DUORUM OPUSCULORUM SALTEM DUBIORUM QUAE SUNT EXPOSITIO THRENORUM ET ORATIONIS DOMINICAE

 EXPOSITIO THRENORUM IEREMIAE PROPHETAE.

 INCIPIT EXPOSITIO THRENORUM.

 Capitulum II

 Capitulum III.

 Capitulum IV

 EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

Capitulum II

1. Quomodo obtexit . Postquam in praecedenti alphabeto deploravit Propheta temporalem illius populi tribulationem, secundum quod illata erat ab adversario tribulante: hic lamentatur eandem, secundum quod illata erat a Domino reprobante. Et habet quinque partes: quia primo quantum ad hoc describit infelicitatem synagogae: secundo autem introducit desolationem super hoc ipsius Prophetae, ibi : Defecerunt prae lacrymis: tertio subdit binus tribulationis rationem, ibi: Prophetae tui viderunt Ubi falsa: quarto docet exercere se ad gemitum et compunctionem propter causat admirationem, ibi: Clamavit cor eorum ad Dominum: quinto convertit se ad imperandam supernam miserationem, ibi: Vide, Domine, et considera.

In prima parte describit iram Dei et reprobationis effectum circa statum Indaeorum in generali, quantum ad totam scilicet regionem ; in secunda, in speciali, quantum ad civitatem, ibi : Et dissipavit quasi hortum. - In pruna parte primo lamentatur illius populi excaecationem et deiectionem: secnndo, potestatis ablationem, ibi: Praecipitavit Dominus: tertio, populi stragem, ibi: Tetendit arcum suum quasi inimicus: quarto, generalem habitationum et Itdbitatorum dissipationem , ibi: Factus est Dominus velut inimicus.

In prima parte tria tangit reprobationem consequentia : primo, excaecationem; secundo, deiectionem, ibi: Proiecit: tertio, omnem gratiae et clementiae solitae subtractionem, ibi: Et non est recordatus.

2. (Vers. 1.). Aleph. Huic clausulae praemittitnr littera Aleph, quae interpretatur doctrina, et exponendum est ut supra, sicut patet ex illo versa, qui sequitur ibi : Prophetae tui viderunt tibi falsa.

Dicit ergo: Quomodo, admirative et interrogative: cui quaestioni respondetur ita in praedicto versu: Proplvetae tui viderunt. Quomodo obtexit caligine, non aliquid praebendo, sed gratiam subtrahendo: unde Glossa : " Caligine erroris et ignominiae ", vel tristitia tribulationis irremediabilis, quae prius claruerat lumine Prophetarum. In furore sua, id est ira implacabili, hoc est voluntate puniendi inflexibili, sicut inflexibiles sunt homines furiosi. Dominus filiam 8ion, id est regionem totam, quae sub arce Sion et civitate Ierusalem protegi solebat, sicut mater a filia. "Mos enim est Scripturarum, ut metropolitanae civitates matres appellentur ; et circumiacentes regiones, oppida et vici filiae ". - Pro secundo sequitur : Proiecit de caelo, culta illo reprobato, et abiecto regni solio, et divino favore ablato et angelico praesidio: in terram, omni altitudine subtracta: nec enim remansit in ea lapis super lapidem, ut praedictum est Lucae decimo nono: inclytam, civitatem scilicet, Israel, quae olim inclyta esse solebat; Ieremias: " Quomodo capta est et comprehensa inclyta universae terrao "! Antiqui et Hebraeus non habent in terram, sed de caelo terram, et potest sonare quasi: in terram: vel terram, id est Ierusalem terrenam inclytam. - Sed pro tertio sequitur: Non est recordatus, ad miserendum, scabelli pedum suorum, id est populi, qui sibi humiliter erat subiectas: vel Ierusalem et templi, ubi Dominus super propitiatorium apparere solebat Moysi, propter quod scabellum pedum eius dicitur: in die furoris sui, id est vindictas irrefragabilis.

Allegorice exponitur in Glossa et moraliter, quoniam quicumque solebant esse sapientissimi, excaecantar merito peccatorum suorum, sicut primo Regum Naas voluit recipere viros Iabes, ut erueret cuiuslibet oculum dexterum ; et sanctissimi prius in sordibus versantur.

8. (Vers. 2.). Beth. Praecipitavit Dominus etc. Post. quam lamentatus est excaecationem synagogae, hic lamentatur potestatis subtractionem. Et quia duplex est potestas magnorum, scilicet resistendi et invadendi: primo deplorat ablationem primae, deinde secundae in versu sequenti, ibi: 1 Confregit in ira etc. - Potentia autem resistendi consistebat in munitionibus et in personis illas regentibus: pro primo dicit: Praecipitavit, pro secundo: Polluit regnum.

Dicit ergo: Praecipitavit, quod est plus quam deiicere: praecipitare, hoc est proiiciendo confringere. Unde sequitur: Nec pepercit, quod etiam amplius est quam praecipitare: quod in ultima captivitate est completum, exstinctis caeremoniis Iudaeorum, secundum Glossam , Domino providente, ut per ea quao evenerunt, Tentura videatur prophetare. Econtra de iusto dicitur in Psalmo: " Cum ceciderit iustus, non collidetur, quia Dominns supponit manum suam ". Omnia speciosa Iacob, aedificia scilicet, quae erant non solum in munimentum, sed in ornamentum templi, et alia civitatis Aedificia: destruxit in furore suo, id est in implacabili ira: munitiones ad litteram, virginis Iuda, civitatem ab omni fructu sterilem, non habentem ex se successionem: Ieremias: " Totum murum Ierusalem per circuitum destruxit exercitus Chaldaeorum ". Vel, in speciosis intelligo opulentiam, in munitionibus potentiam. Deiecit in terram, dictas scilicet munitioo. nes. - Sed pro desolatione personarum sequitur : Polluit regnum, id est omni pollutioni et ignominiae exposuit, quia hominibus subiecit incircumcisis, quorum consortio et ritu profanati sunt; et principes eius, scilicet polluit, id est, pollutos denotavit. Sic ergo patet subtractio potentiae resistendi.

4. Allegorice, vel moraliter: Post excaecationem subdit consequenter praecipitationem. Praecipitat igitur Dominus sicut obdurat; nec parcit, dum pertinaces sibi relinquit. Speciosa Iacob, clerici et religiosi, quos destruit, dum destrui permittit: Ioel : " Ad te, Domine, clamabo, quia ignis devoravit speciosa deserti ". Isti debent esse Ecclesiae munitiones, sed deiecti sunt in terram, solis terrestribus inhiantes; Psalmus: " Oculos suos statuerunt declinare in terram ". - Amplius, claustra solebant esse munitiones contra diabolum, ubi Ecclesia roponeret pullos suos: modo sunt factae turres diaboli per exemptiones erectae, suis privilegiis abutentes, quibus indignos eos esse, ostendit ipsorum vita infamis. Polluit, ut supra, regimen Ecclesiae etc.; vel speciosa Iacob, vota religiosorum et clericorum.

Aliter allegorice deploratur hic lapsus humani generis quoad tria praecipue incommoda: primo excaecationis: deinde mortalitatis: Proiecit de caelo: tertio., con-cupiscentiae carnalis, ibi: Omnia speciosa Iacob. - Pro primo dicit: Quomodo obtexit caligine etc. Dominus filiam Sion. Sion interpretatur specula et significat statum animae rationalis in innocentia, quae creata est ad Aeternitatis lumina contemplanda, quam posuit in specula, cnm dixit : " De ligno scientiae boni et mali ne comedas " etc. Quasi enim in specula erigitur, quando imminentis mali periculum per circumspectionem cavere iubetur. Filia ergo Sion, anima hominis, filia speculationis, non tamen firmata in arce contemplationis. Sunt enim filiae Ierusalem, id est contemplativae clare videntes: sunt filiae Sion, id est speculativae, id est per speculum cernentes; sunt filiae Babylonis, id est confusionis, quae " oculos suos statuerunt declinare in terram ". Haec ergo filia Sion obtegitur caligine, quia lumen rationalis animae obnubilatur , non penitus exstinguitur. - Sed pro mortalitate sequitur: Proiecit de caelo terram inclytam Israel: per hanc terram inclytam corpus hominis accipimus, quod per immortalitatis gratiam quasi caelo simile exstitit, sed de illo sublimi stata cecidit, postquam illicita concupivit. Non est recordatus scabelli pedum suorum, id est generis humani , a quo tam severam vindictam exegit. Praecipitavit, in quo subita intelligitur generis humani mina, de paradiso in mundum, de mundo in infernum, de immortalitate in mortem, de morte in damnationem. - Omnia speciosa, ecce, infelicitas concupiscentiae, cuius septem mala hic enumeres: pulcritudinem foedat: Omnia speciosa Iacob destruxit, nam speciosus homo erat in corpore et in corde: desideria et intentiones ad terrena inclinat et incurvat: Muni-Hanes virginis Iuda etc.; hominem totum deordinat: Polluit regnum, quod in subiectione inferiorum virium consistit: et principes eius, potentias animae cognitivas et affectivas: fortitudinem enervat: Confregit in tra omne cornu, id est virtutem resistendi: gratiam evacuat: Avertit retrorsum dexteram suam: omnes sensus ad malum exagitat:

Et succendit in Iacob; hominem in effrenatione bestiis assimilat, unde arcu oportebat eos avertere: Tetendit

arcum. 5. (Vers. 8.). Ghimel. Confregit etc. Ecce, de subtractione potentiae ad invadendum, quae per cornu intelligitur, quod a finitimis nationibus expertam consueverat formidari. Istam autem potentiam facere solebat robur principum, quod lamentatur confractum: divinum patrocinium, quod dicit esse subtractum; ibi: Avertit retrorsum;multitudo incolarum habitantium per circuitum, contra quod dicit: Et succendit etc.

Dicit ergo: Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, id est principum fortitudinem adversariis formidabilem. Avertit retrorsum dexteram suam, id est, subtraxit protectionem suam: a facie, id est praesentia, inimici, ut libere posset in eos desaevire. Et succendit in Iacob, id est terra Iudaeorum; quasi ignem flammae devorantis, id est consumentis ; in gyro, in circuitu Ierusalem ; quasi: sicut ignis accensus late vagatur et consumit omnia, sic fecerunt hostes Iudaeorum.

6. Allegorice: Confregit omne cornu Israel, id est, comatos Ecclesiae confringi a virtutis amore lamentabilis toleravit, qui cornuti sunt ad invadendum hostes invisibiles, non visibiles ; corporaliter non debent esse raptores, quia nullum animal habens cornua vivit de rapina: non enim habent dentes acutos. Ex quorum perversis exemplis sequitur spiritualiter in Ecclesia, quidquid accidit in synagoga materialiter. Duo cornua hominis, corna immortalitatis et cornu iustitiae originalis.

Moraliter: Diabolus primam hominem in via Domini ambulantem sequebatur, ut eum removeret : sed non potuit ad hominem accedere, dextera Dei protegente et intercedente. Sed cum homo ad diaboli persuasionem se convertit, statim Deus dexteram suam a facie inimici retrorsum avertit.

7. (Vers. 4.). Daleth. Tetendit arcum suum. Hic versus exponit finem praecedentis: hic enim, ut dictum est, lamentatur populi stragem. Et primo tangit istius miseriae antiquitus factam comminationem in figura arcus; secundo, iustam divinae severitatis definitionem, ibi: Firmavit: tertio, stragem populi generalem, ibi: Et occidit omne.

Quod dicit ergo: Tetendit arcum suum: arcus, quia proficit in longinquum, significat comminationem factam prius per verba Prophetarum: sed tetendit quasi tntm"-cus, quia amicus tendit aliquando ad terrorem, non proficiendo sagittam: sed Dominus emisit sagittam, poenam debitam, per populum Chaldaeorum: et quanto magis manum retraxit, tanto fortius percussit et vehementius ponotravit per modum sagittarii. - Firmavit, immobiliter decernendo, dexteram, scilicet ad percutiendum. Alibi sonat dextera prosperitatem, hic autem magis severitatem, quia fortior est motus doxterae: unde soquitar: Quasi hostis, ad percutiendum. Qui prius dicitur avertissc dexteram propter subtractionem defensionis, hic dicitur firmasse dexteram, scilicet propter asperitatem flagellationis, quao fortior est in dextera, abi maior est potentia. - Et occidit, id est, occidi permisit, omne quod pulcrum erat visu, id " pulcros homines et pnlcras mulieres: i" tabernaculo

filiae Sion, id est IudAEAE vel Ierusalem, quasi: in ipsis domibus suis necabantur, ut hostis non solam grassaretur ad rapiendum, sed etiam ad interficiendum. Effudit, large et severe, quasi ignem, omnia consumentem, indignationem suam, id est poenam, quae signum erat suae indignationis. Non dicit: quasi aquam, sed quasi ignem: aquarum enim violentia solet deficere et dissipare non ita cito nec penitus consumere: ignis vero et subito destruit et penitns vel funditus consumit.

8. Moraliter: In arcu severitas vel comminatio extremi iudicii designatur: tabernaculum animae corpus est, tabernaculum etiam animae conscientia est; omne ergo pulcrum occidit utrobique, in corpore per calamitatem, in conscientia per cogitationum foeditatem. Vel certe per pulcrum intelligere possumus disciplinam morum et honestatem, quae Dominos dicitur occidere, non agendo, vel dando malitiam, sed subtrahendo gratiam. Effudit quasi ignem indignationem suam, quia ignis nunquam deficit, quamdiu adest materia combustibilis: sic nec haec infelicitas in toto decursu humani generis: nunquam usque ad resurrectionem generalem stabit labes peccati originalis. Vel, occidit omne pulcrum, docens contemnere pulcritudinem corporalem. Effudit quasi ignem etc., omnia vitia scilicet consumentem.

9. (Vers. 5.). He. Factus est Dominus. Hic quarto lamentatur generalem habitatorum et habitationum desolationem, primo plangens eorum reprobationem: secundo, eius effectum multiplicem, scilicet Iudaeae afflictionem, ibi: Praecipitavit Israel.

Dicit ergo: Factus est Dominus velut inimicus, qui prius diligere et fovero consueverat: factus est velut inimicus, quia non iam est ut pater ad correctionem percutiens, sed ut hostis ad consumtionem praecipitans. Et dicit: velut inimicus: nec tamen omnino inimicus, quia semper punit citra condignum; Sapientia " Parcis omnibus, quia tua sunt, Domine, qui amas animas ". - Pro multiplici afflictione eorum sequitur: Praecipitavit, id est, subito et fortiter deiecit: Israel, quantum ad populum, et praecipitavit omnia moenia eius, id est muros civitatem Hinnientes vel alta aedificia civitatis: dissipavit omnes munitiones, id est turres: eius, scilicet regionis. - Aliter dicit Gregorius , quia moenia in civitate ad decorem fiunt, munitiones ad defensionem, quasi dicat: sublimia deiecit, et fortia confregit: simile supra dixit plangendo dispendia regionis: "Omnia, inquit, speciosa Iacob, destruxit munitiones virginis Iuda, deiecit in terram ". Idem intelligitur hic per moenia, quod ibi per speciosa. Quantum vero ad universitatem hominum oppressorum dicit: Et replevit, id est, multiplicavit: in filia Iuda, id est gente Iudaica: humiliatum et humiliatam, id est, homines utriusque sexus in magna multitudine fecit humiliari, id est deiici per illam tribulationem. Vel, per humiliatum intellige ordinem praelatorum, per humiliatam plebem subiectam, sicut supra similo dixit in vastatidho regionis: " Polluit regnum et principes eius ".

10. Moraliter: Factus est Dominus quasi inimicus, quia non quod ipso fecit in nobis, nod quod nos ipsi fecimus odit; infra tortio " Non onim ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum ". Praecipitavit Israel, id est hominem Deum videntem, quia praecipitarit permittendo eum cadere in peccatum. Praecipitatur enim homo cadendo primo per superbiam: Lucas: " Videbam satanam quasi fulgur de caelo cadentem ". Item, per adulationem; Isaias: " Erunt qui beatificantur, praecipitati". Item, per luxuriam, sicut figuratum est in Marco, ubi dicitur de porcis, quod "magno impetu praecipitati sunt in mare". Sequitur: Praecipitavit moenia etc., in quo intelliguntur gratiae gratis datae, ut est prophetia et genera linguarum: et munitiones sunt virtutes, ut caritas, fides et spes. Prius ergo praecipitat moenia, deinde dissipat munitiones, quia frequenter abusus talium gratiarum facit evacuationem virtutum, sicut de pulcritudine corporali patet ; Proverbia : " Fallax gratia et vana pulcritudo " etc. Vel, per moenia intelligitur custodia hominis exterioris, per munitiones virtutes hominis interioris. Et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam, id est, spiritum et carnem multiplici subiecit ignominiae. Vel, istud ad populum illum Iudaicum aliter referri potest: quando enim a populo Iudaeorum prophetiam et doctrinam et miraculorum signa abstulit, quasi moenia eius praecipitavit: quando per infidelitatem eos excaecari permisit et a spe promissionis fecit alienos, quasi munitiones eius dissipavit, sicut hoc exponit Gregorius .

11. (Vers. 6.). Vau. Et dissipavit quasi hortum. Postlo, quam in communi lamentatus est dispendia regionis, hic accedit ad deplorandum detrimenta civitatis: primo, quanfe tum ad desolationem sacrarum Aedium et officiorum ; deinde, quantum ad deiectionem murorum: Cogitavit Dominus dissipare: tertio, quantum ad calamitatem habitatorum: Contrivit vectes eius - In prima parte planio git primo templi destructionem: deinde, cultus legalis reprobationem: Oblivioni tradidit Dominus: tertio, templi profanationem factam a gentibus, ibi: Tradidit in manu inimici.

Dicit ergo pro primo: Et dissipavit, id est, dissipari permisit: quasi hortum, qui sine clausura a bestiis conculcatur; tentorium suum, id est templum, quod tentorium vel tabernaculum appellat, quia vice illius antiquitus filii Israel primum in deserto et postmodum in Silo ad cultum Dei tentorio et tabernaculo fungebantur. Vel, tentorium ipsum appellat propter celerem eius depositionem. Demolitus est, id est, demoliri seu destrui permisit: tabernaculum suum, id est tentorium. In demolitione, quae paulatim agitur, odium intelligitur et latens invidia scribarum et Pharisaeorum, flagrans ad mortem Domini Salvatoris, quae fuit causa suas destructionis. Vel, differunt tentorium et tabernaculum: quia tentorium dicitur, ubi cortinae funibus ad palos terrao affixos extenduntur, ubi temporalis honor intelligitur synagogae. Tabernaculum autem quibusdam tabulatis construitur, ubi divina familiaritas et communicatio secretorum designatur. Dicit orgo, tentorium, quod appenditur, dissipari: tabernaculum autem, quod terrae haeret sub fossione, demoliri, quod etiam praedixit Isaias : " Derelinquetur filia Sion quasi umbraculum in vinea et quasi tugurium in cucumerario "; quasi dicat: sicut ab horto et a vinoa, postquam collecti fuorint fructus, custodia hominum tollitur: sic a populo isto, quia a fracta boni operis sterilis est, custodia divina aufertur. Vel, per hortum locum voluptatis et luxuriae possumus intelligere, quoniam in hortis et lucis solebant lascivire et daemoniis sacrificare. Dicit ergo: Dissipavit quasi hortum: quia enim in locum sanctitatis impudicitia et voluptas introivit, ideo dissipatio et desolatio venit. - Ad litteram primum templum, quod Aedificavit Salomon, dissipatum est a Chaldaeis: secundam, quod Zorobabel aedificavit, dissipaverunt Eomani; et illud tertium, quod adhuc stat, profanant usque hodie Saraceni.

12. Sed quantum ad reprobationem cultus sequitur: Oblivioni tradidit. Ad cultum pertinent differentes solemnitates, quas intelligit per festivitatem et Sabbatum: pertinent personae offerentium vel ministrantium, quas intelligit per sacerdotem et regem: pertinet altare, pro quo dicit: Repulit Dominus altare suum; pertinent sacrificiorum caeremoniae, pro quo dicit: Maledixit Sanctificationi suae. - Dicit ergo: Oblivioni tradidit, quasi: non solum repulit, sed oblivioni tradidit, quia ea amplius non requirit: in Sion, ubi erat templum: festivitatem, quamcumque, scilicet pascha et aliae, de quibus in Levitico legitur: et Sabbatum, quod erat solemnitatum complementum: quod maxime in ultima captivitate est completum: Isaias: " Solemnitates vestras odivit anima mea ". Et, supple: tradidit, in opprobrium, quantum ad ignorantiam - in antiquis: " et opprobrio et indignatione furoris sui" - et in indignationem furoris sui, quantum ad angustiam. Vel, ignominiae in hoc vehementia intelligitur, quod nomen indignationis insinuat." - Regem et sacerdotem, quibus duobus populus ille regebatur. regi honor debetur, devotio in sacerdote intelligitur; at nunc pro honore opprobrium regi, pro devotione indignatio redditur sacerdoti, ut omnis Iudaici populi excellentia intelligatur destructa ruisse. Noto , quod voluntas puniendi significatur nomine irae, in quo intelligitur voluntas affligendi, contra lasciviam: indignationis, in quo intelligitur voluntas deiickndi, contra superbiam: furoris, in quo voluntas intelligitur irrefragabiliter extermmandi, contra pertinaciam.

13. (Vers. 7.). Zain. Repulit Dominus altare suum, cuius hostias et officia non acceptavit. Vel, repulit, id est, repelli permisit, quando Achaz transtulit altare Aeneum de templo et statuit pro eo altare-Damasci, sicut legitur quarto Regum . Maledixit, reprobando; Isaias: " Ne oneratis ultra sacrificium frustra"; sanctificationi suae, id est illis, in quibus legalis sanctificatio consistebat, scilicet sacrificiis, quae modo offerre esset idololatriae aequale. - Tradidit in manu. Hic lamentatur profanationem templi factam a gentibus, dicens: Tradidit in manu inimici, Chaldaici vel Romani exercitus: muros turrium eius, id est tnrros munitos; quasi: non solum turres civitatis exterras, sed etiam turres interius templi, scilicet munitiones. Vocem dederunt, adversarii, in domo Domini, gaudentes, se eam obtinuisse, sicut in die solemni solebant facere Iudaei.

14. Allegorice ab illo loco: Et dissipavit quasi hortum: Per hortum Ecclesia intelligitur, in qua sunt rosas martyrum, lilia virginum, violae confessorum: in Canticis "Hortus conclusus, soror mea". Tentorium deforis, tabernaculum intus ost; per tentorium populus, per tabernaculum intelligitur ordo praelatorum, quos dum temporali gloria sublimavit, quasi tentorium ad decorem expandit ,- et dum eos ad cognitionem secretorum suorum et fcmjliaritatem levarit, quasi tabernaculum eos extendit; hos dissipavit quasi hortum, quia subdidit potentiae hominum impiorum.

Moraliter: Hortus, claustrum, vel vita clericorum, quod debet esse tentorium et tabernaculum peregrinantium; quod dissipatur quasi hortus, dum in rebus spiritualibus sola carnalia quaeruntur: sicut in illis patet, qui nunquam veniunt ad ecclesiam, nisi quando distributiones dantur: sicut bubo non venit ad ecclesiam nisi propter oleum. Hoc dissipatur per discordiam, demolitur per violentiam: quod figuratum est tertio Regum , ubi dixit Achab: "Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum ". Tinea in olerum hortum mutatur, quando disciplina per carnalitatis studium enervatur, quando contemplationis claritas in terrestres occupationes et affectiones commutatur. Oblivioni tradidit, id est, tradi permittit, festivitatem, quae est feriatio a malis et est festum laicorum ; et Sabbatum, quod est vacatio ab implicationibus mundanis. Vel ad litteram, festivitates Ecclesias quantum ad multos oblivioni tradidit, quia voces clamantium non exaudivit; Isaias : " Cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam, quia manus vestrae sanguine plenae sunt". Dedit in opprobrium etc., quia ad litteram regale Ecclesiae sacerdotium apud multos venit in contemptum; Malachias: "Irritum fecistis pactum Levi; propter quod ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis". Vel aliter, " anima nostra rex est et sacerdos: rex, quia debet regere carnem suam: sacerdos, quia iugiter Deo offerre debet devotionem suam. Sex in opprobrium traditur, quando anima, carni suae subiecta, turpibus desideriis famulatur ; sacerdos in indignationem traditur, quando a devotione cadens, in peccati consuetudine obduratur ".

15. Repulit Dominus altare suum. Allegorice: Altare nostrum Christus est, cuius humanitatis sacrificio Deus nobis placatus redditur ; super quod altare omnia nostra spiritualia sacrificia offeruntur. Hoc altare Deus Pater repulit, quando usque ad crucis patibulum in Iudaeorum manibus eum dereliquit; Matthaeus : " Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me"! Santiflcationi suae maledixit, quia illum quem ad sanctificationem nostram misit, maledicto acerbissimas passionis exposuit: unde Apostolus: "Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum ". Muri, turrium, qui in civitate praeeminentiores sunt, Apostolos significant, qui in Ecclesia sancta dignitate eminentiores et constantia fortiores fuerunt. Isti quoquo in manibus inimici traditi sunt, quia, cum Christum mori cernerent, ipsi per infidelitatem corruerunt. Vocem dederunt Iudaei, quia, ipso pastore mortuo et dispersis ovibus, omnino se praevaluisse gloriati s unt. Vel, Dominus altare suum repellit, quando homines indignos in Ecclesia praefici permittit. Vel, muri turrium praelati sunt; Isaias : " Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes ", de quibus inimicorum vox auditur, quando iniqua et perversa dogmatizare conantur.

Moraliter: Altare nostrum fides nostra est, super quam sacrificium boni operis immolamus; quod altare tunc repellitur, quando fides nostra, bonis operibus nudata, a Deo reprobatur: fides sanctificatur, quando ei per incrementa virtutum merita augentur. Sed sanctificationi maledicitur, quando fides ipsa, amissis virtutibus, pravis operibus violatur: Osee : " Factus est Israel quasi vas immundum. Muri turrium in manu inimici traduntur, quando ingenium et uniusmodi aliae gratiae gratis datae ad iniquitatis studium convertuntur: in cuius intimis inimici vox auditur, quando diabolicae suggestiones interius admittuntur et exterius improbe proferuntur: de quo multum laetantur daemones, et hoc signatur in die solemni.

16. (Vers. 8.). Heth. Cogitavit Dominus. Hic secundo deplorat dispendia civitatis quantum ad deiectionem murorum et pertinentium. Primo enim lamentatur muri deiectionem; secundo, ipsius antemuralis destructionem: Luxuque antemurale: tertio, portarum ipsarum evulsionem, ibi: Defixae sunt in terra.

Dicit ergo: Cogitavit Dominus, ergo consulto fuit, quasi: non statim fecit, sed diu eius conversionem exspectavit et tandem quasi ex deliberatione hoc fecit: dissipare murum filiae Sion, id est civitatis Ierusalem ad litteram, quamvis per hoc omnis eius munitio possit intelligi. Tetendit funiculum suum, ad destruendum, qui tamen non solet tendi nisi in murorum Aedificatione. Per funiculum autem iustitiae rectitudo intelligitur Domini secundum merita illi populo infelici retribuentis. Vel, in funiculo poena qua peccatores ligaret, designatur. Et non avertit manum suam a perditione, quasi dicat: usque ad consumtionem percussit: et quia nullum invenit a culpa liberum, nullum dimisit immunem a poena. - Luxitque antemurale, id est, lugendi dedit materiam ipsum destructum cernentibus: et est antemurale defensio murorum sicut vallum, vel fossa, vel aliquid consimile: et murus pariter dissipatus est, cum antemurali. Vel, per antemurale custodia hominum, per murum custodia Angelorum notatur, qua utraque illi populo subtracta, usque hodie Iudaea lamentatur.

17. Spiritualiter: Cogitatio Dei, vel deliberatio tpatientia est, quao peccata ad tempus dissimulat, et iustitia, qua digna animadversione castigat ". Hoc est antem funiculum tendere, modum scilicet et quantitatem delicti diligenter examinare et secundum hoc flagellare. Vel, per cogitationem Dei incarnationis dispensatio intelligitur: et quia in carne veniens Iudaeos repulit, ut gentes intrarent, prius murum filiae Sion dissipavit: deinde funiculum hereditatis suae super populum gentium dilatavit. Quasi enim contractus erat funiculus, quando de populo ludaoorum tantum dicebatnr: " Iacob funiculus hereditatis eius ". Quia igitur vocationem gentium praecessit exsecratio Iudaeorum, recte subditur: Et non avertit manum suam a perditione, a qua. manum averteret, si gentes colligens, Iudaoos non reprobaret. Antemurale, patres priores, murus, Christus, luxit antemurale, quia patres priores de Iudaeorum excaecatione doluerunt. Dissipatus est murus, quantum ad infidelitatem Iudaeorum dissipatus est in Iudaeis, ut aedincaretur in gentibus.

Moraliter: Per murum filiae Sion virtutes animae accipimus: cum igitur virtus accepta elevat , aut negligentia dissolvit, et male securi gratiam acceptam custodire negligimus, quam horrendum sit, quod de nobis invisibilis iudei cogitet, ignoramus. Cogitat ergo, quia deliberat, priusquam feriat: cui funiculum tendere est subtiliter peccati mensuram examinare. Non avertit manum sitam, quia, quanto plus patiendo sustinuit, tanto minus nunc feriendo parcit. Per murum igitur virtutes animae intelliguntur: per antemurale operationes intelliguntur: luget ergo antemurale, et murus dissipatur, quia, gratia recedente, virtus tollitur, et opera virtutum infirmantur. Vel, murus, praelati, qui lugent, cum per insolentiam suam lugendi ministrant materiam: antemurale, principes saeculares Ecclesiam defendentes, qui lugent, cum per violentiam suam lugendi ministrant materiam. Vel, antemurale, custodia disci plinae, quod luget, cum homo deserit disciplinam: quo iacto virtus pariter dissipatur, quae per murum intelligitur. Unde in Psalmo : " Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus" etc. 18. (Vers. 9.). Theth. Defixae sunt in terras ecce, lamentatur ad litteram portarum evulsionem, dicens: Defixae sunt in terra portae eius: ad litteram sic corruerunt, ut non amplius sint crigcndae et permanent sicut vestigia ruinao. In torra ergo fixae sunt, ne praebeant defensionem , vectibus et soris destructis; unde subdit: Perdidit et contriuit vectes eius, id est serae vel obstacula ostii, quao manu huc et illuc causa serandi aperiendique gratia vehuntur.

Regem eius etc. Ecce, tertio agit de desolatione

personarum civitatem habitantium. Lamentatur autem primo tribulationis angustiam in magis reverentiis: deinde,

in magis miserandis: Consperserunt etc. - Reverentia autem debetur regibus propter potentiam, doctoribus propter sapientiam, senioribus propter maturitatis gratiam; sed haec omnia defecerunt, principibus captivatis, Lege

. combusta, senibus ignominiose tractatis. Propter quod dicit: Regem eius: novi libri habent reges eius, supple: perdidit et contrivit ; et principes eius similiter in gentibus. Et forte de portis et vectibus figuraliter locutus ost: regem.per portas,principes per vectes intellexit, sicut de

. Sedecia legitur et filiis eius quarto Regum . - Pro secundo sequitur: Non est Lex, quia libri Legis per Chaldacos combusti sunt. Vel, non ost Lex in opere servataet proptorea supervenerunt flagella. Et prophetat eius, scilicet pseudo, non invenerunt visionem a Domino, quam tamen so vidisso asserebant: et talibus Iudaei credentes a Domino destructi sunt propter peccata sua, undo infra : " Prophetati tui viderunt tibi falsa ".

19. (Vers. 10.). Iod. Pro tertio subdit: Sederunt in

. terra, conticuerunt senes filiae Sion: sessio deiectionem silentium stuporem designat. Et recte senes, in quibus consilii auctoritas esse debuit, dicuntur, quia tantae calamitati,

quao fuit ibi, nullo consilio potuit subveniri. Consperserunt virgines Ierusalem, cinere capita sua: et recte in tribulatione senes conticescunt, virgines cinere capita sua conspergunt, quia, cum tribulatio vehementer ingruit maturos sensus in stuporem et lascivos ad impatientiam vertit Unde subdit: Accincti sunt ciliciis, hoc ad senes; abiecerunt in terra capita sua, hoc ad virgines: mortem accelerare volunt qui ingruentibus malis spontaneas afflictiones adiiciunt. - Sederunt in terra, in signum doloris et deiectionis: conticuerunt senes, non audentes mutire, senes inquam, filiae Sion, id est terrae Iudaeorum vel civitatis Ierusalem. - Consperserunt, ecce, desolatio personarum magis miserandarum, quarum desolationem describit per signa lugubria poenitentiae, cineris et cilicii et corporis ad terram prostrati. Dicit ergo: Consperserunt cinere capita sua virgines Ierusalem : accincti sunt ciliciis, dicit masculine accincti, ut in utroque sexu istam desolationem ostendat fuisse: vel istud ad senes praehabitos est referendum. Aliqui habent hic suppletionem falsam sic: accincti sunt ciliciis seniores Iuda; haec enim est corruptio ex ignorantia procedens; Ieremias: " Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere ". Quidam aliter putant, incipientes sententiam inde: Filiae Sion, id est mulieres ad litteram , consperserunt cinere etc. Sed in antiquis reperi sic punctatum, et hic est sensus Hebraicae veritatis, ut exponitur a quibusdam. Pro tertio subditur: Abiecerunt in terram capita sua virgines Iuda, ad litteram, in signum doloris.

20. Allegorice ab illo loco: Defixos sunt in terra etc. Portas et vectes praelati sunt civitatis, qui sunt portas per verbum, et vectes per consilium, et viae per exemplum: portat quidem, de quibus in Apocalypsi "Singulae portae erant ex singulis margaritis ". Item et vectes dicantur , unde significantur per illos vectes, quibus arca vehebatur, qui erant de lignis Sethim, quae erant imputribilia in signum castitatis, erant odorifera in figuram famae bonae, decorata in figuram caritatis, erant in quatuor circulis aureis in figura meditationis legis divinae, cuius summa continetur in quatuor Evangeliis. Portae ergo sunt, quando extra positos per praedicationem introducunt: vectes, quando intus positos per salubre consilium custodiunt. Ergo, per portas Ierusalem scribae et Pharisaei intelliguntur, terrenorum studio et amori intenti, qui Christum non receperunt, sed et alios ab eius receptione impedierunt; Matthaeus : " Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae ! qui clauditis regnum caelorum ante homines; vos enim non intratis, noe intrantes sinitis introire ". - Vel, in terra defixi sunt, quia in sola Christi humanitate oculos habentes, in laqueum perfidiae inciderunt. Vel, in terra defixi sunt, quia litteraliter vol terreno sensu Legi adhaeserunt. Sed vectes perdidit et contrivit, quia consilium eorum ad nihilum redegit: perditum est consilium, quia Christum occidendo exstinguere non potuerunt; contritum est consilium, quia propter hoc terram perdiderunt, quod Christum

(adderunt. Propter quod subditur ; Regem tim est principes eius in gentibus, supple: contrivit, quia gentes eis praeferuntur. Non est Lex, inter eos scilicet, qui libros habent, sed Legis intelligentia carent. Sed quia adhuc sibi venturum Christum promittunt, contra hoc recte subiungitur: Prophetae eius non invenerunt visionem a Domino, quasi dicat: de adventu Messiae quod somniant a se habent, non Domino revelante.

21. Sequitur: Sederunt etc. Cum in principio capituli planxerit Propheta lapsum generis humani, deinde etiam in immediate precedentibus excaecationem populi Iudaici: hic transire videtur ad deplorantium statum Ecclesiae praestatis. Quid enim per filiam Sion nisi praesens Ecclesia designatur? quae de Sion, per fidem nata est, cuius senes sunt Ecclesiae pastores, qui senes sunt profectu sapientiae et morum maturitate: bene senes, non parvuli sub Lege, ubi homines terrenis promissionibus quasi lacte nutriebantur. Sed sedent in terra, cum quaerunt transitoria per avaritiam; Baruch : " Inveterasti in terra aliena ". Conticuerunt per ignorantiam, vel per verecundiam: quia, ubi conscientiam remordet reatus sceleris, linguam a praedicatione ligat timor confusionis; Gregorius: " Fit omnipotentis Dei iudicio, ut nec in bono linguam habeat qui habere bonam vitam recusat". - Et nota, quod senibus duo debentur: prima sedes: Iob : " Si quando volebam ire ad eos, sedebam primus "; item, primum verbum: Ecclesiasticus: " Loquere maior natu: decet enim te". Econtra senes sunt in terra, et pueri praeficiuntur; senes coguntur tacere, et pueri ad doctrinae principatum sublimantur; quod non esset lamentabile, quia pueri sunt, sed quod sunt non minus moribus quam aetate pueriles. Sequitur: Consperserunt: virgines Ierusalem sunt boni subditi, qui, fidei integritatem custodientes, ad supernam patriam et pacem tendunt. Per caput spiritualis actio designatur. Quid per cineres, qui ab igne relinquuntur, nisi terrenae actiones significantur? Quasi enim ab igne cinis pascitur, quoniam tentationum carnalium reliquiae a concupiscentia carnali generantur. Unde postquam senes sede- riMt etc, virgines consperguntur etc., quia simplices, cum praelatos vident terrenis succumbere, et ipsi incipiunt ad consimilia aspirare. - Vel, cinis ex praedicta causa est affectio et cogitatio turpis in capite, id est voluntate. Boni tamen aliquando pulverem levis cogitationis habent, non in capite, sed in pedibus, quem et iubentur excutere; Matthaeus ; " Quicumque non receperit vos nec audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo vel de civitate, ttcutite pulverem de pedibus vestris ". Vel, cinis in capito est vana gloria in bona actione, habita principali intuitione. Accincti sunt ciliciis, senes scilicet: per cilicia punctiones terrenarum cogitationum designantur, quae inscientiam assiduis pungunt cogitationum aculeis. Bene ergo qui in terra sedere dicuntur terrenis delectationibus primo inhaerentes, deinde cilicium induunt, quia affectionem delectationis sequitur sollicitudo desiderii satiandi. Hic st saccus, quem Dominus iussit de lumbis tollere: Isaias : "Solve saccum de lumbis tuis ". Abiecerunt in terra catto sua virgines Iuda. Hic est perditionis ordo, ut primo quisque bona, quae agit, per intentionem humanae laudis obnubilet, ac deinde ipsa bona opera in pravae actiones commutet.Ergo emere, caput aspergere est delectationes terrenas quaerere, vel in bonis actibus ad laudes humanas aspirare: copirfin terra ponere est manifeste malis indulgere.

22. (Vers. 11.). Caph. Defecerunt prae lacrymis. HAEc est secunda pars capituli, in qua post descriptam desolationem synagogae introducit lamentationem ipsius vocis Prophetat, primo ostendens doloris sui vehementiam: secundo subiungens doloris materiam, ibi: Cum deficeret parvulus. - Vehementiam doloris ostendit tum ex signo exteriori: tum ex dolore interiori, ibi: Conturbata sunt viscera: tum ex evacuatione omnis solatii, ibi: Effusum est in terra.

Dicit ergo: Defecerunt prae lacrymis, id est prae abundantia lacrymarum, oculi mei. Simile de Iob : " Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt ". Viri enim sancti in tribulatione vel contritione vehementi non solent parcere oculis aut pectori. Unde dicit ratio Augustini: " Cohibe te a lacrymis: stringe animum , multum omnino flevisti; et hic omnino morbus pectoris tui graviter accidit. Et respondet: Modum vis habere circa lacrymas meae, cum miseriae meae modum non videam: valetudinem corporis considerare iubes, cum ego ipse tabe confectus sim ". - Conturbata sunt viscera mea , dolore ad intima pertingente; Psalmus : " Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter mens ". - Effusum est in terra iecur meum: in iecore sedes voluptatis est et concupiscentias, ut dicit Hieronymus; quasi dicat: in tantum intravit desolatio, ut omno solatium sit elisum: super contritione, id est destructione, filiae populi mei, id est Iudaeae, vel civitatis Ierusalem. - Cum deficeret. Ecce, ratio desolationis duplex: primo, desolatio magis lamcntabilium personarum: secundo, desolatio et tribulatio universorum. - Primo igitur describitur desolatio magis lugubrium et miserabilium , scilicet parvulorum seu infantium, quorum primo describit indigentiam: deinde, lugubrem querimoniam, ibi: Matribus suis dixerunt: tertio, exinanitionem, ibi: Cum deficerent, et mortem lamentabilem: Cum exhalarent.

28. (Vers. 11. 12.). Caph, Lamed. Dicit ergo: Cum deficeret, quasi dicat: ecce, materia doloris, cum deficeret prae fame et siti, parvulus et lactans. Aliqui exponunt lactantem activo, pro matribus scilicet pueros lacte pascentibus, quibus maxime est compatiendum. In plateis oppidi, id est Ierusalem, quam vocat oppidum propter abiectionem et vilitatem: Matthaeus : "Ite in castellum, quod contra vos est ". Sed pro lugubri querimonia sequitur: Matribus suis dixerunt, in quibus terrenorum affectibus dixerunt prae famis angustia deficientes, cum essent in deliciis nutriti: Ubi est triticum et vinum? Ista petunt qui non petentes abundare eis solebant: unde ex hoc patet doloris vehementia. - Cum deficerent, exinanitione totius corporis: quasi vulnerati, effusione sanguinis: Isaias : " Interfecti tui, non interfecti gladio nec mortui in bello "; in Plateis civitatis, ubi solebant esse securi et foveri: cum exhalarent, prae famis angustia, animas suas in sinu matrum suarum, ad litteram, ubi patet doloris exacerbatio.

24. Allegorice ab illo loco: Defecerunt: Vox est Prophetas in persona Ecclesiae membrorum suorum infirmorum dispendia deplorantis, qui prius planguntur a bonis quam a semetipsis. Proprium enim est clericorum plangere aliena mala sicut propria. Oculi sunt praelati, quia provisores: viscera, quia misericordes ; iecur, quia caritate ferventes, quia in iecore calor viget ad digestionem stomachi promovens. Oculi igitur deficiunt, peccato vastante populum Dei, quia alienis miseriis compatiuntur cum Apostolo dicente : " Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror"? Supra: " Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius" etc.; Psalmus: " Oculi mei languerunt prae inopia ". Hugo : " Nullum verius certusque indicium verae caritatis quam affectus fraternas compassionis ". Viscera conturbantur, quia pietatis affectus concutitur in praelatis, qui habent alios in visceribus gerere et parere ; ad Galatas: " Quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus ". Iecur in terram effunditur, quando ex compassione bonus praelatus vehementer animo deficitur et contra malum excitatur. Super contritione filiae populi mei, in sexu femineo infirmitas subditae plebis designatur; per contritionem, quasi irreparabilis ostenditur calamitas: quia quod contritum, id est confractione comminutum est, non amplius reparatur. Cum deficeret parvulus, in vita, et lactans, solius simplicis doctrinae capax: ad Hebraeos : " Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonum iustitiae: parvulus enim est". - Vel per parvulos, populi rudes: per lactantes, pravi doctores: per plateas oppidi, sacculi voluptates. Parvulus igitur et lactans in plateis talibus deficiunt, quando carnales et stulti cum perversis doctoribus per latam viam voluptatum ad perditionem vadunt: Matthaeus " Lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam".

25. Matribus suis, id est praelatis, dixerunt: Ubi . est triticum etc. " Vita subditorum tribus modis praelatos alloquitur: per miseriam, per desiderium, per obedientiam. Petunt enim, quando indigent: petunt, quando desiderant: petunt, quando audire parati sunt. Per miseriam, inquam, petunt, quia, visa afflictorum indigentia, dum pias mentes ad subveniendum provocat, etiam si lingua silet, vita clamat. Item per desiderium, quia quodam modo petere est velle habere. Per obedientiam petunt, quia dum se paratos ad recipiendum offerunt, quasi ad impertiendum praelatos desides adhortante ". Petunt igitur, dicentes: Vbi est triticum? non hordeum: triticum onim Christus est; Ioannes ; " Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit" etc.: non petunt hordeum, quod tamen legitur in Evangelio multiplicatum: et vinums non dicunt aquam, quae tamen in Evangelio Ioannis legitur in vinum commutata. " Triticum igitur Christus, Lex hordeum, quia asperum est ad manducandum ; aqua carnalis intelligentia, vinum sensus spiritualis intelligitur. Iudaeis igitur, qui carnaliter Legem tenuerunt, aqua et hordeum sufficere potuerunt: filii autem triticum et vinum requirunt. Triticum quaerimus, quando verbum vitae audire et Christum imitari desideramus; vinum bibimus, quando spiritualem intelligentiam de Christo tenemus. Sed quaerunt nec inveniunt: unde sequitur: Outn deficerent quasi vulnerati in plateis. Babylon habet plateas Ierusalem semitas; deficere igitur in plateis est carnalibus illecebris implicari". Vel, in Ecclesia sunt semitae accusationum spiritualium, sunt plateae actionum terrenarum ; in plateis deficiunt, quia non inveniunt spirituales consolationes, intenti negotiis terrenis. Quasi vulneratis " vulnera sunt peccata: quasi ergo vulnerati deficiunt, qui, etsi malo manifeste non consentiunt, sic tamen per negligentiam, sicut alii per culpam, ad interitum tendunt". Ergo per negligentiam praelatorum pereunt multi, qui criminibus et flagitiis vulnerati non sunt. Cum exhalarent animas sinu in matrum suarum: sinus matrum " blanda adulatio praelatorum; spiritum igitur in eorum sinu exhalant, cum ignavi praelati non solum carnales ad meliora non excitant, verum etiam blandis favoribus palpant". Tel, moriuntur quasi vulnerati qui corrumpuntur praelatorum exemplis; ut sinu moriuntur, qui deficiunt per eorum negligentiam ; tertio Regum : " Mortuus est filius huios mulieris nocte, dormiens quippe oppressit eum ".

26. Vel moraliter ab illo loco: Defecerunt oculi: " Per oculos claritas intelligitur contemplationis, et quid per viscera, nisi sensus internas dulcedinis, et quid per iecur nisi fervor divini amoris accipitur? Spiritualis enim quisque , quanto magis amorem in tribulatione ad proximorum compassionem foras effundit, tanto magis interna solatia, quas gustare consueverat, subtracta deplorat". Effusum est etc. Effusio iecoris est mortificatio carnis; ne ergo fictas lacrymae credantur, carnis afflictio lacrymis iungatur, et tunc iecur in terram funditur. Super contritione filiae populi mei, non dicit pro patre vel matre, sed filiae populi mei, ne affectus carnis et non caritatis eum ad fletum exagitare credantur etc., ut supra . Vel, per filiam populi mei carnalis anima, per parvulum sensus carnis, per lactantem virtus mentis accipitur. Sensus enim carnis levia semper appetit, nisi quantum eum mentis constantia per disciplinam restringit. Per oppidum corpus, quod anima inhabitat, intelligitur: per eius plateas intelligitur voluptas: vel, platea mentis est vagatio, per quam multi vulnerantur.

27. (Vers. 13.). Mem. Cui comparabo te? Ecce, secunda ratio lacrymarum Prophstas, desolatio universitate, vel multitudinis. Cuius desolationis vehementiam dupliciter manifestat, quia scilicet est inaestimabilis; secundo, quia est irremediabilis, ibi: Magna est enim velut. Quod sit inaestimabilis, ostendit, quia nullus alius dolor est isti comparabilis, nec in acerbitate nec in quantitate.

Dicit ergo: Cui comparabo te? secundum similitudinem vel magnitudinem poenae: unde sequitur: Vel cui assimildbo te, filia Ierusalem? quasi dicat: nulli: supra primo : "O vos omnes" etc. Filia Ierusalem, plebs Iudaica mollis et effeminata. Cui exaequabo te, in doloris quantitate? quasi dicat: mala tua mole et magnitudine omnia alia transcendunt. Et consolabor te, quasi dicat: nulla alia civitas similiter est destructa: quodsi esset,

posset esse consolatio aliqua, sed hoc inveniri non potest. Unde sequitur: Magna enim velut mare contritio tua, quasi dicat: " aicnt mare super omnes aquas mole et amaritudine praecellit, ita tnae contritioni nulla calamitas adsequatur". Quis medebitur tui? quasi dicat: sicut non potest exhauriri tota aqua de mari, sic nec tua miseria relevari; vel, sicut omnia numina intrant mare, ita omnia malorum genera illata sunt Iudaeae.

28. Spiritualiter: " IIIi qui post agnitam veritatem retro abeunt, peiores sunt illis qui nunquam veritatem agnoverunt". " Horum sicut prae omnibus erat gloria incomparabilis, cum starent: sic incomparabilis est ignominia, cum ceciderunt"; Psalmus : " Deus meus, pone illos, ut rotam ". Unde omnes apostatantes inveniuntur ceteris omnibus deteriores ; Psalmus: " Ascendunt usque ad caelum et descendunt usque ad abyssum ". Magna velut mare contritio tua, contritio spiritualis et enervatio cordis ad nullam stabilitatem virtutis reducibilis: Isaias : "Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest ". Quis medebitur tui, quasi dicat: nullus: Ecclesiasticus : "Quis medebitur incantatori a serpente percusso " ? Exponitur etiam in bonum, quis dolor contritionis dobet amaritudine et magnitudine omnem alium dolorem excedere.

29. (Vers. 14.). Nun. Prophetae tui. Ecce, tertia pars capituli, ubi subdit pracdictae desolationis rationem, falsorum prophetarum deceptionem, primo ponens hanc causam, deinde explicans ulterius consequentem miseriam in versu sequenti: Plauserunt super te. - Prophetae autem illi decipiebant tripliciter populum: primo falsas visiones, mentiendo ; secundo decipiebant adulando: Nec aperiebant iniquitatem ; tertio, fallaciter promittendo ; pro quibus dicit: Viderunt autem tibi assumtionis.

Dicit ergo: Prophetae tui, pseudo, viderunt tibi falsa, praedicendo quae secundum veritatem non erant ventura: nec excusabilis es per ignorantiam: unde sequitur : Et stulta , sicut est illud quod praedicunt de futuro Messiat Sophonias : " Prophetae eius vacui, viri infideles". Similes sunt hodie homines, qui promittunt peccatoribus impunitatem, vel qui pueris curas tradunt, praedicentes eorum Aedificationem. " Quia ergo falsa viderunt, decepta es; quia stulta, excusari non potes ". - Pro adulatione sequitur: Nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitenliam provocarent; Isaias : " Popule mons, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant". Ezechiel: " Prophotae liniebant parietem absque temperamento ". - Pro tertio sequitur: Videnat tibi assuntiones falsas, dicentes, quod Dominus Iudaeos ad protectionem Aeternam assumet: et electiones, Chaldaeorum a dominio Iudaoao, sicut Hananias pseudopropheta dicebat in Ieremia: " Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa, quao tulit Na-Nchodonosor de loco isto ".

30. Istud allegorice ad praedicatores falsos referri potest, qui ad litteram implent quae hic dicuntur; vi-aerunt falsa, solam mundanam vanitatem commendantes:

viderunt stulta, statum saecularem religioni praeferentes: Proverbia : "Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam ". Viderunt tibi assumtionis falsas.

Moraliter: Assumi est per iustitiam Ecclesiae incorporari: eiici vero est a culpa separari. Quia igitnr praedicatores pseudo condemnant innocentes, qui non sunt condemnandi, quasi per electionem, et commendant adulando illos qui sunt arguendi, quasi per assumtionem; recte dicitur: Tulerunt tibi assumtionis etc. De falsis prophetis dicitur in Ezechiele : " Violabant me ad populum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, quae non moriuntur, et vivificarent animas, quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis ". Aliter: omnes pseudopraedicatores, Scripturis abutentes ad suos errores confirmandos, vel abutuntur eis nimia verborum affirmativorum ampliatione, sub eis falso assumendo, aient qui praeceptum do honorandis parentibus extendit ad prohibendum religionis ingressum: vel nimia verborum negativorum restrictione, sicut qui dicit, in praecepto hoc: non moechaberis , non prohiberi simplicem fornicationem. Vel dicitur: Viderunt tibi assumtioncs, quia semper veris falsa immiscent, maiorem veram proponentes et minorem falsam assumentes. Amplius, electiones falsas vident, veritatem textus Scripturae sacrae pro libito corrumpentes et excludentes quidquid suis erroribus adversatur.

81. (Vers. 15.). Samech. Plauserunt super te. Ecce, posita miseriae causa, subdit latius explicationem miseriae et poenae culpam consequentis. Paenam manifestat triplici comparatione: primo, per compassionem extraneorum transeuntium: secundo, per improbitatem adversariorum insultantium, ibi: Aperuerunt super te os: tertio, per comparationem ad divinum iudicium, vel ad impletionem divinarum comminationum, ibi: Fecit Dominus quae cogitavit.

Pro primo dicit: Plauserunt super te manibus, syn; agogam vel Ecclesiam, "non laetantis, sed compatientis 1 affectu ", ut dicit Glossa . Non enim in hoc insultatio, sed sola manuum intelligitur collisio, quae aliquando gaudium, aliquando admirationem, aliquando compassionem indicat. Aliter, si de plausu misoriae intelligitur, do inimicis intelligitur. Omnes transeuntes per viam, ex quo magis videtur dici compatiendo quam irridondo: omnes transeuntes, qui fuerunt extranei, quia per hoc, quod transeunt, aliunde venisse et alibi tondere demonstrantur. Aliunde vonomnt sanguino divorsi, alibi tendunt intentione: et tamen tante erat desolatio, quae alienos ad compassionem inclinaret, illam afflictionem vidontes. Sibilaverunt, prae admiratione. Sibilus onim diversas indicat affectiones: aliquando contemptum, aliquando fastidium, aliquando desperationem, aliquando blandimenta insinuat. Et moverunt capita sua, prao stupore, sicut praedixit Ieremias "Ponam oos in stuporem et in sibilum. Motio capitis aliquando indignationem, aliquando insultationem, aliquando dolorem, aliquando desperationem exprimit. Ergo in plausu compassio, in sibilo admiratio, in motione capitis desperatio intelligitur. Vel, in plausu manuum ablatio potentiae, in sibilo ablatio doctrinae, in motione capitis ablatio omnis honoris et gloriae designatur. Super filiam Ierusalem, id est plebem Iudaicam, velcircumiacentem regionem ; dicentes: HAEccine est urbs perfecti decoris? quae olim esse solebat gaudium universae terras, Iudaeae; quod propter templum dicebatur, ad quod ter in anno ascendebant, scilicet in Pascha et in Pentecoste et Scenopegia.

32. Moraliter: Per viam transeunt qui in praesenti . vita ad patriam quotidiano profectu tendunt. Hi super multitudinis miseriam manibus plaudunt, quia exemplis operum suorum alios ad bona opera accendunt ; Isaias : " Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu ". Per sibilum, qui scribi non potest, inexplicabilis compassio intelligitur etc, ut supra exposita sunt.

83. (Vers. 16.). Phe. Aperuerunt super te. Ecce, seir cundo declaratio poenae per improbitatem adversariorum, quorum improbitas manifestatur primo ex signis, deinde ex verbis: Et dixerunt: Devorabimus. Signa quidem sunt cachinnus, sibilus et dentium fremitus. Cachinnus intelligitur: Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui. Aperuerunt ergo superbi ad subsannandum: et sibilaverunt, provocando: et fremuerunt dentibus, deterrendo. - Et dixerunt. Ecce, indignatio ostensa in verbis, primo crudelitatis, deinde impiae iucunditatis, ibi: En ista est dies, quam exspectabamus. - Dicit ergo: Et dixerunt: Devorabimus eam, id est, penitus ad libitum destinemus. En ista est dies, quam exspectabamus, desiderando: invenimus, quaerendo: vidimus, exsultando.

34. Spiritualiter: Inimici Ecclesiae, haeretici, super . Ecclesiam ora aperiunt, quando vel simplices invadunt, ut corrumpant, vel lactantur, cum defectus vident ecclesiasticarum personarum. In sibilo blanda et callida intelligitur persuasio, qua simplices decipiunt ; fremunt dentibus, quia ex magna aviditate procedunt. Vel, daemones inimici, qui aperiunt os per machinationem, sibilant per suggestionem, fremunt dentibus, pertrahendo ad subversionem et Aeternam damnationem.

Nota, quod hic mutatur ordo alphabeti: quia secundo dum Hobraeum et Rabanum hic ponitur Phe ante Ain, cum e contrario sit in alphabeto praccodenti: unde illi versui: Aperuerunt otc., praeponitur littora Phe, illi vero sequenti: Fecit Dominus, praoponitur littera Am. Nimirum illi vorsui: Aperuerunt super te os etc., convenit optimo littora Phe, quae interpretatur oris. Quid enim melius praoponitur apertioni oris? Illi autem versui: Fecit Dominus otc., recte praoponitur littera Ain, quas interpretatur fons, quia cogitatio vel dispositio Dei fons est et causa totius ordinis. Vel, Ain interpretatur oculus, quod congruit proposito, quia nihil aliud est cogitatio Dei nisi providentia oculi sui.

35. (Vers. 17.). Ara. Fecit Dominus. Hic tertio maniir festat calamitatem por comparationem ad divinam comi . mutationem sou consummationem divinorum iudiciorum. Et habet duas partes: quia primo tangit divinum iudicium:

secundo, divini iudicii effectum: Destruxit . - Etus iudicium ostenditur per comparationem ad ipsius dispositionem occultam primo, deinde per comparationem ad eius conum. nationem in Scriptura expressam: Complevit.

Dicit ergo: Fecit Dominus, quasi: si quaeris: unde tanta calamitas ? Certe insto Dei iudicio, quia noluisti fecere quod praecepit. Fecit Dominus quae cogitavit id est, sapienter disposuit contra Ierusalem et Iudaeam: non ergo hostibus est hoc tribuendum, sed ad divinum referendum iudicium. - Complevit sermonem suum, sceleribus populi provocatus, quem praeceperat, per Prophetas nuntiari , a diebus antiquis. Vel, sermo praeceptorum in com-minationibus completur: praemissis enim praeceptis subiunguntur benedictiones , quibus ad ipsorum observantiam attrahuntur, et deinde maledictiones et comminationes, quae transgressoribus imprecantur , sicut patet in Deuteronomio. Sic ergo complevit sermonem, quem praeceperat, faciendo quod transgressoribus comminatus fuerat. - Sed pro effectu sequitur: Destruxit, civitatem cum pertinentibus: et non pepercit, in ultima captivitate, quando totum illum populum temporaliter dissipavit: destruxit, auferendo delectationem: non pepercit, puniendo per tribulationem praeteritam libidinem. Destruxit quidem, quia destrui permisit: unde sequitur: Et laetificavit super te inimicum, Chaldaeum et Romanum vel vicinas gentes, quae latenter eis hostes fuerunt: et exaltavit cornu, id est potestatem et gloriam, hostium tuorum.

36. (Vers. 18.) Sade. Clamavit cor eorum. HAEc est quarta pars capituli, in qua post descriptam praedictam desolationem ad desolationis remedium informat, ad gemitum et compunctionem. Primo autem tangit deprecationis huius opportunitatem propter clationom inimicorum: deinde hortatur exercere se ad compunctionem et gemitum, ibi: Deduc quasi torrentem.

Dicit ergo pro primo: Clamavit cor eorum, id est inimicorum, ad Dominum, id est contra Dominum, sicut simile dicitur in Genesi : " Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est". Clamavit ergo cor eorum , contemnendo Deum, super muros filiae Sion, id est propter murorum destructionem, ex hoc scilicet gloriantes. Ex hoc orgo erat opportunitas deprecandi Dominum, quamvis non agentibus meritis Iudaeorum, sed demeritis adversariorum, sicut dixit Ezechias : "Inclina, Domino, aurem tuam et audi: aperi, Domino, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Domu vivontom ". - Deduc; eoco, hortatur ad gemitum et compunctionem, ot hortatur ad tria: primo, ad deplorando peccata propria ; doindo, ad laudandum divina iudicia, ibi: Consurge, lauda: tertio, ad implorandum divinapracsidia, ibi: Effunde sicut aquam. - In prima parte hortatur ad lacrymandi vehementiam: secundo, ad lacrymarum indefessam instantiam: Non des requiem tibi: tertio, ad lacrymarum perseverantiam: Neque taceat.

37. Dicit orgo: Dcduc, o filia Sion, quasi: spontancao sint lacrymao, non extortae: vel, deduc, id est, deorsum duc ad mundationem conscientiae por compunctionem: Psalnum : " Lavabo per singulas noctos lectum meum "; ut indo ascendant per devotionem lacrymao: quasi torrentem

lacrymas, id est abundanter et ferventer atque impetuose: sic enim currit torrens et quanto currit impetuosius, tanto citius exsiccatur, quia, quanto gemitus est fortior, tanto citius venia impetratur. Unde Hugo de sancto Victore : " Recte compunctionis fervor torrenti comparatur: quia, quanto maior vis doloris in compunctione fuerit, tanto citius, divina consolatione superveniente, pertransit ". Torrens etiam, quia est aqua hiemalis, significat, quod lacrymae sunt tantum praesentis temporis: Apocalypsis: " Absterget Deus omnem lacrymam ". Per diem et noctem, id est continue, vel per diem, propter peccantes ex prosperitate: et noctem, propter peccantes ex adversitate. Vel, per diem et noctem diversi status intelliguntur compunctionis; primo enim afficit mentem vehemens taedium detestationis peccati, deinde gaudium immissum unctionis Spiritus sancti. Sanctas Bernardus : " O bone Iesu, si tam dnlce est fiere de te, quam dulce est gaudere de te " ? Per noctem lacrymas deducit qui moeroris taedium lacrymando aggravat: per diem lacrymas deducit qui post devotionis laetitiam animam in moerore servat. Hoc idcirco dicitur, quia sunt cnonnulli, qui post lacrymas per inanem laetitiam se dissolvunt; et quia cor suum in moerore perseveranter tenere negligunt, quidquid compunctionis tempore obtinuisse poterant, perdunt. Idcirco valde necessarium est, ut, postquam compunctionis gratia mentem a moerore erexerit, sollicite caveatur, ne hanc postmodum sua lenitas per immoderatam laetitiam dissolvat, nunquam eam pristini moeroris custodia derelinquat".

38. Sequitur: Non des requiem tibi, in fletu paulatim tepcscendo: requiem, inquit, moeroris enervativam, vel interruptivam ; vel, in hoc corporis afflictio indicitur. - Sed pro tertio sequitur: Et non taceat, id est nunquam cesset lacrymarii pupilla oculi tui; lacrymae enim continuae loquuntur in auribus Dei: unde Psalmus : (Auribus percipe lacrymas meas "; quasi dicat: etsi taceat lingua, non taceat papilla, ex qua est impetrandi efficacia. Et hoc ad litteram intelligitur de magna effusione lacrymarum in pupillam, ut, dum id quod tenerum est, affligitur, citius ad misericordiam pietas iudicis inflectatur. Tel,- pupilla intima devotio mentis intelligitur. Vel allegorice, pupilla Ecclesiae viri sancti et spirituales intelliguntur. - Sed contra: videtur praccipere impossibile; nullus enim - potest continue pupillam affligere. - Respondeo: IIlud intelligitur sicut illud Apostoli : " Sine intermissione orate ", et illud Domini: "Oportet semper orare et non deficere ". Hoc enim est semper et sine intermissione orare, nullam horam orationi debitam praetermittere: et hoc similiter est continue plorare. - Aliter responderi potest, quia super illud: Non des requiem, Glossa : " Modum lacrymandi temperat", quasi dicat: non tam lacrymas impero, quam continuam devotionem impono.

89. (Vers. 19.). Coph. Consurge etc. Hic secundo hortatur ad veneranda divina iudicia. Consurge, corde et opere, consurge, simul cum aliis surge: lauda, divina iudicia, in nocte, id est in adversitate, non solum in prosperitate, sicut ille, de quo in Psalmo : " Conntebitur tibi, cum benefeceris ei "; sed sicut dicitur in Iob: " Ubi est Deus,.qui fecit me, qui dedit carmina in nocte., in principio vigiliarum. Quatuor erant vigiliae: prima dicitur conticinium: secunda, intempestum: tertia, galli cantus: quarta, antelucanum: quarum quaelibet habet tres horas. In prima solebant vigilare pneri, in secunda adolescentes, in tertia iuvenes, in quarta senes. In principio igitur harum vigiliarum consurgere est in lacrymis pernoctare.

Moraliter: Inprincipio vigilare est a pueritia virtutis studio inhaerere: Proverbia : " Qui mane vigilaverit ad me inveniet me". Vel, spiritualiter, prima vigilia est contemptus mundi: Cantica: " Ego dormio ", ab implicationibus scilicet mundi. Et secunda, maceratio corporis proprii: Ecclesiasticus: " Vigilia honestatis carnes tabefaciet". Tertia, exercitium virtutum; Ecclesiasticus: "Cor suum dabit in consummationem operum et vigilias armabit in profectionem ". Quarta, desiderium Aeternorum bonorum; Ecclesiasticus : " Qui vigilat ad eum inveniet benedictionem illius "; Proverbia: (Beatus vir, qui audit me et qui vigilat" etc. - Vel prima vigilia, malum agnoscere: secunda, cognitum detestari: tertia, ad bonum se extendere: quarta, bonum continuare. Pro his quatuor dicitur quater in Canticis : "Revertere, revertere, etc - Vel iuxta litteram: In principio vigiliarum surgere est in ecclesiasticis vigiliis priorem esse; Psalmus: " Anticipaverunt vigilias oculi mei.

40. Sequitur: Effunde: hic hortatur ad impetranda divina praesidia. Effunde, inquit, sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: sicut aquam cor effundere est ex intimo lacrymas producere. Effundendum est ut aqua, non sicut oleum, quod effusum relinquit pinguedinem; item, non sicut mel, quod effusum relinquit dulcedinem ; item, non sicut vinum, quod relinquit odorem: nec sicut lac, quod relinquit colorem; sed sicut aquam. Vel, effunde sicut aquam, quae fluit ad inferiorem locum et per totum. - Vel certe, istud ad superiora referri posset: cor enim, quasi aqua effunditur, quando omnis ab eo sensus proprius diminuitur, quando oratio divinis iudiciis configuratur et substernitur: Psalmus : " Paratum cor meum Deus . - Leva ad eum manus tuas, ad litteram ex affectus vehementia, ut ostendas te auxilio indigere et non in tuis viribus, sed in Dei protectione confidere: prima ad Timotheum: " Levantes puras manus. Vel, consurge, per contritionem, effunde, per confessionem, leva, per satisfactionem. Pro anima parvulorum tuorum, hoc dicit, quia ipsi puniti etiam sunt et mortui propter peccata patrum et parentum suorum. Qui defecerunt fame - antiqui libri habent in fame, libri novi habent qui fame peremi - spiritualiter peccatorum. Qui parvuli pereunt in capite omnium

compitorum: compitum est confluentia plurium viarum, dictum quasi a componendo. Ibi ergo erant mortui, ubi transeuntes plurimi eorum visu tabescerent, per quod spiritualiter intelligitur latitudo saecularium voluptatum. Vel, moriuntur parvuli in capite, quia multi sunt enerves, qui statim cadunt, oriente tentatione.

41. (Vers. 20.). Res. Vide, Domine, et considera. Haec est quinta pars capituli, in qua, postquam supra peccatores excitavit, ut eos ad poenitentiam inflecteret, hic Propheta, causam poenitentium suscipiens, sermonem convertit ad Dominum, ut ipsum pro peccatoribus exoret. Primo ergo implorat caelestem pietatem; secundo allegat urgeniissimam utilitatem, ibi: Ergone comedent.

Dicit erga: Vide, Domine, oculo misericordias ; et . considera, populum multiplici subiectum miseriae; quem vindemiaveris ita, populum tibi olim dilectum quasi vineam vindemiaveris, fructum omnem abstuleris, vel auferri permiseris ; ita, tam horribiliter, ut quasi vinea de-- voret botros suos proprios. - Unde sequitur: Ergone, ubi, ut dictum est, allegat multiplicem necessitatem, quam primo ostendit per infelicitatem domesticorum: secundo, per asperitatem adversariorum, versu ultimo: Vo- " casti. - Infelicitatem autem domesticorum tangit primo quantum ad vivos, deinde quantum ad mortuos: Si occiditur.

Dicit: Ergone comedent mulieres fructum suum? id . est uteri sui. Quas mulieres vocat, non matres, quia mater non est dicenda, quae est immemor pietatis. Quis sit fructus, ostendit subdens: Parvulos, scilicet in quantitate, ad mensuram palmae, id est teneros et vix unius palmae mensuram habentes. Palma dicitur hic pro expansione manus a capite pollicis usque ad summitatem medii L digiti. - Si occiditur: ecce, miseria mortuorum, primo r quantum ad circumstantiam loci: secundo, quantum ad modum moriendi: Virgines meae: tertio, quantum ad magnitudinem universalis flagelli: Interfecisti. - Loca tangit duo: intimum, scilicet sanctuarium, et extremum. - Dicit ergo: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et Propheta? quasi dicat: quamvis tantum peccaverint sacerdotes, nunquid interfici meruerunt ? Vel si occiditur etc., sicut de Zacharia legitur, nunquid ideo mulieres comedent etc.

42. (Vers. 21.). SIN. Sed pro loco exteriori sequitur: Iacuerunt in terra foris, interfecti fugere volentes ; puer et senex, ambo infirmae aetatis, quasi dicat: nec sacro . loco parcebatur, nec fugae praesidium opitulabatur. - Sequitur: Virgines meae, id est infirmiores, et iuvenes mei, id est fortiores, ceciderunt in gladio, ad litteram, interl fecti. - Pro tertio subdit: Interfecisti in die furoris tui, illos qui gladio ceciderunt, id est vindictae irrefragabilis; percussisti, iacentes, permissive: nec misertus es: libri novi habent: nec misereberis, et exponatur interrogative.

43. Spiritualiter intelligendum, quod Deus terribiliter quosdam in Ecclesia vindemiat: " cum illos, quos prius per praedicatores excoluit, postea steriles et inanes derelinquit "; Deuteronomium : "Plantabis vineam et non comedes fructus eius ". " Mulieres, mali praelati fluxis moribus emolliti, qui fructum suum comedunt, quia de labore ministerii, si quem faciunt, in praesenti vita remunerationem accipiunt". Econtra dicitur bonis doctoribus in Ioanne: " Posui vos, uteatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat ". Vel fructum comedunt, id est consumunt parvulos ad mensuram palmae, quia "infirmos fide, quos baptismo vel aliter genuerant, exemplo ad terrena desideria inclinant; vel comedunt, quia subditos rebus spoliant, quos pascere debuerant". - Si occiditur etc Fer sanctuarium cultus Dei intelligitur: Propheta et sacerdos occiduntur in sanctuario, quando vel doctor, qui per Prophetam intelligitur, verba Scripturae ad pravitatem intorquet, vel quando sacerdos indigne sacra mysteria dispensat. Iacuerunt in terra foris puer et senex: Isaias " Sicut enim populus, sic et sacerdos "; in terra iacuerunt, quia in terrenis desideriis quieverunt. Non solum sederunt, ut supradictum est, sed iacuerunt, dormientes et se ipsos nescientes ; Ieremias: " A minimo usque ad maiorem omnes avaritias student". In terra foris, locus exsilii intelligitur. Virgines meae, animas contemplativae, sed fatuas, vel fideles, quae fidei integritatem servanti et iuvenes mei in gladio ceciderunt, id est, persuasionibus haereticorum subversi sunt, quia, ut dicit Apostolus , " corrumpunt bonos mores colloquia prava ". Iuvenes sunt, qui in proeliis fortiores sunt, qui in adversitate diabolo non cedunt, et tamen gladio linguae iniquae plures subvertuntur. Interfecisti, interficit eos qui per infidelitatem corruunt ; percutit eos qui in lapsu pereuntium per compassionem carnalitatis vulnerati sunt ; non miseretur, dum nec lapsos erigit nec dolorem stantium consolatur.

44. (Vers. 22.). Thau. Vocasti quasi ad diem etc. Hic ostendit infelicitatis illius magnitudinem per asperitatem adversariorum, quos introducit prospere invadentes: prospere capientes: Et non fuit in die: prospere tandem destruentes: Quos educavi et enutrivi . - A parte Iudaeorum his tribus iungit terrorem, deiectionem, laborum consumtionem. - Dicit ergo: Vocasti, quasi eorum fuit velle, sed tuum fuit concedere, et per consequens tuum est liberare. Vocasti, Chaldaeos et Romanos, quasi ad diem solemnem, in quo prosperitas eorum designatur: qui terrerent me de circuitu, undique impetn videlicet obsidentes. Vel, quasi ad diem solemnem, dicit, quia Iudaei in tribus anni solemnitatibus concurrere soliti erant: vel dicit: quasi ad dion solemnem, quia Romani ceperunt Ierusalem in die Paschae. - Pro secundo sequitur: Et non fuit qui effugeret, ad litteram, qui non esset captus, aut mortuus. In die furoris Domini, id est ultimae captivitatis. Et relinqueretur, in Ierusalem: hoc etiam quodam modo impletum est in obsidione Chaldaeorum , quando nullus fuit relictus, qui non esset captivus vel servus. Pro tertio subdit: Quos educavi, par disciplinam; et nutrivi, quantum ad naturam: inimicus meus consumsit eos, id est, omnino delevit illos.

Illud potest intelligi moraliter de hora mortis, quando solent daemones ad morientem in circuitu laetanter convenire. Vel certe in die iudicii peccator undique mala habebit accusati tia, et ex nulla parte defendentia.