles . Hoc antem exponit versus sequens, cum dicit: Qui nutriebantur in croceis ; in croceis, spiritualiter, deliciis contemplationis, vel meditatione dominicae passionis. Crocus enim rubeum habet colorem, item et laetificat et confortat cor, unde Scripturas significat Christi sanguine rubricatas ; Canticum : " Cypri cum nardo, nardus et crocus , fistula et cinnamomum ". Amplexati sunt stercora, id est carnales delicias; Ecclesiasticus : " Mulier fornicaria quasi stercus in via conculcabitur . Vel, stercora, bona temporalia, aurum et argentum; sunt enim egestiones terrae generatas in ventre terrae; ad Philippenses: " Omnia reputavi ut stercora .

6. (Vers. 6.). Vau. Sed ex hoc ostendens, quantum sit peccatum negligentium praelatorum, subdit: Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei, praelatorum negligentium, de qua supra: " Filia, populi mei crudelis"; peccato Sodomorum, quantum ad hoc, quia illi doctorem non habuerunt; quae subversa est in momento, id est subito, et tamen isti diu tolerantur, ut perenniter puniantur. Simile apud Hatthaeum : " Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi "; et non ceperunt in ea, filia populi, id est clericis, manus pauperum, in quo arguitur eorum avaritia: Ecclesiasticus: " Non sit manus tua porrecta ad accipiendum et ad dandum collecta"; Proverbia: " Manum suam aperuit inopi.

7. (Vers. 7.). Zain. Candidiores. Post deploratum lapsum clericorum vel praelatorum hic deplorat lapsum religiosorum, primo ostendens, quales aliquando fuerunt: secundo, quales recidivando facti sunt: Denigrata est. Eeligiosi quidem intelliguntur per Nazaraeos: unde Rabanus : " Quid Nazaraeorum nomino nisi abstinentium et continentium vita significatur " ? Cui et nomen convenit, quia Nazaraei floridi interpretantur.

Dicit ergo: Candidiores Nazaraei eius nive, per mortificationem carnis et repressionem noxii caloris per spiritualem frigiditatem. Et bene nivi comparatur canus munditia, quia faciliter solvitur, nisi frigus continuetur. Plante enim austro, id est prosperitate accidente, faciliter resolvitur: Psalmus : " Lavabis me, et super nivem dealbabor "; vere super nivem dealbatur qui affluentia non corrumpitur. Nitidiores lacte, in quo munditia cordis, quia, sicut nix extra, sic lac intra perducitur ad candorem per putrefactionem sanguinis, id est exstinctionem omnis immunditiae et immundae affectionis et cogitationis. Vel, in nitore lactis affectus pietatis et opera misericordiae ad egenos. Rubicundiores ebore antiquo, in quo refulgentia honestatis: ebur candet primo, tandem vergit in rnborom. quia plona maturitas per longam acquiritur oxordtationom. Vel, In hoc fervor intelligitur caritatis ; rubor enim in facio calorem significat, vel certe pudorem et verecundiam, ut pudeat turpia dicere vel audire Vel, in ebore antiquo intelligitur antiquorum Sanctorum gub Lege perfectio: sed isti rubicundiores, quia maior est in Evangelio perfectio. Sapphiro pulcriorcs, in quo gratia contemplationis designatur et desiderium aeternitatis. - HAEc sunt ergo, quae debent perfectis inesse religiosis: ubi primus gradus est ab omni corruptione immaculatum so custodire, quantum patitur humana fragilitas ; secundus, curam non nogligoro proximi, quantum suppetit facultas: tertius, in robore sanctae devotionis et sancti pudoris dora et indigna fortiter tolerare, quantum sinit humana infirmitas ; quartus, in omnibus ad Deum vel ad caolum oculum levare, quantum praevalet humana possibilitas. Magna est ergo haec commendatio, sed certe miserabilis continuatio, unde sequitur:

8. (Vers. 8.). Heth. Denigrata est, ubi candor nivis, lactis nitor, rubor eboris antiqui, pulcritudo sapphiri nigredine carbonis obducitur, unde dicit: Denigrata est, ubi primo plangit eorum carnalitatem; secundo, excaecationem, ibi: Adhaesit: tertio, obdurationem, ibi: Aruit.

Dicit ergo: Denigrata est facies eorum, cordis secretum et conversationis evidentia, super carbones, in quibus, humore exstincto, sola remanet terrestris nigredo: Isaias : " Facies combustae vultus eorum "; et hoc propter sordes carnalitatis praedicto candori contrarias; Nahum: "Diripite argentum, diripite aurum, et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus: dissolutio gemellorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae "; Ioel: " Omnes vultus redigentur in ollam ". Et non sunt cogniti in plateis ; non sunt cogniti pro talibus, quales esse solebant, quia in plateis, id est in carnalitate, aliis conformes: frequentia quidem platearum decoloravit Nazaraeos et peregrinam speciem induxit. Vel, non sunt cogniti, quia creduntur boni, cum sint mali: Matthaeus: " A fructibus eorum cognoscetis eos". - Adhaesit cutis eorum ossibus. Hic eorum excaecationem plangit, dicens: Adhaesit cutis. In cute, quae tenera est, mollities conversationis: in ossibus, fortitudo virtutis. " Adhaesit ergo cutis ossibus, quia ab eis prave sentientibus infirmitas vitii duritia vel difficultas virtutis existimatur ". Unde multum putant esse semel tantum in die comedere, ubi deliciis ingurgitant et inebriant se; virtutem putant esse in ecclesia stare, ubi pactum faciunt nisi Ineram quaerere, vel ineptias cogitare, vel poenam fugere. - Sed pro eorum obduratione mfert: Aruit, quia cognitione sui minime virescit: et facta est quasi lignum, insensibilis ad peccatum.

9. (Vers. 9.). Thech. Melius fuit. Hic tertio deplorare videtur simul lapsum amborum, scilicet praelatorum et religiosorum, comparans statum praesentis Ecclesiae respectu Ecclesiae primitivae, quasi dicat: minus nocuit Ecclesiae tribulatio adversitatis tyrannorum quam infectio prosperitatis temporalium, et hoc in multis, unde postea pauci fuerunt Sancti. Unde dicit: Melim fuit occisis gladio: Babanua : " Melius fuit Apostolis et praedicatoribus Evangelii brevi poena corporis pro Christi nomine ad tempus plecti quam longa inedia verbi Dei tabefieri". Unde dicit: Quam interfectis fame; dum enim corpus deliciis fovetur, absque dubio spiritus fame cruciatur, quod multis induxit prosperitas: unde sequitur: Quoniam isti, famo scilicet mortui, extabuerunt, id est, ad spiritualem maciem pervenerunt; consumti a sterilitate terrae, id est ab amore terrenorum, quae sterilia sunt spiritualiter, et steriles fiunt eorum amatores: Iob: " Conteratur quasi lignum infructuosumi parit enim sterilem, quae non parit, et vidnae bene non fecit ". - Aliter exponitur illud in Glossa: Melius fuit occisis gladio etc., melius est verbo Dei ad poenitentiam mactari quam fame verbi Dei ad carnalitatem declinare,

10. (Vers. 10.). Iod. Manus mulierum. Postquam deploravit subversionem Ecclesiae provenientem ex carnalitate et ignavia, hic plangit Ecclesiae subversionem provenientem ex inordinata severitate et nimia iustitia. Unde dicit: Manus, id est opera iustitiae nimiae, secundum Glossam , mulierum: non dicit matrum, quia matres non sunt quae affectum ad filios perdiderunt; Ecclesiasticus: " Brevis omnis malitia super malitiam mulieris "; misericordium, in opinione sua; quia dicunt, se facere tyrannides suas ex misericordia. Tales ergo coxerunt filios suos; Glossa : "Id est, tyrannica potestate oppresserunt"; coxerunt igne mali exempli et zeli inordinati "; Iob: "Ignis Dei descendit de caelo ", id est de maioribus, " et tactas oves puerosque consumsit". Facti sunt cibus earum, dicentes illud primi Regum, secundum quod dixerunt filii Heli: "Nunc dabis, alioquin tollam vi"; Ezechiel: "Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis"; et infra: " Sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia ; et dispersae sunt" etc. In contritione filiae populi mei, vel ad contritionem filiae supra dictae; propter hoc enim super multos eorum cecidit ira Dei.

11. (Vers. 11.). Cape. Complevit Dominus. Hic ex praedictis infert Aequitatem poenae ipsis a Domino pro praedictis illatae vel inferendae: unde dicit: Complevit Dominus, id est complebit, furorem suum, id est, de tantis sceleribus expetet vindictam: in quo magnitudo poenae intensivae intelligitur. Effudit, id est, effundet, in quo poenae significatur generalitas, iram indignationis suae et succendit, id est, succendet, ignem in Sion, id est in clericis, ignem, dico, aeternum: et devoravit, id est, devorabit, fundamenta eius, maiores acerbius. Vel, in fundamentis poena intelligitur cogitationum perversarum, quam exquiret a malis: in quo etiam poenae atrocitas intelligitur. Vel, in igne sic effuso posset intelligi generalis quasi Ecclesiae subversio per carnalitatem et cupiditatem.

12. (Vere. 12.). Lamed. Non crediderunt reges terrae. Post descriptam Ecclesiae subversionem in communi hic subdit evidentius dictae subversionis rationem quadruplicem , quarum prima consistit in peccatis prophetarum et sacerdotum: secunda, in peccatis omnium, propter confidentiam scilicet de praesidio hominum mundanorum: Cum adhuc subsisteremus: tertia tangit efficientem improbitatem, scilicet adversariorum: Velociores fuerunt persecutores: quarta vero, omnium in communi atrocitatem eorum contra Christum: Spiritus oris nostri. - In prima parte tangit primo hanc causam irae ut inopinatam: secundo pertractat eam, ibi: Propter peccata.

Dicit ergo pro primo: Non crediderunt reges terrae, id est viri sancti et iusti, temporalium contemptores: Iob : " Hanc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae"; prima Petri: "Vos genus electum, regale sacerdotium ". Et universi habitatores orbis, vel urbis: istud secundum Glossam ad malos refertur, qui nesciunt dicero: " Advena ego sum apud te et peregrinus ". Quoniam ingrederetur hostis et inimicus , id est diabolus ; Iob: " Hostis meus terribilibus oculis intuitus est me ", id est peccatum: per portas Ierusalem, id est per praelatos, in Ecclesiam: Apocalypsis: "Singulae portao erant ex singulis margaritis ". Quasi dicat: istud inopinabile fuit, et tamen istud evenit. Alio etiam modo exponitur de quocumque iusto, qui inopinanter cadit a perfectione in praevaricationem vel apostasiam per portas sensuum suorum quasi per portas Ierusalem. 18. (Vers. 13.). Heu. Propter peccata. Ecce, pertra-, ctat culpam, quae est causa istius dissipationis vel devastationis Ecclesiae, primo quantum ad peccata Tumorum praelatorum: deinde, quantum ad peccata minorum, in versu sequenti, ibi: Erraverunt.

Dicit ergo: Propter peccata, repete: Ingressus est hostis per portas Ierusalem, propter peccata prophetarum eius, populum adulatorie decipientium, supra : " Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem ", et iniquitates sacerdotum eius - nota, quod semper fuit distinctus ordo doctorum et praelatorum, quamvis et ipsi auctoritate sint doctores - quam iniquitatem aperit, subdens: Qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum, quod fuit excitando alios ad interfectionem Prophetarum, quos interfecerunt Iudaei, sicut postea in mortem Christi: Ieremias : "Apprehenderunt, eum ", scilicet Ieremiam, " sacerdotes et prophetae et omnis populus, dicentes: Morte moriatur"; Daniel: "Egressa est iniquitas a senioribus populi, qui videbantur regere populum ". Effundunt sanguinem spiritualiter nimis aspere corripiendo ; Proverbia : " Qui vehementer emungit elicit sanguinem "; vel aperte peccando et scandalizando alios: Isaias: " Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt"; vel bona subditorum improbe extorquendo: Ieremias: "In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum "; istud etiam verum est praecipue de sanguine Christi et Prophetarum, quem pontifices, scribae et Pharisaei fecerunt effundi.

14. (Vers. 14.). NUN. Erraverunt. Hic tangit peccata minorum clericorum, primo describens culpam, deinde inferens poenam, ibi: Facies Domini. - Culpam tangit multiplicem: primo ignorantiae, unde dicit: Erraverunt caeci, minores scilicet exemplo maiornm, secundum Rabanum , in plateis, id est in lata via perditionis. - Secundo subdit peccatum immunditiae: Polluti sunt in sanguine, in peccatis carnis et sanguinis: Psalmus: "Infecta est terra in sanguinibus et contaminata est in operibus eorum "; alibi: " Libera me de sanguinibus ". - Tertio , peccatum simoniae et conspirationis: Cumque non possent - aliqui habent intrare, quod non est de textueam, inquit, non possent desiderium suum in Ecclesia implere: tenuerunt lacinias suas, oras suorum vestimentorum, sicut caeci, qui exspectant alienum ducatum; lacinias tenere, hoc est invicem conspirare.

15. (Vers. 15.). Samech. Quarto sequitur peccatum praesumtionis, qua alios despiciebant: unde sequitur: Recedite, polluti, clamaverunt eis: clamaverunt, praedicti superbi: clamaverunt eis, peccatoribus scilicet pollutis: recedite. Bis dicit recedite, quasi: recedite a loco sacro, recedite a nostro consortio: abite, ad consimiles vobis: nolite tangere. Tales sunt illi, de quibus Isaias : " Comedunt carnes suillas, et ius profanam in vasis eorum, qui dicant: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es". Iurgati quippe sunt: haex est vox Prophetas; iurgati, praedicti superbi, et commoti, contra subditos, eos superbe despicientes. Nec solum aperte peccatores despiciunt, sed etiam in absentia eis detrahunt: unde sequitur: Dixerunt inter gentes, praedicti clerici peccatoribus detrahentes: Non addet ultra, Dominus scilicet, ut habitet in eis, praedictis pollutis. - Aliter eiponitur a praedicto loco: Recedite, u t sit vox hostium Indaeorum, gentium scilicet eis in haec verba insultantium ac dicentium: Recedite, sicut etiam aliquando aliqui tyranni contra clerum insurgentes dicere ausi sunt. Vel, soni verba praedicatornm praedictos pollutos argnentium.

16. (Vers. 16.). Phe. Facies Domini. Hic subditur poena dictae culpae, et additur nova specialis nequitiae: Facies sacerdotum. - Dicit ergo: Facies, u t sit vox Prophetae, vel adversariorum Ecclesiae seu Indaeorum: facies Domini, id est Christus, Filius Dei, divisit eos, ad litteram dispersit Iudaeos; vel divisit, id est, dividet peccatores a iustis in die iudicii: Matthaeus : " Separabit agnos ab haedis ". Non addet, ut respiciat eos, consolando ; " clausa est ianua ". - Specialis autem culpa contra eos replicatur.: unde subdit: Facies sacerdotum non erubuerunt , in peccatis scilicet; Ieremias: " Confusione confusi non sunt et erubescere nescierunt"; vel, non erubuerunt, eis reverentiam exhibendo: neque senum miserit sunt, eis compatiendo, sed magis contrarium fecerunt, contra illud Ecclesiastici: " Ne spernas hominem in senectute sua: etenim ex nobis senescunt ".

17. (Vers. 17.). Ain. Cum adhuc subsisteremus. ; Ecce, secunda causa subversionis, confidentia scilicet ni-mia de humanis praesidiis: et primo tangit hoc nocumentum: secundo manifestat per effectum, ibi: Lubricaverunt.

Dicit ergo: Cum adhuc subsisteremus, nondum plene subversi et tentationibus concussi: defecerunt oculi nostri,

id est, intentiones nostrae frustratae sunt: defecerunt, inquam, ad auxilium nostrum vanum, id est ad temporalia in quibus confidebamus ; Ezechiel : " Argentum eurum et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini"; quod magis explicans subdit: Cum respiceremus attenti, ad gentem, quae salvare nos non poterat; sicut Iudaei confisi sunt de Aegyptiis, qui sibi non sufficiebant ad defendendam. Vel, illud dicitur in persona damnatorum, qui damnati dicunt: Cum adhuc subsisteremus, id est, viveremus etc., ad gentem, scilicet in parentibus confidentes. 18. (Vers. 18.). Sade. Lubricaverunt, Hic ostendit praedictae confidentiae vanitatem et intentionis evacuationem per effectum. - Dicit ergo: Lubricaverunt vestigia nostra, qui prius subsistebamus, quam talibus inniteremur;lubricaverunt, quia in lubrico posuerunt, vestigia nostra, id est, affectus nostri coeperunt vacillare tam temporalium amore quam timore: vel ad lubricitatem luxurias declinaverunti unde subdit: In itinere platearum nostrarum, id est viarum et divitiarum. - Appropinquavit finis noster, non consummans, sed consumens et exterminans. Hoc dicunt et cognoscunt mali in morte dicentes: Completi sunt dies nostri, id est mors Babanus pro his omnibus: "Quisquis, deserto uno vero Deo, adiutorium quaerit a spirituali Aegypto, hoc est ab hoc mundo, et lubrica huius saeculi pergit vestigia, vacua spe delusus, hostium crudelium fit praeda ".

19. (Vers. 19.). Coph. Velociores. Ecce, tertia causa efficiens secundum litteram. Allegorice - persecutores nostri, id est daemones : Exodus : " Dixit inimicus: Persequar et comprehendam , dividam spolia " Carnem dat vermibus, substantiam parentibus, animam sibi retinet. Velociores fuerunt aquilis caeli, id est praedicatoribus caelestium, unde magister praedicatorum Ioannes aquila dicitur: Apocalypsis: "Et quartum animal simile aquilae volanti ", quia isti nunquam dormiunt: Iob: " Non est potestas super terram, quao ei comparetur". Super montes, dignitatum, persecuti sunt nos. Isti sunt montes, in quibus " ceciderunt fortes Israel", secundo Eegum : et hoc quantum ad praelatos. In deserto, id est in claustro, insidiati sunt nobis, quantum ad religiosos) prima Petri: " Adversarius vester diabolus circuit quaerens, quem devoret".

20. (Vers. 20.) Res. Spiritus oris. Ecce, quarta ,causa, scilicet omnium completiva, scilicet pro morte Salvatoris. - Spiritus oris nostri, quod dicitur, quia Verbum est, et ideo sine ipso nullum verbum rectum esse potest: Christus Dominus captus est, a Iudaeis impiis, in peccatis nostris, id est propter peccata nostra: Isaias : "Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ". Cui diximus: In umbra tua, id est in protectione tua, vivemus in gentibus, sicut patres in filiis: in gentibus, conversis ad fidem: Isaias: "Fluent ad ipsum omnes gentes ". - Vel. totum illud potest exponi de conversis ex gento Iudaeorum, ut ipsi dicant: Cui diximus: In umbra tua, id est, propter umbram Legis,

vwemus in gentibus, quia Iudaei propter hoc tantum sustinentur, cum alii haeretici destruuntur. Unde ex hoc verbo ultimo patet, quod illud non potest intelligi de Iosia rege, sicut exponunt Hebraei.

21. (Vers. 21.). SIN. Gaude. Ecce, huius lamentationis conclusio, ubi, ostensurus finem lamentationis huius, primo ostendit insipientiam mundanae consolationis; deinde in sequenti versu, utilitatem lamentationis huius, ibi: Completa.

Dicit ergo pro primo: Gaude et laetare, quasi: ita boni pro se et alienis malis consolantur: unde dicit: Gaude, interius, ironice: laetare, exterius: Ecclesiasticus : " Laetare, iuvenis, in adolescentia tua ". Filia Edom. - Iuxta litteram dicitur comminari Idumaeis, cum deberet comminari Romanis. Solvunt Iudaei dicentes, quod Romani fuerunt de Idumaeis: quod non est verum, quia fuerunt de Iaphet, filio Noe, Idumaei vero de Sem. Sed causa litteralis est, quia plus nocuerunt Idnmaei, quia, cum Chaldaeis venientes , templum succenderunt. - Quae habitas in terra Bus. - Contra: habitant in monte Seir: Genesis : "Hae sunt generationes Esau, patris Edom, in monte Seir ": item, Genesis vigesimo secundo, Hus fuit primogenitus Nachor, fratris Abrahae, qui de Melcha uxore sua octo filios habuit, qui omnes fuerunt in Mesopotamia Syriae. - Solutio. De Hus, filio Nachor, non est hic sermo, sed de Hus terra, quae dicitur esse in finibus Idumaeae et Arabiae, quae alio nomine dicitur in terra Ausitidis nomine: Ieremias: " Et cunctis regibus terras Ausitidis ". Ibi Glossa dicit: " Quae Hebraice dicitur Hus, de qua dicitur Iob: Homo, qui erat de terra Hus ", scilicet Iob.

Moraliter: Filia Edom, id est anima carnalis, quae est Edom, id est Esau imitans, qui suam primogenituram dedit pro modico edulio , sicut faciunt carnales miseri: supra: " Dederunt pretiosa quaeque pro cibo.

Quae habitas in terra Bus, quae interpretatur consilium, vel consiliator: Isaias: " Stulti principes Thaneos dederunt consilium insipiens ". Ita dico: LAEtare, ad te quoque perveniet calix, id est poena et tribulatio futura, quae per calicem significatur. Inebriaberis, amaritudine, atque nudaberis, temporali gloria et honore: Ioannes : " Mundus gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra vertetur in gaudium".

22. (Vers. 22.). Thau. Unde convertens sermonem ad electos, subdit: Filia 8ion, id est Ecclesia electorum, completa est iniquitas tua, id est per praesontom lamentationem et tribulationem purgata: non addet ultra, Dominus scilicet, ut transmigret te per te modo transmigrat Dominus, cum suos tribulationibus exponit; Isaias : " Ad punctum in modico dereliqui te". Vel, transmigrat consolando: Canticum: " Ecce, iste venit saliens in montibus. Et e contrario de malis dicitur: Tmtavit iniquitatem tuam, id est, visitabit in morte, discooperuit peccata tua: Ieremias: " Ego discooperui Esau et revelavi abscondita eius, et celari non poterit "; nimirum Dominus abscondita revelabit.