DUORUM OPUSCULORUM SALTEM DUBIORUM QUAE SUNT EXPOSITIO THRENORUM ET ORATIONIS DOMINICAE

 EXPOSITIO THRENORUM IEREMIAE PROPHETAE.

 INCIPIT EXPOSITIO THRENORUM.

 Capitulum II

 Capitulum III.

 Capitulum IV

 EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

Capitulum III.

1. Ego vir videns paupertatem meam etc. Postquam in duobus praecedentibus alphabetis lamentatus est desolationem synagogae in communi, hic lamentatur desolationem quarundam personarum privileg latarum in speciali. Et quia privilegiatae personae dicuntur dupliciter: vel pro vitae meritis, vel pro stata honoris: primo lamentatur desolationem primi generis personarum, secundo aliarum in sequenti alphabeto, ibi: Quomodo obscuratum est aurum?

In prima parte introducitur prophetica lamentatio in persona talium, scilicet vere Christi et membrorum suorum, quorum hic manifeste mysteria describuntur, et impossibile est hic litteralem intellectum reperire sine extorsione. Hoc antem alphabetum habet duas partes: quia primo lamentatur simul capitis et corporis tribulationem: secundo inritat electos ad compassionem, ibi : Recordare paupertatis: tertio incidenter pertractat synagogae reprobationem occasione dominicae passionis, ibi: Operuisti in furore et percussisti nos.

In prima parte primo in summa tangit gratiam dominicae exinanitionis: secundo seriem describit dominicae passionis, ibi : Circumaedificavit. - In prima parte notificat Filii Dei exinanitionem per comparationem ad Patris severitatem: secundo subdit linius exinanitionis compendiosam declarationem in sequenti versu, ibi: Vetustam fecit pellem. - Exinanitio Christi patet ex assumtione status egestatis, quod intelligitur in primo membro: secundo, ex assumtione anxietatis, vel adversitatis, quod intelligitur in secundo membro, ibi: Me minavit: tertio, ex singulari et uniformi continuatione totius suae peregrinationis, ibi: Tantum in me. - In prima parte intelligitur delectabilium carentia: in secunda, tristibilium praesentia: in tertia, utriusque perseverantia. - Amplius, trimetro describitur hoc alphabetum et litteris triplicatis, quia hoc alphabetum refertur ad tertiam Ecclesiae tribulationem, quae est prosperitatis, divitiarum, deliciarum et honorum. - Amplius, hic expresse deploratur passio Salvatoris, cuius una consistit tantum persona in tribus substantiis.

2. (Vers. 1.). Aleph. Dicit ergo: Ego vir videns, quod, quamvis dici possit in persona Prophetae vel electorum synagogae, melius tamen a sensu Iudaico receditur et allegoriae pro sensu historico adhaeretur. Et quia in his tribus clausulis summatim continetur universitas agendorum et credendorum ,"ideo istis tribus membris Aleph praeponitur triplicatum. Continere enim se ab omnibus, quae in mundo sunt bonis, et sustinere quae in mundo abundant mala est virtutis universitas, ut dicit Augustinus in tractatu de Continentia et sustinentia : et hoc in duobus primis membris. Amplius, scire, qualiter per Christum solum et eius angustias liberatum sit genus humanum, amplectitur summa credendorum: et hoc continetur in tertio membro.

Dicit ergo: Ego, Christus, purissima trium persona substantiarum : vir, a virtute: Ieremias: " Mulier circumdabit virum "; Isaias: " Gradiens in multitudine virtutis suae ". Videns paupertatem meam, id est veraciter cognoscens, cum econtra dicatur de multis in Apocalypsi: (Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et nudus et caecus ". - Nota, quod Christus habuit paupertatem mortalitatis vel assumtae infirmitatis: Psalmus : (Simul in unum dives et pauper". Egestatis, et hoc tripliciter: mundum ingrediens: Lucas: "Pannis eum involvit et reclinavit in praesepio "; progrediens; Matthaeus: "Fillus hominis non habet, ubi caput suum reclinet"; Marcus: (Circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam ": egrediens; Psalmus: "Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea " etc. Singularitatis : Psalmus: " Singulariter sum ego, donec transeam "; Zacharias: " Ecce, rex tuus veniet tibi iustus et salvator, ipse pauper et ascendens snper asinum ". In virga indignationis eius: indignatio Dei, voluntas puniendi: virga antem ipsa poena, quam tulit Christus, ut salvaretur genus humanum; Isaias: " Propter scelus populi mei percussi eum ". " Vulneratus est propter iniquitates nostras ".

Vel moraliter exponi potest de quocumque iusto, qui per tribulationem divinitas immissam recognoscit infirmitatem et virtutis suae parvitatem; Ecclesiasticus : " Infirmitas gravis sobriam facit animam ".

3. (Vers. 2.). Sequitur: Aleph. Me minavit et adduxit: minare, hoc est ducere: in tenebras, adversitatis 1 et abiectionis: Isaias : " Absconditus est vultus eius et despectus; unde nec reputavimus eum "; minavit , quia in humilitate mundum pertransiit: et adduxit in tenebras, quia tribulationum tolerantiam in cruce consummavit: et non in lucem, prosperitatis vel affluentiae temporalis: Ioannes: " Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam ". Glossa, ibi: " Noluit Dominus habere quod perderet: pauper venit, ne haberet diabolus quod auferret ". Sed "lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt", quia ad nullum eum peccatum inclinare potuerunt.

4. (Vers. 3.). Item, pro tertio sequitur: Aleph. Tantum in me, id est Christum pro mea redemptione: vertit et convertit manum suam, id est iustitiam suam, flagellando pro humani generis redemptione. Ideo dicit: Tantum in me, quia nulla ei cooperata est creatura in redimendo: Isaias : "Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ". Vertit, inquit, et convertit: vertit, flagellando, convertit, aliis in hoc parcendo et subveniendo: tota die, peregrinationis Christi in terris, sicut ibi accipitur dies: "Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est". Istud etiam de Christo ratione membrorum exponi potest, in quos tantum manum vertit castigando et convertit miserendo: in quosdam malos reprobos vertit manum flagellando, sed non convertit, in morte potius aggravando) Amos: " Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras "; Apostolus: " Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesn, persecutionem patiuntur " etc.

5. (Vers. 4.). Beth. Vetustam. Postquam notificavit summatim Christi exinanitionem, hic subdit compendiosam quandam eius explicationem. Et primo manifestat passionis suae necessitatem: quod pertinet ad tertium versum praemissum: Tantum in me etc.; secundo notificat passionis suae multiplicem acerbitatem: Aedificavit in gyro: tertio, eius consummationem: In tenebrosis. Necessitas autem dominicae passionis fuit ex hoc, quia " omnes alii declinaverunt, simul inutiles iacti sunt ", sicut ostendit in triplici differentia hominum: quantum ad statum laicorum, qui per pellem, quae exterius est, intelligitur: quantum ad statum clericorum, qui interius sunt et per carnem designantur; et quantum ad statum Apostolorum et praedicatorum, qui per ossa figurantur.

Dicit ergo: Beth. Vetustam, quasi dicat: non miremini, si "tantum in me vertit" etc., quia vetustam fecit, id est, fieri permisit, pellem meam, id est pellem meam vetustam et rugis peccatorum deformem, quae vetustas deponenda est; ad Colossenses : " Exuentes veterem hominem cum actibus suis " ; Leviticus: " Detracta. pelle hostiae, artus in frusta concident"; Iob: " Cutis mea aruit et contracta est ". Gregorius: "In sanctae Ecclesiae corpore qui solis exterioribus curis inserviunt cutis congrue nominantur ". Solent etiam per pellem nobiliora membra Ecclesias designari, sicut Martyres, qui significantur per pelles arietum rubricatas, quibus operiebatur tabernaculum, ut patet in Exodo : " Facies operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis ". Item, Confessores significantur per pelles hyacinthinas, de quibus eodem capitulo : " Et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibns", quia poena extenuantur: dicitur in Canticis: "Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis ". Item, sanctae mulieres Domino exteriora necessaria ministrantes; Iob: " Pelli meae, consumtis carnibus, adhaesit os meum ". Ubi os, Christus; et carnes, discipuli: pelles, sanctae mulieres exteriora necessaria ministrantes. Cum enim ad horam crucis ventum est, fugerunt discipuli, solae mulieres adhaeserunt, sicut exponit Gregorius . - Et carnem meam, hic per carnem clerici intelliguntur; Iob: "Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris ", putredine carnalitatis et pulvere vanitatis. - Haec etiam pars versus: Vetustam etc., ad litteram exponi posset de Christo, qui pro laboris vehementia longe videbatur sanior, quam erat; in Ioanne : " Quinquaginta annos nondum habes et Abra-, ham vidisti"? - Contrivit, id est, conteri permisit, ossa mea, id est membra Ecclesiae electiora, scilicet Apostolos,

qui omnes tempore passionis, relicto eo, fugerunt: nimirum dicitur in Proverbiis: " Spiritus tristis exsiccat ossa"-ipsi antem fuerunt multum tristati. Isti ergo sibi pro redemptione non sufficiunt, quia " omnes declinaverunt usque ad unum ", id est Christum.

6. (Vers. 5.). Sequitur pro passionis acerbitate et multiplicitate: Beth. Aedificavit in gyro meo, id est aedificari permisit Iudaeos continue observantes, tandem cum laqueis comprehendentes; Psalmus : " Circumdederunt me sicut apes "; Cantica: " Filii matris meae" etc. Quod etiam Ecclesiae convenit, quae in gyro circumdatur, dum a tyrannis, haereticis et hypocritis impugnatur. Circumdedit me felle, id est materia tristitiae in multitudine malorum displicentiam; et labore, corporali, ad litteram, vexatione: quod etiam convenit Ecclesiae, et hoc de Christo intelligitur.

7. (Vers. 6.). Pro morte vero sequitur: Beth. In tenebrosis., id est in sepulcro, collocavit me quasi mortuos sempiternos, id est, quasi nunquam essem surrecturus a morte: Baruch : " Deputatus es cum descendentibus in infernum "; Psalmus: " Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi". - His tribus sententiis praeponitur Beth, quod interpretatur confusio vel domus; quoniam synagoga, quae domus erat Dei, tripliciter Christo iniuriata est: et viventem deserendo, quod intelligitur in primo: et morti eum tradendo, quod in secundo: et contra resurrectionem conando, quod in tertio designatur.

8. (Vers. 7.). Ghimel. Circumaedificavit. Post dominicae passionis compendiosam praelibationem hic subdit eiusdem passionis expletionem: primo, quantum ad praecedentia crucifixionem: secundo, quantum ad crucis passionem: Semitas meas subvertit ; tertio, quantum ad discipulorum desperationem: Et fregit ad numerum. -Antecedentia passionem tria tangit, scilicet Iudaeorum machinationem, Christi agonizantis orationem, Christi comprehensionem et vimculationem. Sic resolutorie tangit nltimnm primo, secundum secundo, primum ultimo versu.

Dicit ergo pro primo: Ghimel. Circumaedificavit adversum me, intellige permissive: circumaedificavit, inquam, quantum ad falsos testes circumdantes: vi non egrediar, de manibus Pilati illaesus. " Multi enim surrexerunt falsi testes, quorum non erant convenientia testimonia " , ut dicitur in Marco . Vel ad sepulcri custodiam hoc posset referri, quia fecerunt .sepulcrum custodiri. Aggravavit compedem meum: compedes proprie sunt vincula pedum: hic accipitur pro vinculis, quibus ligatus est Iesus a comprehensoribus' Ioannes : " Ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum"; unde in Psalmo: "Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum " etc. Sed Pilatus vincula aggravavit, quia vinctum flagellavit; Ioannes: " Tunc apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit".

Mystice: Sunt compedes fugiendi, scilicet peccata mentem ad Dominum tendentem impedientia: Psalmus :

, Dominus enim solvit compeditos "; Ieremias: " Vinxit eum compedibus, ut duceret in Babylonem ". Sustinendi, poenae et tribulationes: Psalmus: "Ut audiret gemitus compeditorum et solveret filios interemptorum ". Suscipiendi, praeceptorum et consiliorum obligationes: Psalmus : " Ad alligandos reges eorum in compedibus ". Desiderandi, dona gratias restringentis a malo; Ecclesiasticus: " Iniice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum ".

9. (Vers. 8.). Pro secundo sequitur: Ghimel. Sed et cum clamavero, in oratione, et rogavero : Matthaeus : "Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste "; excludit orationem meam, id est non exaudit, in hoc docens, quod non debemus admirari, si non exaudimur in omnibus, quae a Domino postulamus, vel quia rem petimus irrationabilem, vel quia non bene petimus.

10. (Vers. 9.). Pro tertio, scilicet Iudaeorum machinatione, sequitur: Ghimel. Conclusit. Quam machinationem triplicem ostendit: observaverunt enim primo Iudaei vitam Christi, observaverunt doctrinam Christi, tertio machinati sunt ad mortem Christi. Primum significat dicens: Conclusit vias: pro secundo: Semitas meas; pro tertio: Ursus insidians.

Dicit ergo: Conclusit vias meas, id est opera mea, lapidibus quadris, scribis scilicet et Pharisaeis, qui lapides erant propter quandam vitae austeritatem, et quadri propter quandam superstitionis delaturam. Vel, lapides per cordis malignitatem, quadri pet adiunctam potestatem: vel, quadri propter interrogationum calliditatem, cum cornutis sophismatibus, quae ex omni parte videbantur concludere, Christum capere nisi sunt in sermone; Matthaeus : " Mittunt discipulos suos", scilicet Pharisaei, " eam Herodianis dicentes: Magister, scimus, quia verax es"etc. - Semitas meas, id est doctrinam consiliorum meorum, subvertit, id est, in multis subverti permisit, sicut in illis qui " abierunt retro ", Ioannis sexto. Amplius, cum persuaderet contemptum mundi, subiungitur in Luca: " Audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum ". - Vel si de corpore intelligitur, lapidei eunt peccata homines impedientia, pondera deorsum Manentia; Zacharias : " Iniquitas sedet super talentum plumbi "; quia quadratura significat immobilitatem peccati; Ioannes: " Lazarus enim quatriduanus erat". Semitas subttrtit, id est consilia, per haeroticos verba Evangelii enervantes. - His tribus praeponitur littera Ghimel, quod interpretatur plenitudo, quia in his tribus consistit virtutis perfectio: in sufferendo hominum machinationes, Dei dispositiones et ex his duobus consequentes tribulationes.

11. (Vers. 10.). Daleth. Ursus. Hic describitur. Iu-daconm machinatio in mortem Christi. Dicit ergo: Da-LETH Ursus insidians, intellige semper permissive, factus est mihi leo in absconditis: in urso atrocitas, in leone animositas intelligitur Iudaeorum: Psalmus : " Salva me de ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam ";

alibi: "Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. Hoc factum est, cum dixerunt: " Heus est mortis: crucifige, crucifige eum.

12. (Vers. 11.). Semitas: hic describit ipsam crucifixionem ordine resolutorio, primo ut vitae interemptivam: secundo, ut afflictivam, ibi: Et confregit ne.

Dicit ergo: Daleth. Semitas meas, id est peregrinationis meae labores rectos et arctos ut semitas: subvertit, non merita evacuando, sed tempus meriti morte praescindendo. Vel, illud refertur ad corpus. - Amplius, eandem ut afflictivam describit postea quantum ad corporis lusionem: Et confregit: secundo, quantam ad cordis desolationem, ibi: Posuit me quasi desolatam: tertio, quantum ad corporis totius ignominiosam suspensionem, ibi: Tetendit arcum: quarto, quantum ad omnimodam afflictionem: Misit in renibus: quinto, quantum ad ignominiosam irrisionem: Factus sum in derisum: sexto, quantum ad omnium sensuum turbationem et praecipue aceti potationem: Replevit me. - Dicit ergo: Et confregit me, per vulnera corporis mei: Psalmus : " Foderunt manus meas et pedes meos "; posuit me desolatam, cum dixit: " Tristis est anima mea usque ad mortem ". - Cum supra dixerit in principio versus capitali: Ego vir videns , hoc sexu ; nullo alio interposito, subdit femininum, ut ostendat, hoc accidisse Christo secundum infirmiorem sui naturam, quam ut sponsam sibi Dei Filius copulavit. Vel certe, illud intelligendum est ad Ecclesiam pertinere, secundum regulam Tychonii , qua a capite transitor ad corpus, ut iam patebit.

18. (Vers. 12.). Sed pro ipsa corporis dominici suspensione subdit: Daleth. Tetendit arcum suum, id est complevit iudicium suum, ubi passio humanitatis quasi rigore vel iustitiae vel rectitudinis iustae inflexit severitatem Divinitatis. Et posuit me quasi signum, ad litteram, stipiti affixum; ad sagittam, quod et patuit, quando "unus militum lancea latus eius aperuit ".

Huic triplici clausulae praeponitur littora Daleth , quae interpretatur tabulae vel tabulatum, pauper, vel ianua: sic Christus voluit insidiis deprehendi, ut doceret simplicitatem: voluit vulnerari, ut doceret asperitatem: voluit ludibrio suspensus exponi, ut doceret humilitatem: primum contra curiositatem, secundum contra carnalitatem, tertium contra elationem. Et in his tribus tabulatum et legis consummatio, in his paupertatis perfectio, in his etiam regni caelestis ianua et ingressus.

14. (Vers. 13.). He. Misit in renibus. Ecce, gcnera-Iis Christi afflictio. In renibus Christi incarnatio eius intelligitur, sicut in Ezechiele : "Et atramentarium scriptoris ad renes eius "; et: " A lumbis eius usque ad deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, etc.: ibi enim, secundum Gregorium, dominica incarnatio intelligitur. Pharetra, omnis amaritudinis contentiva, synagoga intelligitur, cuius sagittae seu filiae fuerunt sputo, colaphi, convicia, plagae et consimili; Ieremias : " Sagitta vulnerans lingua eorum ".

15. (Vers. 14.). Pro ignominia irrisionis sequitur: Hb. Factus sam in derisum omni populo. Ieremias : " Factus sum in derisum tota die "; in quo omnis subsannatio et illusio intelligitur, qua Iudaei Christo illudebant. - Et nota, quod irriserunt Christum triplici ratione: in miraculis quasi ignorantem; Matthaeus: "Non est mortua puella, sed dormit: et deridebant enm"; Lucas: " Deridebant eum scientes, quia mortua est". In consiliis quasi imprudentem: Lucas: " Audiebant hoc Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum ". In passione crucis quasi impotentem; Lucas "Et deridebant illum princicipes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat ". - Canticum eorum, id est laetitia et gaudium ; tota die, crucifixionis: Iob: " Nunc in eorum canticum versus sum et factas sum eis in proverbium ".

16. (Vers. 15.). Pro omnium sensuum afflictione subditar: He. Repleuit me amaritudinibus: in visu occurrebant inimici insultantes, in auditu blasphemiae et irritationes, in tactu amaritudo vulnerum, in olfactu foetor loci interfectorum; et ne quid deesset, in gustu, inebriavit me absinthio, id est inebriari seu potari permisit absinthio ; Matthaeus : " Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum "; Psalmus: " Dederunt in escam meam fel" etc. - His tribus clausulis praeponitur littera Se, quas interpretatur ista, aut vivere, vel esse: quia ista tria, scilicet iniuriae Christo illatas, ignominiae et angustiae sunt nobis causa vitae et veri esse gratiae.

17. Moraliter ab illo loco: Ursus insidians etc: Vox est cuiuslibet iusti, considerantis mala mundi, ubi quaedam inferuntur per fraudulentiam et significantur per ursi insidias: quaedam per violentiam et significantur per leonem. Amplius, per ursum, qui debilis est in capite, fortis in brachiis, fortior in lumbis, significatur diabolus, qui in principio est debilis et in fine invincibilis: Iob : " Fortitudo eius in lumbis eius ". De leone dicitur, quod parvulum et humiliatam non laedit ; propter quod David, veraciter humilis, leonem et ursum interemit; primo Regum: " Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus et tollebat arietem de medio gregis ". Vel, in urso voracitas, in leone superbia, quae multos implicant. Semitas subvertit, quia per ursum et leonem clericorum vitam dissipari permittit. Confregit, quia virtutem menta) enervari permisit: Isaias : " Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus"; Proverbia: " Dicit piger: Leo est in via et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardino suo, ita piger in lectulo suo". Posuit me desolatam, sine solatio praelatorum: supra primo: "Non est qui consoletur eam". Tetendit arcum suum, id est severitatem iudicii. Posuit me quasi signum ad sagittam etc., quia omnis creatura in indicio clamabit contra impios.

18. (Vers. 16.). Vau. Et fregit ad numerum. Hic tertio subdit discipulorum desperationem factam in passione,

et iuxta hoc incidenter quatuor in universo tangit, scilicet primo desperationem: secundo, latronis conversionem: Cibavit me cinere: tertio, Iudaeorum ingratitudinem: Ut repulsa: quarto, ipsorum reprobationem: Et dixi: Periit.

Dicit ergo: Et fregit, id est confringi permisit: ad numerum, id est unum post alium: dentes meos, id est Apostolos, quibus quasi dentibus peccatores erant in corpus Ecclesiae convertendi: Cantica : "Dentes tui, quasi grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro ". Hi confracti sunt, quando Dominum reliquerunt ad propria revertentes, ubi tantum fuit Ioannes ultimus in deserendo: Marcus: " Adolescens quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo " etc.; et cito rediit; Ioannes: " Stabant iuxta crucem Iesu Mater " etc. - Sed pro conversione latronis sequitur: Cibavit me cinere, id est unico latrone converso in cruce. Cum enim peccatum sit quasi ignis decorans, cuius residuum est cinis: quid aliud peccator vitam in peccato agens et in fine poenitens nisi cinis ab igne effugiens ? Hic est corvus, qui in torrente pavit Eliam, id est Christum, sicut legitur tertio Regum . Vel, in cinere, amaritudo passionis, quae tamen Christo secundum caritatem fuit delectabilis, in quantum ad redemptionem humani generis ordinata.

Moraliter: Religiosi, dentes candidi, robusti, carnem non habentes, corio carentes, nihil intra se patientes, acerbissime dolentes, clausi labiis, invisibiles nisi in risu, toti corpori masticantes, nullum saporem inde retinentes.

19. (Vers. 17.). Pro tertio sequitur: Vau. Et repulsa est a pace anima mea. Hic tangit tertio, ut dictum est, Iudaeorum ingratitudinem. Anima mea, id est Indui, quos sicut animam diligebam: Psalmus : " Quia longo a peccatoribus salus "; oblitus sum bonorum, quae eis facere consueveram; supra: " Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et Sabbatum ". Vel, oblitus est bonorum, quantum ad reputationem hominum.

20. (Vers. 18.). Vau. Et dixi: Periit finis meus, non simpliciter, sed quantum ad illos qui dixerunt : " Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere". Vel, periit finis meus, quantam ad Iudaeorum reprobationem ; finis, qui videbatur principaliter intentas, quantum a foris apparebat, de conversione Iudaeorum: Matthaeus: "Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel". Et spes mea, quam acceperam in ipsis, a Domino: Genesis : " Salutare tuum exspectabo, Domine"; sicut iustitia Dei dicitur, vel quia ipse iustas est, vel eius causa est. Vel, verba sunt Iudaeae in bonis multitudinis reprobationem his verbis deplorantis. - Huic triplici versiculo praeponitur littera Vau triplex, quae interpretatur non est ille, quia non est Christus nec aliquid Christi, qui deserit Christum. Et quia Apostoli tunc corruerunt, Iudaei crucifixerunt, propter quod merito reprobati sunt, recte Vau his tribus versibus praemittitar.

21. (Vers. 19.). Zain. Recordare. Haec est secunda pars capituli, in qua post descriptam Christi passionem invitet cfccfos ad compassionem. Et in hac parta dramatae procedit , sicut in Canticis Canticorum varias personas introducendo, sibi colloquentes sine interceptione vocis Prouhetae. Hoc enim genus poematis dramaticum appellatur, sicut prosopologicum, quando solus poeta loquitur, sicut ibi : " Mulierem fortem "; tertium vero, quando sic et sic, sicut in Iob. - Primo ergo introducitur vox Christi ad compassionem invitantis ; secundo, vox Ecclesiae ei respondentis, ibi: Memoria memor; tertio, vox eiusdem membra sua alloquentis et de poenitentia admonentis, ibi: Misericordiae Domini.

Dicit ergo pro primo: Zain. Recordare, tu quicumque modo redemptus meo sanguine: paupertatis meae, quantum ad contemptum omnium temporalium bonorum, quia Christus pauperrimus fuit in ingressu, in progressu, in egressu a mundo. Et transgressionis, quantum ad sufferentiam omnium malorum, ubi transgressio accipitur causaliter pro poena transgressionis, quam Christus sustinuit, sicut dicitur maledictus, quasi malo poenae pro nobis addictus et maledicto poenae: ad Galatas : " Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum "; sicut etiam Christus dicitur peccatum: secunda ad Corinthios: "Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso". Vel aliter: transgressio eius, infima humiliatio ad despectissima tormenta, quia una stilla sanguinis sui nos potuisset liberasse; Lucas: " Erant Moyses et Elias, visi in maiestate ; et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem". Et absinthii, quo nihil amarius in terrae nascentibus: et fellis, quo nihil amarius in animantibus. Hoc potest referri ad id quod dicitur in Matthaeo :" Dederunt ei bibere vinum cum felle mixtum "; Marcus: " Dabant ei bibere myrrhatum vinum ". Paupertas contra avaritiam, transgressio contra superbiam, absinthium contra luxuriam. Vel, potest notari in transgressione iniuria personae, in absinthio afflictio carnis tenerae, in felle tristitia mentis de hominum ingratitudine.

22. (Vers. 20.). Zain. Memoria. Ecce, responsio Eo clesiae, vel viri sancti. Memoria memor ero, id est assidue memor ero; et tabescet, prae confusione, animo mea: Psalmus : " Tabescere me fecit zelus mens". Proprie tdesdt qui nimio languore ad maciem venit ; tabescere ergo est vera sui cognitione sibi vilescere. Vel, istud potest referri ad vitam animalem, quae per animam solet significari ; Matthaeus: " Qui voluerit animam suam salvam lacere perdet eam". Tabescit ergo anima ex dominicae passionis memoria, quando sensualitas affligitur labore et abstinentia. Istud autem nullo modo referri potest ad synagogam sine extorsione. Volunt enim, primum verbum recordare etc., esse verbum synagogas Dei misericordiam implorantis ; secundum vero, etiam eiusdem synagogae verbum ad beneficia Dei rocogitanda sese, convertentis. Istud quam sit absonum, ultro patet.

23. (Vers. 21.). Zain. Saec recolens - non potest ibi esse hoc singulariter secundum ordinem alphabeti, quia in Hebraeo ibi ponitur Zain - tormenta Christi, in corde meo, ideo sperabo; textus non est ibi: in Deo, sed ideo sperabo; contra hoc quod paulo ante dixit: "Periit finis mens et spes mea "; ad Eomanos: "Proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit"? -Huic triplici clausulae praemittitur Zain triplicata, quae interpretatur duc te, quia in his cogitationibus consistit ducatus christiani hominis.

24. (Vers. 22.). Heth. Misericordiae Domini. Hic tertio subditur vox Ecclesiae membra sua de poenitentia exhortantis. Propter quod introducitur divinae pietatis commendatio: secundo ex hoc excluditur desperatio, ibi: Quia non repellet in sempiternum: tertio, poenitentiae suavis admonitio, ibi: Scrutemur. - Et quia "iustus in principio accusator est sui ", primo introducitur in persona Ecclesiae sui Aecusatio et divinorum iudiciorum veneratio: secundo, divinae pietatis exspectatio, ibi: Pars mea Dominus: tertio docet modum in exspectando, ibi: Bonus est Dominus sperantibus. - In prima parte ponitur vox Ecclesiae superna iudicia venerantis et se in suis membris accusantis: deinde, Dei responsio Ecclesiam commendantis: Novi diluculo.

Dicit ergo: Misericordiae Domini, opus est, sed " non meriti nostri ", Glossa - antiqui habent: " Misericordia Dominii - quia non sumus consumti, merito peccatorum nostrorum nullis reliquiis reservatis, vel in nihilum redacti. - Et si quaeris: quare non sumus consumti ? ecce, ostendit dicens: Quia non defecerunt miserationes eius, quia semper paratus est gratiam exhibere: Psalmus: "Misericordia eius subsequetur me omnibus diebus vitae meae ".

25. (Vers. 23.). Heth. Sed subditur responsio Dei hanc fidem Ecclesiae novellae approbantis ac dicentis: Novi diluculo. HAEc littera in antiquis habetur, et exponunt: novi, id est, cognovi, cum novi non sit hic verbum, sed nomen: unde in Hebraeo est novelli, quia iuxta ordinem alphabeti stare non potest, ut sit novi pro cognovi. Quod exponens Rabanus dicit: " Loquitur Propheta ad primitivam in Ierusalem Ecclesiam, quae ost diluculum rememorationis Christi veterem hominem exuens, novi hominis pulcritudinem ortu suo declarabat". HAEc Rabanus. Multa est fides tua, id est multum dovota, qua iudiciorum aequitatem et pietatem Dei recognoscis.

26. (Vers. 24.). Heth. Pars mea: ecce, post divinorum iudiciorum venerationem erigit ad pietatis exspectationem. Dicit ergo: Pars mca Dominus: dixit autem mea, omnibus aliis spretis, et est verbum clericorum, qui in receptione ordinum dicunt: "Dominus pars hereditatis meae "; propterea, quia illi soli adhaerco, exspectabo eum, consolatorem: Psalmus: " Exspectabam cum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus " etc - Huic triplici sententiae praemittitur littera Heth, quae interpretatur vita vel pavor, quia in hoc consistit vitae spiritualis initium: in recognoscendo propriam miseriam et Dei misericordiam, et sic promerendo gratiam ulterius ad gratiam aspirare.

27. (Vers. 25.). Theth. Sequitur: Bonus est Dominus. Hic docet modum Mitis exspectationis, quia non debet Dominus exspectari cum ignavia, sed cum diligentia inquisitionis: secundo, cum tranquillitate cordis, pro qua dicit: Bonum est praestolari: tertio, cum profunditate humilitatis: Ponet in pulvere: quarto, cum perfectione patientiae et mansuetudinis, ibi: Dabit percutienti.

Pro primo dicit: Bonus est Dominus sperantibus in L eum; Psalmus : c Quam bonos Israel Deus "! bonus, inquam, consolando et protegendo: Psalmus: " Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum ". Sed quia cassa est exspectatio, cui non adiungitur quaerendi sollicitudo: sequitur: Animae quaerenti illum: quaeritur per poenitentiam: Isaias : " Si quaeritis, quaerite: convertimini et vivite "i et similiter: "Quaerite Dominum, dum inveniri potest". Item, per contemplationis diligentiam: Canticum: "In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea".

28. (Vers. 26.). Theth. Bonum est. Ecce, secundum, , ubi docet quaerere Dominum cum tranquillitate cordis, ubi primd commendat ipsam tranquillitatem: secundo docet obtinere tranquillitatis facilitatem, ibi: Bonum est viro. - Dicit ergo: Theth. Bonum est praestolari cum silentio, id est cum tranquillitate animi, ubi silentium praecipue exigitur: Apocalypsis : " Factum est silentium in caelo quasi media hora "; Bernardus: " Brevis mora, felix hora". Ergo cum silentio, id est sine tumultu cogitationum: salutare Domini, id est Dominum salutem promittentem: vel, salutare Domini Christus est: Genesis : "Salutare tuum exspectabo, Domine". Istud autem, ut dicit Rabanus, "nemo perfecte agere valet, nisi qui se a mundi concupiscentiis et saeculi negotiis sequestrat".

29. (Vers. 27.). Theth. Ideo subdit: Bonum est viro, in virtute exercitato, cum portaverit iugum, disciplinae evangelicae: Matthaeus : " Tollite iugum meum super vos et discite" etc.: ab adolescentia sua: Proverbia: (Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam gradiens, etiam cum senuerit, non recedet ab ea". Quasi dicat: tali facile est cum silentio Dominum exspectare. - Huic triplici sententiae praeponitur littera Theth et interpretatur bonum, quia aeterna quaerere, ut docet primus versus: fugere mundi inquietudinem, ut docet secundus: tertio, in his se longanimiter exercere, e st totum bonum hominis in hac vita.

80. (Vers. 28.). Sequitur: Iod. Sedebit solitarius, in solitudine eremi; vel aliter, solitarius idem est, quod Graece monachus. In sessione amor abiectionis, in solitario fuga implicationis, et tacebit a tumultu cogitationis: isaias : "In silentio et spe erit fortitudo vestra "; quia levavit se, id est intima sua desideria et studia, supra se, solis rebus aeternis inhaerendo, non carnalia meditando. Levavit ergo se supra se, non in essendo, sed in agendo. 81. (Vers. 29.), Iod. Ponet: ecce, tertium huic exspectationi necessarium, scilicet profunditas humilitatis,

unde dicit: Ponet in pulvere os suum. Unde Rabanus : "IIIe os suum in pulvere ponit, qui, humiliter sentiens fragilem se cognoscit"; vel, terram ad litteram osculando-Genesis: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis". Bi forte sit spes, vitae aeternae obtinendae, vel Bi forte obtineatur quod speratur: Psalmus: " Speraverunt et liberasti eos ".

82. (Vers. 80.). Iod. Dabit percutienti. Ecce, quartam huic exspectationi necessarium, perfectio scilicet patientiae et mansuetudinis. Dabit, qui uniusmodi est Demini exspectator et miseriae suae cognitor, percutienti se maxillam, per patientiae perfectionem, paratus talia sustinere pro Christo, iuxta illud Matthaoi : "Si quis percusserit te in dexteram maiillam, praebe illi et alteram". Hoc Christus exemplum dedit, qui ante crucifixionem suam multas alapas et colaphos sustinuit. Saturabitur opprobriis, id est, delectabitur quasi in saturitate in multis opprobriis sustinendis: Psalmus: " Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt snper me". - Huic sententiae praeponitnr littera Iod, quae interpretatur principium, vel desolatio, quia haec triplex desolatio: taciturnitatis contra loquacitatem, et humilitatis contra gloriam inanem, et patientiae in adversis contra carnalitatem, est principium divinae consolationis.

33. (Vers. 31.). Cape. Quia non repellet. Postquam ad spei elevationem commendavit Christi pietatem, hic, ex hoc inferens, excludit desperationem, primo dicens, iram Dei esse placabilem: secundo hoc probat per Dei infinitam benignitatem, ibi: Non enim humiliavit: tertio arguit incredulorum murmurationem, ibi: Quis est iste qui dixit f - Pro primo dicit: Caph. Quia non repellet, id ad superiora refertur, quasi: ita d;ctum est, quia bonum est praestolari, quia non repellet, plebem suam: in sempiternum Dominus) Habacuc : " Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis ".

34. (Vors. 32.). Caph. Quia, si abiecit, propter peccata nostra nos repellendo et tribulari permittendo: et miserebitur, sicnt abiecit: secundum multitudinem misericordiarum suarum: Isaias : (Auferet Dominus omnem lacrymam ab omni facie ".

35. (Vers. 83.). Caph. Non enim humiliavit: ecce, secundum, ubi manifestat Dei benignitatem semper parati misericordiam oxhibore. Quod ostendit in triplici humano infortunio: quoniam necab ipso est solatii subtractio, quia paratus est omnes consolari: nec ab ipso flagelli multiplicatio, ut dicit ibi: Ut contereret: nec ab ipso est tertio iustitiae subversio: Ut declinaret.

Dicit ergo pro primo: Non enim: continuatur litterae immediate praecedonti, quasi dicat: miserebitur. Caph. Non enim humiliavit, auferendo gloriam et honorem, servituti diabolicae vel hnmanae subiiciendo: ex corde sua, id est ex sua voluntate, sed nostris provocatus peccatis: Genesis : (Et cordis dolore tactus intrinsecus, delebo, inquit, hominem, quem creavi ". Et abiecit filios hominum, eis suum patrocinium auferendo, immo contrarium ab ipso est: Proverbia: "Deliciae meae esse cum filiis hominum" - Huic triplici clausulas praeponitnr littera triplex Caph,

quae interpretatur manus, vel incurvatio, quasi dicta incurvatio et abiectio hominis non est nisi ex merito manuum, id est operum suorum.

86. (Vers. 84.). Lamed. Ut contereret: ecce, quod non est a Deo tribulatio exterminatio miserorum. Dicit ergo: Ut contereret etc. Lege sic: Dominus ignoravit, quod ut in ultimo versu , id est, ab eius approbatione vel voluntate antecedente non processit ; Lamed. Ut contereret, id est, ex toto deleret: sub pedibus suis, penitus scilicet de;iciendo, sicut fit de illis qui pedibus conteruntur. Ut contereret, inquam, omnes vinctos terrae, id est ipsi terras adhaerentes, quasi: ut mala malis usque ad exterminationem adderentur: Isaias: (Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet". Vel aliter: terrae, genitivo, ut vincti terras intelligantur peccatores.

87. (Vera. 35.). Lamed. Ut declinaret iudicium. Repete: Dominus ignoravit, ut declinaret a rectitudine in obliquum, scilicet genitivum, propter illos qui sunt de genere suo: et dativum, qui muneribus corrumpuntur: et accusativum, propter illos qui odio habentur: et vocativum, propter illos quorum gratia vel favor desideratur: et ablativum, propter illos quorum bona desiderantur, sicut Achab desideravit vineam Naboth, tertio Regum Ut ergo sic declinaret iudicium, sicut multi faciunt hodie, viri, virtuosi, in conspectu, vultus Altissimis hoc dicit, quia multi sunt coram hominibus iusti, qui coram Deo sunt iniusti et digni flagellis.

88. (Vers. 36.). Lamed. Ut perverteret, id est, contra iustitiam subverteret, hominem in iudicio suo: Isaias : " Iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae ". Ipso enim " pervertitur solum cum perverso, et sanctus est cum sancto ", sicut dicit Psalmista. - Huic triplici sententiae praeponitur littera Lamed, quod interpretatur disciplina, quia, quidquid istorum ovenit, contritio seu iustitiae subversio disciplina est peccatorum, qua electi purgantur, reprobi condemnantur.

39. (Vers. 37.). Mem. Quis est iste? Hic tertio arguit incredulorum murmurationem in flagellis. Et primo arguit blasphemantes providentiam Dei: secundo arguit murmurationem temerariam: Quid murmuravit? - Blasphemantes autem arguit primo in generali; secundo in speciali: Ex ore Altissimi.

Dicit ergo: Quis est iste, tam praesnmtuosus, qui dixit, ut fieret, aliquid in mundo isto, vel specialiter tribulatio, Domino non iubente? sicut dicunt haeretici, qui dicunt, haec inferiora divinas providentiae minime subiacere ; sicut dicunt Manichaei, mala non esse nisi a malo principio, cum econtra dicat Isaias : " Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens Pacem et causans malum ". - Repete: quis est iste qui dixit:

40. (Vers. 38.). Mkm. Ex ore Altissimi, id est ex providentia Dei, non egredientur bona, praecipiendo, nec mala Paenae, providendo et permittendo? quasi: stulte dixit et sic legitur interrogative. Alio modo legi potest depressive, ut haec murmuratio hic arguatur, non solum in primo Terra per comparationem ad Dei providentiam, verum etiam in secundo per comparationem ad Christi patientiam, ut sic dicatur: Ex ore Altissimi, Christi, non egredientur etc., quia accusantibus nihil respondit: Psalmus : " Ego autem tanquam surdus non audiebam ".

41. (Vere. 89.). Sequitur: Mai. Quid murmuravit, quasi: ex quo sic fecit Altissimus, quid murmuravit, homo vivens, id est quicumque homo, vir pro peccatis suis? excusando ea per constellationes, vel hujus planetas. Vel,pro peccatis, id est pro poena peccatorum suorum: prima ad Corinthios : " Neque murmuraveritis, sicut quidam ex eis murmuraverunt et a serpentibus perierunt". - Huic triplici sententiae praemittitur littera triplex Mem, quod interpretatur ex ipsis, ut supra patet, quia omne flagellum hominis ex ipsis procedit meritis humanis.

42. (Vers. 40.). Nun. Scrutemur. Postquam commendavit Dei miserationem et exclusit desperationem, hic informat ad poenitentiae sollicitudinem: primo ad poenitentiam interiorem, secundo ad exteriorem, ibi: Cum manibus. - Ad interiorem pertinet conscientiae sollicita discussio et pocnitentialis conversio, unde dicit: Et revertamur.

Dicit ergo: Nun. Scrutemur vias nostras, priusquam ipse scrutetur, .qui " scrutabitur Ierusalem in lucernis ", ut dicitur in Sophonia . Et quaeramus, quid fuimus, quid fecimus, quia scrutinium ordinatur ad inquirendum. Vel, quaeramus, quid fuimus quantum ad naturae miseriam: unde quidam:

Sperma prius, modo saccus olens, post vermibus esca In tumulo; pro qua dole superbit homo?

Pro secundo sequitur: Et revertamur ad Dominum, contra aversionem per amorem et obedientiam praeceptorum ; Psalmus: " Cogitavi vias meas et converti pedes meos " etc.

43. (Vers. 41.). Nun. Levemus corda, contra conversionem ad caduca: unde Psalmus : "Ad te, Domine, levavi animam meam ": Iob: " Suspendium elegit anima mea".-Sequitur: Cummanibus: exterior paenitentia contingit in operis satisfactione, pro qua dicit: Cum manibus, id est operibus: supra: "Eipandit Sion manus suas ";, ad Dominum in caelos, quem pro amore terreno reliquimus: in caelos, ubi per gratiam et gloriam est specialiter in Sanctis omnibus.

44. (Vers. 42.). Item, in oris confessiones ideo sequitur: Nun. Nos inique egimus, peccata peccatis addendo, et ad iracundiam, id est puniendi voluntatem, provocavimus: specialiter hypocritae iram Dei provocant: Iob : " Simulatores et callidi provocant iram Dei". Id-circo tu inexorabilis es, id est difficilis ad exaudiendum: vel hoc dicitur quantum ad reprobos: hic enim a specie transiit ad genus, quia, cum electos ad poenitentiam inforinaverit, postea reproborum describit infortunium. -Huic triplici clausulao praeponitur littera Nun, quae interpretatur sempiternum; quia haec tria somper debemus facere, scilicet conscientiam discutere, corda manusque levare, nos ipsos etiam accusare. Deus est inexorabilis propter quatuor genera peccatorum - Huic sententiae triplici praeponitur littera Nun, quia ad litteram principium remedii et salutis est conversio triplex poenitentialis, quae hic commendatur.

45. (Vers. 43.). Sequitur: Samech. Operuisti in furore. Hic ad litteram ex praemissa consideratione divinae misericordiae et institue infertur reprobatio synagogae. Primo describit istam reprobationem: secundo introducit Christi vel Propltetae compassionem, ibi : Divisiones aquarum; tertio, reprobationis rationem, ibi: Oculus meus depraedatus est. - Ipsam reprobationem primo describit per comparationem ad Deum flagellantem: secundo, per comparationem ad adversarium tribulantem, ibi: Eradicationem. - In prima parte primo exaggerat flagellum: deinde ostendit remedium exclusivum, ibi: Opposuisti nubem.

Pro primo dicit: Samech. Operuisti, me scilicet calamitate et miseria vel excaecatione, ne Christum agnoscerem; in furore, id est severitate iustitiae; et percussisti nos, violentia obsidionis: occidisti,. destructione civitatis et immanitate stragis; nec pepercisti , ultimo, sicut primo aliquas Iudaeorum reliquias in Iudaea relinquendo. - Vel de Christo exponitur: Operuisti, maiestatem abscondendo tempore passionis ; Isaias : c Absconditus est vultus eius "; in furore tuo, scilicet voluntate flagelli indeclinabilis; percussisti, flagellando: occidisti, id est, occidi permisisti: nec pepercisti, poenam in aliquo mitigando.

46. (Vers. 44.). Samech. Opposuisti nubem, sicut opponitur exceptio peremptoria iniuste aliquid petenti, nubem, id est carnem Christi, sub qua latuit verus Sol iustitias; Isaias : " Ecce ascendit Dominus super nubem levem " etc. Ne transeat oratio, ad Deum scilicet: Isaias: "Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret".

47. (Vers. 45.). Samech. Eradicationem. Hic descri-O bit reprobationem vel eius effectum per comparationem ad adversarium tribulantem: tangens tam ipsorum calamitatem quam adversariorum improbitatem, secundo, ibi: Aperuerunt; tertio utriusque tangit rationem, ibi: Formido etc.

Dicit ergo: Eradicationem, de terra propria et " de terra viventium ", et obiectionem, confusionis et ignominiae: posuisti me, synagogam, in medio populorum, omnium totius mundi. Vel de Christo exponitur, qui eradicabis est de terra viventium, secundum opinionem multorum: Isaias : " Abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum" etc.: et abiectionem, iuxta illud: " Ego autem vermis sum et non homo ". -Huic triplici dausnlae praeponitur littera Samech triplicata, quae interpretatur adiutorium: hic enim lamentatur synagoga omne adiutorium sibi subtractum.

48. (Vers. 46.). Phe. Aperuerunt. Hie subdit inimicorum improbitatem: Aperuerunt. In glossatis interponitur illud Ain: Oculus meus. Nota, quod hic mutatur ordo alphabeti, quia Phe praeponitur Ain, sicut in alphabeto praecedenti : quod quidem non advertentes, alii litterae ordinem servantes praeposuerunt Ain, ubi debuerant ponere Phe. Alii antem litteram transposuerunt, ut litterarum ordinem tenerent, credentes, quod sic essent istae litteras praeposteratae, sicut Latini in praeposteris sententiis solent praeponere sequenti praeposterae A et praecedenti praeposterae B. Aperuerunt super nos os suum insultando et quasi devorare volendo; omnes inimici, vidui et remoti, propinqui et extranei.

49. (Vers. 47.). Phe. Sequitur pro occasione vel causa reprobationis, contemptus, scilicet remediorum salutis sibi divinitus praescitorum; unde sequitur: Formido. Construe sic: vaticinatio Prophetarum, id est contemptus eius, sicut modo contemptus praedicationis multis est causa perditionis , facta est nobis formido, id est causa formidinis: ut qui non timuimus Deum exhortantem totius mundi timori subiiciamur: et contritio, qua Christum ambivimus: Isaias : " Attritus est propter scelera nostra "; facta est nobis et laqueus, id est causa captivitatis.

50. (Vers. 48.). Phe. Divisiones. Hic subdit Prophetas vel Christi compassionem, primo quantum ad desolationis frequentiam: secundo quantum ad desolationis vehementiam . et perseverantiam, ibi: Oculus meus afflictus est.

Dicit ergo pro primo: Divisiones aquarum, id est multiplicationem lacrymarum, deduxit oculus meus in contritione, id est afflictione, filiae populi mei, id est illius civitatis celebris Ierusalem: Ieremias : " Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum " etc. Istud etiam verum est de Christo, qui flevit super Lazarum, apud Ioannem; super impiam civitatem, apud Lucam; flevit in cruce, ad Hebraeos: " Cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia "; flevit corde, cum, aperto latere, " exivit aqua cum sanguine "; Psalmus: " Qui divisit mare rubrum in divisiones ", quod ad litteram divisum est in duodecim viis, iuxta duodecim tribus filiorum Israel. Et auius spiritualis maris duodecim fuerunt partitiones, scilicet quatuor praedictae aquae, et octo sanguinis, qui primo fusus in circumcisione: secundo, in agonizatione et sanguineo sudore: tertio, in flagellatione ; quinque etiam vicibus in quinque vulnerum irrogatione.

Moraliter: Debent dividi lacrymas nostrae per lacrymas contritionis, compassionis et devotionis. - Huic triplici sententiae praeponitur littera Phe triplex, quae interpretatur oris, vel os aperiri, alludens ipsius versus principio, ubi dicitur: Aperuerunt etc.

51. (Vers. 49.). Ara. Oculus meus afflictus: ecce, desolationis vehementia: unde dicit: Oculus meus afflictus est, ad litteram, multa lacrymarum inundantia: vel oculus interior, scilicet mens. Sed pro perseverantia sequitur: Nec tacuit in vita ista, eo quod non esset requies in vita praesenti, vel non esset requies ab oppressione diaboli.

52. (Vers. 50.). Ara. Donec respiceret, id est, oculum misericordiae ad genus humanum converteret: et vitaret id est, claritate splendoris sui mundi tenebras illustraret: Dominus de caelis: Psalmus : "A summo caelo egressio eius "; Ecclesiasticus: " Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum ". Ubi etiam, ut dicit Rabanus, instantiam orationis et perseverantiam nos habere Propheta docuit.

53, (Vers. 51.). Ara. Oculus meus depraedatus: ecce, hic principaliter prosequitur causam reprobationis Iudaeorum: et tangit duplicem causam: amorem immoderatum rei commutabilis, et persecutionem usque ad mortem ipsius Salvatoris: unde sequitur: Venatione. - Pro primo dicit: Oculus meus, in quo sicut principali intelliguntur omnes abi sensus, depraedatus est animam meam, id est, fecit eam diabulo praedam ; Ieremias : " Docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum: quia ascendit mors per fenestras nostras"; in cunctis filiabus urbis meae. In quo etiam intelligitur omnis delectatio sensibilis, propter quod dixit Iob: " Pepigi foedas cum oculis meis, ut nec cogitarem quidem de virgine ". In hoc dicit Rabanus verbum notabile: " Ne, inquit, quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est, quia intueri non decet quod non licet concupisci ". - Huic triplici clausulae praeponitur triplex Ain, quod interpretatur oculus, expresse alludens ei quod de oculo in singulis clausulis continetur. Aliter exponitur in bonum dictum in voce Prophetae secundum Glossam, ubi per oculum intelligitur " simplicitas desiderii et rationis, quae animam depraedatus extrahendo a carne in Deum " ; in cunctis filiabus, id est cogitationibus - vitae aeternae. Vel, filiae urbis peccata sunt, secundum quorum singula detestanda mens in Deum assurgit.

54. (Vers. 52.). Sade. Venatione ceperunt. Hic describit secundam causam reprobationis Iudaeorum, scilicet iniurias Redemptoris, primo describens agonem passionis; secundo, triumphum resurrectionis, ibi : Invocavi nomen tuum, Domine: tertio exaggerat Iudaeorum iniquitatem, ibi: Vidisti, Domine, iniquitatem: quarto infert iustam condemnationem, ibi: Reddes eis vicem, Domine. - Circa primum tangit primo comprehensionem ; deinde, mortem et sendluram: Lapsa est: tertio, passionis universalem amaritudinem, ibi: Inundaverunt aquae.

Dicit ergo pro primo: Venatione ceperunt me, Iudaei scilicet ponentes ei insidias, ut eum caperent in sermone, quasi avem;Isaias : " Vocans ab oriente avem". - Christus comparatur avibus diversorum generum: aquilae, propter claritatem contemplationis: Deuteronomium: "Sicut aquila provocans ad volandum ". Gallinae, propter affectum compassionis: Matthaeus: " Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat " etc.

Vulturi, propter volatum incarnationis: Iob: " Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis ". Pos-seri, propter humilitatem conversationis, quoniam minima sunt volatilium, vel quia carnes habent cautissimas; Leviticus "; " Offerat pro se duos passeres vivos"; Psalmus: "Etenim passer invenit ". Pelicano, propter spontaneam susceptionem passionis: Psalmus: " Similis factus sum pelicano solitudinis ". Nycticoraci, propter fugam mundanae vanitatis: Psalmus: "Nycticoraci in domicilio ". Herodio, propter potentiam vel rapinae spiritualis, vel in expugnatione diabolicae pravitatis propter rapinam festam diabolo; Psalmus: "Herodii domus dux est eorron "- - Gratis, sine culpa mea, vel sine obtentu alicuius utilitatis: inimici mei, Iudaei.

55. (Vers. 53.). Sade. Sed post comprehensionem sequitur : Lapsa est in lacum, inferni; Zacharias : " Tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua "; vita mea, id est anima mea; quod factum est statim, separata anima a corpore. Pro sepultura vero subiungit: Et posuerunt super me lapidem, " advolutum ad ostium monumenti ", ut dicitur in Matthaeo.

Moraliter: Est locus et primo culpae: Psalmus : "Salvasti me a descendentibus in lacum "; secundo, miserias: Psalmus: " Eduxisti me de lacu miseriae " ; tertio, limbi, sinus Abrahae: Zacharias: " Tu autem in sanguine testamenti" etc.

56. (Vers. 54.). Sade. Sed pro universali passionis amaritudine sequitur: Inundaverunt aquae, id est tribulationes: Psalmus : " Omnes fluctus tuos induxisti super me"; Canticum: " Aquae multae "; Ionas: " Pelagus operuit caput meum " ; super caput meum , id est me ipsum, qui sum caput hominum, et dixi, in cruce: perii: Ioannes: " Consummatum est"; Psalmus: " Veni in altitudinem maris, et tempestas " etc Periit ergo Christus quantum ad vitam mortalitatis: Isaiae: " Iustus perit, et non est qui recogitat ". Vel, dixi: perii ad corpus pertinet , scilicet ad desperationem discipulorum. - Huic triplici clansulae praeponitur triplex Sade, quod interpretatur iustitiae, vel consolatio, quia Christus comprehensus, crucifixus, mortuus et sepultus est iustificatio et consolatio nostra.

57. (Vers. 55.). Coph. Invocavi nomen tuum. Post descriptum agonem passionis hic subdit de tropaeo resurrectionis. Primo describit animae Christi separatae officium et desiderium: secundo gratulatur, suum fuisse desiderium exauditum, ibi: Vocem meam.

Dicit ergo: Invocavi nomen tuum, Domine, vox Filii ad Patrem, de lacu novissimo, id est limbo inferiori. Rabanus "; " Invocavit Redemptor nomen Domini de lacu novissimo, cum in virtute Divinitatis descendit ad inferos, et destructis claustris tutari, suos, quos ibi reperit, eruens, victor ad superos ascendit". Quod ideo dicitur, quia orationis effectum ibi secundum partem post mortem obtinuit. Vel forte oravit, sicut etiam adhuc secundum humanitatem orat pro nobis et interpellat, ut dicit Apostolus :

" Salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro itabis "; Ioanne": " Pater, gratias tibi ago, quoniam audisti me ; ego autem sciebam, quoniam semper me audis ". Ad litteram exponitur de ipso Ieremia, qui fuit missus in lacum, sicut patet Ieremiae trigesimo septimo et trigesimo octavo.

58. (Vers. 56.). Coph. Vocem meam. Hic gratulatur, se fuisse exauditum primo pro se; secundo pro aliis petit exaudiri: Ne avertas; tertio gratulatur de exauditione universali, ibi: Iudicasti.

Dicit igitur: Vocem meam audisti: vocem, id est desiderium , resuscitando me tertia die. - Ne avertas aurem tuam a singultumeo et clamoribus: singultus vehementiam signat doloris halitum intercedentis pro aliis; ad Hebraeos : " Cum clamore valido et lacrymis offerens " etc. 59. (Vers. 57.). Coph. Appropinquasti in die, quando invocavi te , scilicet ipsum resuscitando et immortalitatem corpori dando. Appropinquasti. Haec est expositio versus -praecedentis. Appropinquasti. R abanus : "Appropinquavit Divinitas Salvatoris humanitati ipsius, quando eam subita resurrectione inxta votum suum de morte triumphare fecit"; quae appropinquatio intelligenda est per effectum tantum. Dixisti: Ne timeas, hoc dixit per effectum, praebendo ei immortalitatem ; Isaias: " Noli timere, serve mi Iacob, et rectissime, quem elegi ". - Huic triplici clausulae praeponitur triplex Coph, et interpretatur conclusio, vel vocatio, aut respice: hic agitur de Christi conclusione et immutatione superni contuitus . 60. (Vers. 58.). Res. Iudicasti. Hic gratulatur Dominus de exauditione universali, unde dicit: Iudicasti, Domine, Pater, causam animae meae: Psalmus " Quoniam feeisti indicium et causam meam ". Richardus: " Tres veniunt in causam: homo, Deus, diabolus: diabolus Deo iniuriam fecisse convincitur, quia servum eius fraudulenter abduxit, et homo similiter, quia Dei praecepta contempsit: diabolus homini fecit iniuriam, quia eum decepit: venit Deus, factus est homo: patronus diabolum in causam compulit: sed prius Deus cum homine placatus fuit: et quo placaret Deum, ex misericordia homini concessit: deinde ad iustitiam processit, hominem liberando a diaboli servitute et diabolum adiudicando poenae aeternao". Pro hac dicit: Iudicasti causam animae meae, quae immerito separata est a carne in die passionis: prima Ioannis : " Tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis ". Redemptor, vel defensor, vitat meae. Christus enim redemptus est a mortalitate vitae et poena, non a reatu culpae. Vel, iudicasti, Iudaeos reprobando et me eripiendo-Vel, hoc potest dici in persona humani generis per Christi sanguinem liberati.

61. (Vers. 59.). Res. Vidisti. Hic exaggerat Iudaeo- .rum iniquitatem contra Christum, primo, quantum ad malignitatem cordis: deinde, quantum ad iniuriam sermonis: Audisti, Domine: tertio, quantum ad facinus

condemnationis, ibi: Sessionem eorum: quarto infert ex hoc sententiam reprobationis, in ultima littera, ibi: Reddes eis vicem, Domine. - In prima parte tangit eorum perversitatem in generali, deinde in speciali, ibi: Vidisti omnem furorem.

Dicit ergo: Vidisti, Domine, vox Filii ad Patrem, iniquitatem illorum, scilicet Iudaeorum, adversum me. Iudica iudicium meum, de iusta excaecatione Iudaeorum, quod dictam est permittendo, non operando: Ieremias : " Tu antem, Domine Sabaoth, qui indicas iuste et probas renes et corda ; videam ultionem tuam ex eis ".

62. (Vers. 60.). Res. Sequitur in speciali: Vidisti omnem furorem, quantum ad malignitatem voluntatis-universas, cogitationes eorum, quantum ad malitiam cogitationis: adversum me, ut caperent insidiando: Lucas : "IIIi autem observabant eum ". - Huic triplici sententiae promittitur littera Ites triplicata, quae interpretatur caput, vel primatus, quia hic ostenditur, qualiter Christo capiti datus sit primatus per totum indicium: Matthaeus: " Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra".

63. (Vera 61.). SIN. Audisti. Ecce, de iniuria sermonis: primo quantum ad iniuriam contumeliarum: secundo, quantum ad iniuriam falsorum testimoniorum, ibi: Labia insurgentium.

Dicit ergo: Audisti, Domine, opprobria corum ; Ioannes : " Nonne bene dicimus nos, quoniam Samaritanus " etc.; Matthaeus: " Vah ! qui destruis templum Dei". Omnes cogitationes eorum adversum me: cogitationes eorum patebant in verbis; Ducas: "In signum, cui contradicetur, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".

64. (Vers. 62.). Labia insurgentium mihi, dicendo falsum testimonium; Psalmus : " Insurrexerunt in me testes iniqui "; et meditationes eorum, verbis declaratas: adversum me tota die, crucifixionis, vel vitae: Matthaeus: " Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris "? Matthaeus: " Principes sacerdotnm et seniores populi consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent ". Vel, opprobria, quantum ad contumelias, labia insurgentium, quantum ad verba machinationum in mortem Christi, sicut in persona eorum dicit Salvator in Matthaeo: " Hic est heres, venite occidamus eum ".

65. (Vers. 63.). Sin. Sed pro condemnatione Christi sequitur: Sessionem eorum, repete: vidisti, ubi intelliguntur qui, sedentes in cathedris, Christum indicaverunt: Psalmus : " Adversum me loquebantur qui sedebant in porta "; et resurrectionem eorum vide, in prosequendo coram Pilato causam condemnationis coram populo. Ego sum psalmus eorum, id est materia psalmi vel cantici, materia detractionis et murmurationis. - Huic triplici sententiae praemittitur littera Sin triplicata et interpretatur dentium, vel super vulnus. Hic describitur et detractio, quae per dentes intelligitur; Psalmus: " Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae ", et vulneratio Christi, ad quam eum Iudaei suis falsis testimoniis perduxerunt.

66. (Vers. 64.). Thau. Reddes. Hic ex praedictis infertur iusta sententia reprobationis, primo in generali quantam ad iustam poenae retributionem: deinde, quantam ad cordis obdurationem: Dabis eis: tertio, quantum ad temporalem et Aeternam exterminationem: Persequeris in furore.

Dicit ergo: Reddes eis, Iudaeis, vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum, pro malo culpae et pertinaciae poensm damnationis aeternae; Ioel : " Ecce, venit velociter et reddet vicissitudinem in caput eorum ".

67. (Vers. 65.). .THAU. Dabis eis, non agendo, sed permittendo, laborem tuum, poenalitatum et angustiarum, quas in cruce sustinuit: scutum cordis, ut merito iniuriarum, quas Christo intulerunt, intrare in ipsum non possint verba praedicationis: Iob : " Corpus eius quasi scuta fusilia ". Istud est malum eis scutum, nobis autem clypeus salutis, de quo ad Ephesios: "In omnibus sumentes sentum fidei, in quo possitis omnia tela ignea inimici exstinguere ". 68. (Vers. 66.). Thau. Sed pro tertio sequitur: Persequeris, Iudaeos malos, in furore, irretractabilis vindictae in futuro et in praesenti. Unde sequitur: Et conteres eos sub caelis, id est hic in terra, Domine, qui omnem habes potestatem. Vel, sub cadis, id est sub viris caelestibus: Malachias : " Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum ". - Huic triplici sententiae praeponitur littera Thau, quod interpretatur signa, quia istud Dei iudicium de Iudaeis ita manifestum est, ut signati signo infami pateant per totum orbem terrarum.