DUORUM OPUSCULORUM SALTEM DUBIORUM QUAE SUNT EXPOSITIO THRENORUM ET ORATIONIS DOMINICAE

 EXPOSITIO THRENORUM IEREMIAE PROPHETAE.

 INCIPIT EXPOSITIO THRENORUM.

 Capitulum II

 Capitulum III.

 Capitulum IV

 EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

EXPOSITIO THRENORUM IEREMIAE PROPHETAE.

PROOEMIUM.

1. Tempus plangendi et tempus saltandi . In verbo isto ostenditur hnius operis causa materialis, in planctu scilicet, et formalis, quia modum habet lamentatimm, et eius causa finalis in saltu. Materia quidem huius operis est Synagogae vel Ecclesiae seu cuiuscumque particularis animae desolatio lugubria: forma etiam lamentativa tota deducitur cum quaestionibus et indignationibus metrice compositis.

Ad quorum intelligentiam notandum, quod, sicut ibidem dicitur, "omnia tempus habent, et suis spatiis

. quasque pertranseunt". Sicut enim mundus maior sensibiliter continuis successibus variatur, Deo cuncta mirabiliter gubernante; sic mundus minor, homo scilicet, Dei attendens iudicia, modo considerans divinam severitatem, modo cernens radiare Dei benignitatem, diversimode afficitur et divinis iudiciis conformatur ; ad quam variationem respiciens Salomon dixit: Tempus plangendi et tempus saltundi. Haec autem variatio in viris sanctis ex tribus causis solet accidere: vel ex diversitate considerationum spiritualium, vel ex diversitate eventuum temporalium, vel ex variatione statuum mundi principalium, viae scilicet et patriae.

2. Primo, dico, ex diversitate considerationum sphrir

tmlium. Modo enim Sancti convertuntur ad considerationem lugubrem peccatorum suorum et aliorum, et hoc est plangere: modo ad contemplationem aeternorum bonorum, et hoc est saltare.

Ad hunc planctum invitans. Ieremias dixit: " Accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a vobis ". In cilicio omnis corporalis afflictio intelligitur: in planctu, culpae detestatio; in ululatu , detestationis vehementia et intensio designatur: quae exercendae sunt, donec Spiritus sancti clementia interius experiatur, qui, ut dicit Gregorius , " ideo Paracletus, id est consolator, dicitur, quia, dum spem veniae parat, mentem a tristitia levat". Ira antem furoris est voluntas criminis puniendi. Istud est exercitium praecipue neophytorum: propter quod dicit idem Ieremiae : " Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere; luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum ".

3. Hunc igitur affectum et planctum assumit sibi Eo clesia in temporibus ieiuniorum: " Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et fletu et planctu "; ut per planctum veniat ad saltum gaudii spiritualis et contemplationis, dicente Psalmista: " Convertisti planctum meum in gaudium, conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia "; saccus consciditur, cum post signa paenitentiae signa laetitiae assumuntur. De hoc genere saltus dicitur secundo Regum : " David percutiebat in organis armigatis et saltabat totis viribus ante Dominum "; organa armigata, id est ad armum ligata, significant opera fortia poenitentiae: ad quae percutere est in eis efficaciter se exercere et in contemplationis altitudinem quasi per saltum levare. In contemplationis altitudine libere volant Angeli, sed saltant tantum homines miseri, quia, in altam contemplationis speculam evectd, cito, corpore aggravante, coguntur relabi. In cuius figuram pisces habentes squamas et pinnulas, secundum Legem mundi reputantur, quia per vices super aquas saltibus levantur; in Levitico : " Omne, quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis"; et infra: "Quidquid ambulat super quatuor pedes, sed habet longiora crura retro, per quae salit super terram, comedere debetis "; in Canticis: "Ecce, iste venit, saliens in montibus, transiliens colles ". Per montes intelliguntur qui in Ecclesia sunt eminentiores: in quibus salit, quia visitationis suae dulcedo non manet, sed transit, ut dicit Glossa:" Transilit colles, quia parum elevatos relinquit suae excessivae dulcedinis expertes "; pro utroque contra reprobos, in Matthaeo : "Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis ".

4. Amplius secundo fit haec variatio planctus et saltus pro diversitate temporalium eventuum. Tempus quidem plangendi est in Ecclesiae tribulatione, tempus saltandi et . gratias agendi, in Ecclesiae releuatione. Ad hoc genus planctus invitavit Ieremias dicens: " Super montes assumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum , quoniam incensa sunt " ; et infra: " A volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt". Hoc dicit Ieremias ad litteram de vastatione facta Synagogae per Chaldaeos: quod verius potest intelligi de vastatione Ecclesiae facta per homines immundos, qui, sicut Synagoga adversitate, sic subversi sunt prosperitate. Montes, id est viri ecclesiastici: specisa deserti, id est religiosi: volueres, id est clerici: pecora, id est laici. Unde Glossa ibi: " Super montes fletus assumitur et lamentatio super speciosa deserti, dum peccant principes Ecclesiae, et nihil in ea invenitur substantiae Dei, nec auditur vox Christi Ecclesiam possidentis ". Ad hoc respiciens idem Ieremias dicit: " Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum? Et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei". Sic David, secundo Regum: " Planxit David planctum hu;uscemodi super Saul et super Ionatha ". " Considera Israel pro his qui mortui sunt supra excelsa vulnerati. Inclyti Israel super montes tuos interfecti sunt". Inclyti interficiuntur super montes, quando boni mutant mores, assumti ad ecclesiasticas altitudines.

5. Isti planctui contrarius est saltus, congaudere Ecclesiae de sanctis et prosperis successibus. Ad quem saltum invitans Isaias dicit: " Laudate, caeli, quoniam fecit Dominus: iubilate, extrema terrae: resonate, montes: laudationem saltus et omne lignum eius". Saltim dicitur locus nemorosus, eo quod arbores in ipso in altum exsiliant. Hoc idem figuratum est primo Regum ,ubi dicitur: "Invenies duos viros iuxta sepulcrum Rachel in finibus Beniamin, in meridie salientes magnas foveas, dicentque tibi: Inventae sunt asinae". Duo viri sunt, qui Ecclesiam ex caritate diligunt: Rachel interpretatur pvis: iuxta igitur sepulcrum exspectant omnes, qui considerant profectum et defectum animarum Christi sanguine redemptarnm: in meridie , ii est in spirituali prosperitate, magnas foveas saliunt, qui laetitiam magnam, quam habent in corde, exterius ostendunt: quia inventae sunt asinae, id est animas

Christi sanguine rederoptae. Ad hunc saltum imitat Isaias dicens: " Gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugetis super eam ".

6. Ampliusque tertio fit haec variatio secundum vanationem statuum Ecclesiae principalium, viae scilicet et patriae: quoniam in via generaliter est status plangendi et in patria gaudendi. Unde Glossa : " Super hoc plangendum est nunc, ut in futuro saltemus ".

Pro isto plan, ctu vel lamentatione dicitur in Ezechiele: " Expandit libram coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae "; lamentationes iustorum, carmen honorum, vae damnatorum; Isaias: " Vocabit Dominus Deus exercituum in die fila ad fletum et ad planctum et ad calvitium et ad cingulum sacci ; et ecce, gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum ". Hic planctus nunquam est deserendus, sed " semper Christi mortificatio drcumferenda "; in cuius figuram dicitur primo Eegum : " Levaverunt David et populus, qui erat cum eo, voces suas et planxerant, donec deficerent in eis lacrymae". Deficient lacrymae, cum "absterget Deus omnem lacrymam ab oculis Sanctorum ", ut dicitur in Apocalypsi . - Hunc planctum sequitur magnus ille saltus, de quo in Ioanne: " Aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ". Ibi enim implebitur quod dicitur in Isaia: " Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus".

7. Deus igitur in Scriptura sacra utrumque istorum affectuum, planctum et saltum scilicet, in nobis volens, ut expedit , alternari, condidit cantica laetitiae ad ferendam devotionem et carmina moestitiae ad excitandum in nobis salutiferum dolorem.

Inter cantica laetitiae arcem tenet Canticum Canticorum: inter carmina moestitiae tractatus Threnorum, ut dici possit Lamentatio Lamentationum, qui est ultima pars Ieremiae, quamvis aliqui librum ipsum appellent distinctum, sicut Cantica Canticorum. Ieremias siquidem hic iuxta litteram deplorat temporalem adversitatem Synagogae factam sive per Romanos, sive per Chaldaeos, sed et mortem piissimi regis Iosiae: unde in secundo Paralipomenon : " Universus Iuda et Ierusalem luxerunt Iosiam, Ieremias maxime, cuius omnes cantores atque cantatrices usque in praesentem diem lamentationes replicant super Iosiam ", quem Iosiam interfecit Pharao Nechao in campo Mageddon, de quo habetur in quarto Regum, de quo etiam Zacharias loquitur, dicens: "In dio illa magnus erit planctus in Ierusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon". - Lamentatur etiam spiritualiter damna Ecclesiae et cuiuslibet animae singularis et miseriam peregrinationis, sicut patet in prosequendo lamentationem, et inserens de iniuriis et morte Salvatoris. Et dicitur Graece opus illud Threni, Hebraice Kinoth, quod idem est ac lamentatio Latine, unde threnetfa,

id est luctuose, ut dicit Papias , Quod antem dicunt quidam, quod Threni dicuntur quasi terni, non est interpretatio nec etymologia proprie: sed in hoc alloditur nomini, quia ternis versibus snbnectuntur singulae litterae alphabetis et hoc mystice, quia tripliciter debemus plangere: corde, ore, opere.

8. Amplius in verbo plangendi intelligitur etiam modus procedendi; metrice enim procedit conquerendo, quod convenit lamentationi, quoniam, sicut dicit Hieronymus super Isaiam, super illud verbum: Sume citharam etc., " natura musicas est, ut quem invenit tristem reddat tristiorem, quem laetum, reddat laetiorem "; unde modus musicus, vel metricis congruit lamentationi.

9. Circa quod intelligendum, quod liber iste triplici adornatur musica vel rhetorica venustate: primo, in eloquentia, quia scribitur metrice, sed differenter, quia, ut dicit Babanus , duo prima alphabeta quasi sapphico metro scripta sunt: et dicitur metrum sapphiram a muliere Sappho, quae ipsnm invenit, et est pentametrum constans ex trochaeo et spondaeo, dactylo et duobus trochaeis. In hoc igitur metri genere tres tales versus praemittuntur et concluduntur in commate versus heroici, verbi gratia: Iste confessor Domini sacratus etc. Metrum heroicum dicitur , quo describuntur facta heroum ; quod solos continet versus heiametros.

Tertium vero alphabetum, quod tertio subditur capitulo, trimetrum est, quod secundum Latinos est constans versibus trium pedum, ut dicit Papias ;qui tamen dixit alibi: " Quos nos senarios a numero pedum vocamus, hos Graeci trimetros dicunt, quia geminos iaciunt, quod verius credo esse in hac parte: quodsi sex pedes continet, non tamen modo versus heroici, quia materiae non convenit versus heroicus ".

Quartum vero alphabetum sicut primum et secundum describitur, ut dicit idem Rabanus .

10. Amplius secundo adornatur schematibus rhetoricis in sententiis, ut docent Slossae . Continet enim multas conquestiones, quae sunt " orationes auditorum misericordiam captantes", fere per totum, sicut ibi praecipue patet in primo capitulo: " O vos omnes, qui transitis per viam "! et locos sive modos compassionem excitandi. Continet etiam plures indignationes. Est autem " indignatio oratio, per quam conficitur aut in aliquem hominem magnum odium, aut in rem gravis offensio concitetur "; cuiusmodi orationibus frequenter utitur, sicut patet ibi : "vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est muniens ". Hae autem sunt duae species concionis rhetorice , sicut patet in primo libro Rhetoricae et aliis in fine . Sicut enim dialectica habet artem locorum suorum ad veritatem persuadendam, sic rhetorica habet locos suos ad affectionem excitandam, sicut super textum in Glossulis assignatur.

11. Amplius tertio adornatur hoc carmen ordinatis litteris alphabeti, quae singulis sententiis praeponuntur. Sicut in illo cantico Ecclesiae : A solis ortus cardine , primus versus incipit ab A, secundus a B et sic de aliis: ita est in Hebraeis. Sed litterae Hebraicae non solum faciunt ad ornatum facundiae, immo ad doctrinam sapientiae et ad intellectum sententiae subiunctos.

Primo dico: ad doctrinam communis sapientiae, ad docendum, quod initium est et quasi elementum novae vitae mala propria et aliena deplorare, iuxta illud verbum Ioelis praemissum: " Convertimini ad me in toto corde vestro " etc.; ad Eomanos: " Omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc ".

Amplius, ad intellectum sententiae subiunctam Litterae istis sententiis praenotantur, quia interpretationes conveniunt sententiis quae scribuntur. Hoc tamen advertendum, quod primum, secundum et quartum alphabetum semel tantum positis litteris praenotantur: tertium vero, quod continetur tertio capitulo, singulas continet litteras triplicatis.

12. Amplius advertendum, quod liber iste seu tractatus scribitur apud Hebraeos tam sermone Hebraico quam litteris Hebraicis; non, sicut quidam male opinantur, quod sit scriptus litteris Hebraicis et sermone Chaldaico, pro eo quod dicitur in prologo Danielis,Danielem et Esdram et unam Ieremiae pericopen Hebraicis litteris, sed sermone Chaldaico esse conscriptos: quam pericopen, id est partem, Threnos esse fabulantur, cum non sit ita, sed est illa brevis particula, quae dicitur Ieremiae decimo capitulo : " Sic ergo dicetis eis: Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de iis quae sub caelo sunt ". Quod Hebraei usque hodie tam in Chaldaico sermone quam litteris Hebraicis sensibiliter ostendunt.

18. Ad haec sciendum, ut dicit Rabanus ,quatuor I Psalmos eodem modo esse conscriptos: Psalmum, puta, trigesimum sextum, scilicet Noti Aemulari: item, centesimum undecimum, Beatus vir, qui timet; item, centesimum decimum octavum, id est Beati immaculati, et centesimum quadragesimum quartum, id est Exaltabo te, Deus meus rex.

Cum hoc etiam sciendum, quod in hoc opere sicut in i Canticis Canticorum more cantici dramatici variae sibi respondentes introducuntur personae.

14. Causa vero finalis intelligitur in saltu, ut dictum est, iuxta quod dicitur in Ioanne : " Plorabitis et flebitis vos, mundus antem gaudebit, vos autem contristabimini:

sed tristitia Testra vertetur in gaudium "; Ezechiel: " Signa thau super frontem virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius "; et infra: " Omnem autem, super quem videbitis thau, ne occidatis ".

15. Amplius considerandum, quod dicit Glossa , " Lamentationes Ieremiae membro patet orationis maxime distingui, vel dissoluto colorari". Membra autem latine Graece dicuntur colo, vel commata, quia commata dicuntur distinctiones maiores, quas Tullius proprie membra appellat, verbi gratia " Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum ". Membrorum vero unum ab alio excipi dicitur, quando per sequens quod praecessit explicatur vel ampliatur: qui ornatus, quamvis constare possit ex duobus membris, successive tamen constat ex tribus, ut dicit Tullius

et sic est liber hic descriptus

qui et articulos vocat quod Graeci . cola: quamvis colon membrum sit, articulus autem est,

quando singula verba singulis intervallis distinguuntur ut hic: " Acrimonia, voce, vultu adversarios perterruisti., Talibus igitur maioribus sententiis liber iste deducitur nunc coniunctione connexis, nunc vero frequentius sine copula media sibi coniunctis: quod Intelligitur in colore dissolutionis, quia, ut dicit Tullius in ultimo Ehetoricae, " dissolatio est, quae, coniunctionibus verborum e medio sublatis, separatis partibus efficitur ".

16. Huic autem operi haec littera in quibusdam libris anteposita invenitur, quae tamen non est de veritate teitus: Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israel, et Ierusalem deserta est, sedit Ieremias flens et planxit lamentatione hac in Ierusalem et dixit etc

Redactus est Israel, quantum ad decem tribus: et Ierusalem deserta est, quantum ad duas tribus ; sedit Ieremias flens, in sessione doloris vehementia et continuitas, sicut Iob sedens in sterquilinio. Et planxit lamentatione hac in Ierusalem et eiulans dixit etc.

INCIPIT EXPOSITIO THRENORUM.

Capitulum I.

1. Modus autem procedendi et divisio huius operis patet sic. Plangit enim in duobus primis alphabetis ad litteram dispendia synagogae et mystice Ecclesiae in generalis secundo, personarum maiorum in speciali in tertio et quarto capite.

In primis autem duobus differenter procedit. Sicut enim in peccato duo sunt: conversio ad bonum commutabile et aversio a bono incommutabili ; ita e contrario in poena duo sunt his correspondentia, scilicet flagellum sensibile contra conversionem et gratiae subtractio contra aversionem. Primum deplorat in primo alphabeto, secundum in secundo capitulo, ibi: Quomodo .obtexit caligine.

Amplius privilegiatae personae vel sunt insignes ratione sanctitatis, vel ratione dignitatis seu auctoritatis: tribulationem virorum sanctorum lamentatur in tertio alphabeto, tribulationem maiorum, utpote clericorum, in quarto, ibi: Quomodo obscuratum est aurum.

In primo alphabeto sunt quinque partes. Primo enim deplorat synagogae et Ecclesiae desolationem; secundo subdit desolationis rationem, ibi: Peccatum peccavit Ierusalem: tertio implorat pietatem supernam, ibi: Vide, Domine, afflictionem meam: quarto excitat compassionem supernam, ibi: O vos omnes: quinto contra adversarios

excitat Dei indignationem, ibi: Vide, Domine, quoniam tribulor.

In prima parte primo lamentatur civitatis copulationem ; secundo, Iudaeorum transmigrationem et captivationem : Migravit Iudas.

In describendo depopulationem, vel deiectionem primo describit damnum civitatis et laesionem; deinde consequentem desolationem;Plorans ploravit.

Depopulatio autem eius et deiectio patet ex tribus: ex perdita multitudine, pro qua dicit: Quomodo sedet: ex erdita fortitudine, pro qua dicit: Facto est quasi: item ex perdita altitudine vel dignitate, pro qus dicit: Princeps provinciarum.

2. (Vers. 1.). Aleph. Dicit ergo: Quomodo. Quod autem praettitur in quibusdam libris: Et factum est postquam in captivitatem redactus est Israel etc., non est de textu, ut dictum est, in antiquis libris, ut in glossatis. Huic ergo versui praemittitur littera Aleph ,uae interpretatnr doctrina: quod dupliciter ad sequentia referri potes quia defectus doctrinae causa ruit subversionis populi: propter quod praemittit Aleph, hortans homines attendere pericula sua multiplicia, ne finiantur: unde Isaias : "Propterea captivus ductus est populus meus. eo quod non habuit scientiam ". Item, quia errores eis persuasi sunt loco doctrinaeiuxta illud Ieremiae" A prophetis Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram "; infra: " Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me".

Sequitur: Quomodo sedet; quomodo, inquit, admirative, vel interrogative, cui quaestioni respondetur infra eodem : Peccatum peccavit Jerusalem, mortem scilicet Salvatoris ; vel quia "non cognovit tempus visitationis suae". In sessione deiectio intelligitur, quia stare per potentiam solita fuerat. Quomodo, inquit, qua de causa sola civitas, plena populo, olim plena tempore David et Salomonis, modo sola, populo eius in transmigrationem ducto. Unde secundum Glossam est hic primus conquestionis locus, "per quem in quibus bonis fuerat et nunc in quibus malis fuerit, declaratur ". Vel plena erat, quantum ad multitudinem, et sola, quia Dei adiutorium non habebat. Econtra non est solus cum quo est Deus, ut dicit Hugo : et in Paradoxis dicitur: Nunquam minus solus sum, quam cum solus sum.

3. Allegorice: Civitas plena populo sedet sola, quia multi sunt Christiani numero, pauci merito; in cuius figuram dicitur optime in Luca : " Ait Iesus: Quis me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et dicis: Quis me tetigit? Et dixit Iesus: Tetigit me aliquis: nam et ego cognovi, virtutem de me exiisse ". Christus premebatur et ab unica, quae virtutem eius suscepit, se tactum fatebatur. In primitiva Ecclesia erant sub dominio tyrannorum Christiani numero pauci, sed comparative sancti et multi: nunc autem est e converso.

Moraliter anima plena est populo innumerabilium phantasmatum, et sola est, dum nihil cogitat Domini.

4. Sed deplorando perditam fortitudinem subdit: Facta est quasi vidua, non omnino vidua, sed viro vivente derelicta, ita quod adhuc ei spes restat reconciliationis acquirendae: Ieremias : " Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus Deus, et ego suscipiam te ". Domina gentium, plurium, quas sibi in circuitu sub;ugaverat: tertio Regum: "Universum populum, qui remanserat de Amorrhaeis et Hethaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, quos non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc "; et secundo Regum: " Facta est Moab David serviens sub tributo "; et infra in eodem: " Facta est Syria serviens David sub tributo ".

Spiritualiter per gentes intelliguntur camalos gentiliter viventes, quibus solebat Ecclesia dominari, cum in Ecclesia praefuerunt viri sancti: modo vero quasi vidua foeta est, dum praesunt in multis effeminati, qui alios mundare non sufficiunt, quia lutum in manu gerunt: Isaias : " Dabo pueros principes eorum, effeminati dominabuntur eis ".

5. Deplorando vero perditum honorem dicit: Princeps provinciarum: Palaestina enim multis principari solebat: facta est sub tributo, primo Assyriorum, sicut patet in quarto Regum : deinde Chaldaeorum: Ieremias: " Gens et regnum quod non servierit Nabuchodonosor, regi Babylonis, in gladio et peste et fame visitabo super gentem illam "; et postea Romanorum, sicut patet Lucae secundo ad litteram.

Sed allegorice Ecclesia servit tributis, dum cogitur providere hominibus vita indignis, qui stipendia accipiunt sine merito laboris.

Vel allegorice, dum per diaboli membra clerici pervertuntur, Ecclesia diabolicis tributis subiicitur.

Moraliter: gentes sunt affectiones, vel peccata, quibus anima faciliter dominatur, quamdiu sponso suo fide et dilectione copulatur: in Genesi : " Sub te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius"; quo amisso, propriis affectibus misere captivatur. Provinciae vero sensus sunt corporis, quibus anima subversa tributum reddit, cum sensibilis illecebra ad se trahit altitudinem rationis.

Et nota, quod dicit: Domina gentium et princeps provinciarum, quia affectus debent comprimi et in plenam redigi servitutem ; sensus autem dirigi habent principatu quodam rationalis disciplinae : Quia igitur huius subversionis est initium defectus doctrinae sanae et pernicies persuasionis erroneae, recte Aleph praemittitur huic clausulae. Hic etiam est primus locus conquestionis, ut dictum est.

6. Nota Glossas . In illa Glossa: " Quadruplici plangit" etc. Infra: " Materialis est hic numerus, id est quaternarius: quod pro hoc dicitur, quia materialia hominis designat principia, scilicet quatuor elementa ". " Hic numerus quasi quadratus et solidus " etc.; quadratus vere et non solidus proprie secundum mathematicam quadraturam, sed solidus dicitur, quia corpora quadrata solidam stabilitatem obtinent. Infra: "Sed etiam caelestia ", id est spiritualia. " Virtutes egregiae ", cardinales scilicet. " Interius " etc., per quatuor originales defectus, contrarios virtutibus cardinalibus, quia ignorantia est contraria prudentiae , malitia iustitiae, concupiscentia temperante, infirmitas fortitudini.

Item in alia Glossa: " Lamentatio aut ex moerore ", dicitur: " Sicut genus extenditur ad speciem " etc. Quod intelligendum est iuxta quandam regulam rhetorum, qua ad speciem transitur a genere, vel e converso: ubi per genus et speciem totum et para intelliguntur .

7. (Vers. 2.). Beth interpretatur domus: et recte haec littera praenotatur, quia post communem civitatis desolationem, hic ad specialem desolationem consequentem domos sacerdotalis et regiae sermo convertitur.

Plorans. Hic describit, ut dictum est, eius desolationem, primo tangens ploratus vehementiam: secundo, omnis solatii carentiam, ibi: Non est qui.

In prima parte tangit desolationis vehementiam quantum ad omnes ; secundo, quantum ad maiores, ibi: Et lacrymae.

Dicit ergo: plorans, dicta civitas, metaphorice, ut intelligatur contentum per continens ; ploravit, id est ploratum continuavit ; in nocte, ad litteram, quia de die ploratus signa ostendere non audebat. Tarde tamen poenituit, cum se malis undique deprimi conspexit ; et ideo ploratus ei minime profuit, quia ex amoro non processit. Vel, in nocte ploravit, id est in secreto, quod est amicum flentibus, qui consolari nolunt, sed lacrymis suis pascuntur.

Et lacrymae eius in maxillis eius, id est in maioribus, qui eminent in corpore, sicut maxillae in capite: amplius, sicut per maxillas cibus masticatur corpori, sic per maiores debet sapientia minoribus communicari. Vel, in maxillis, ad litteram, quia non erant lacrymae shnulatae, sed veridicas, quae in modum torrentis maxillas rigabant Et est hic quartus locus conquestionis, per quem res turpes et humiles indigne patientibus proferantur. 8. Sed pro defectu omnis consolationis sequitur: Non est qui consoletur. Consolatio autem dupliciter ei subtracta fuit: et ex morte ac deiectione carorum, et secundo ex ingratitudine aliorum ad inimicitias conversorum, ibi: Omnes amici eius.

Pro primo dicit: Non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius, id est Prophetis, qui solebant Dei misericordiam praedicere futuram, et principibus, qui solebant defendere patriam. Et est hic focus quintus indignationis, per quem tum condignationem conquerimur, cum ab iis, a quibus minime conveniat, male -tractantur

Sequitur: Omnes amici eius, qui esse solebant eius amici, ut finitimae nationes: spreverunt eam, auxilium non ferendo; facti sunt inimici, persequendo: propter quod Dominus eis multipliciter comminatur, sicut patet in oneribus Isaiae. Vel: amici, Angeli, de quibus in Canticis : " Quae habitae in hortis, amici auscultant"; isti spreverunt eam, suum, eis patrocinium auferentes: unde post passionem Christi audita perhibetur vox in aere dicentium: " Transeamus ab his sedibus ". Qui et inimici facti sunt, dominicas scilicet severitatis exsecutores: et insto Dei iudicio, quia propter vicinos a lege Dei declinaverat ad idololatriam, inimici eius fieri permittuntur, sicut dicitur in Ezechiele : "Ecce, ego suscitabo omnes araatoros tuos contra te, quibus satiata est anima tua ". Et est sextus locus conquestionis.

9. Allegorice: vox est Ecclosiao deplorantis peocatoros: maxillae vero pastores, qui verbum Dei quasi cibum comminuunt et toti corpori refundunt. Vol, ploratio noctis e st deploratio vitas presentis. Non est autem qui eam consoletur, quando nullus ex praedicationo compungitur.

Amici sunt potentes saeculi, qui in prosperitate amica se esse simulant etas quem in adversitate impugnant

Moraliter autem habet anima diem, contemplationem Aeternitatis: habet etiam noctem, considerationem proprias iniquitatis: quae consideratio lacrymas producit, quae siuit in maxillis, cum extendit se contritio ad macerationem carnis. Non est qui consoletur eam etc., cum desolatam in paenitentia contemnunt amatores vanitatis . Omnes amici spreverunt eam. Sciendum, quod homo tripliciter a Deo derelinquitur: aliquando intus et non foris, ut David cum adulterium commisit, quem, etsi Deus facere permisit, arguit tamen per Prophetam: aliquando foris et non intus ut Iob: aliquando foris et intus, ut filius prodigos luxuriose vivens et fame tabescens. Ergo cum dicit: Non est qui consoletur, ostendit, se esse exterius derelictam. Amici antem domestici sunt, qui conversis ad Christum inimici fiunt, iuxta illud Matthaei : "Inimici hominis domestici eius ".

10. (Vers. 3.). Ghtmel interpretatur plenitudo et significat plenitudinem poenae et cuipae, sicut in Matthaeo , ubi dicitur scribis et Pharisaeis: " inplete mensuram patrum vestrorum", hoc est, quod illi minus fecerant peccando, vos consummate: in Genesi: " Necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum " etc. Quia igitur peccando, existentes pertinaces, miseriae et calamitatis complementum meruerunt, quam in captivitate experti sunt: recte hoc per Ghimel litteram sequentibus propositam designatur.

Migravit Iudas. Hic agit de captivitate et transmigratione Iudaeorum, cuius captivitatis miseriam primo oxaggorat ex multiplicitate malorum praesentium: seeundo, ex rememoratione praeteritorum, ibi: Et recordata est; tertio, ex vilipensione bonorum suorum: Viderunt eam hostes.

In prima parte describit miseriam quantum ad deiectionem Iudaeorum: secundo, quantum ad exaltationem ad -ver sar lorum, ibi: Facti sunt hostes.

Miseriam autem captivitatis Iudaeorum ostendit primo quantum ad termnum ad quem: secundo, quantum ad terminum a quo, ibi: Viae Sion lugent.

In prima parte describit captivitatem ut violenter extortam , deinde consequentem molestiam: Habitavit inter gentes.

11. Dicit ergo: Migravit Iudas, id est gens regite Indae subiecta, scilicet tribus Beniamin, in qua erat Ierusalem, et tribns Iuda. Migravit, inquam, de terra sua in Babylonem. Et cum fuerit Iudaeorum transmigratio proprio novem tribuum, quando ducti sunt a Salmanasar in Assyrios, sicut patet quarto Regum : hic loquitur de captivitate facta per Nabuchodonosor, sicut refertur qusrt Regum ultimo: et accipitur migratio pro captivitate. Migravit ergo Iudas propter afflictionem populi, quam patiebatur nec illi resistere poterat, invadentibus Chaldaeis: et multitudinem servitutis, qua affligebatur a finitos rationibus. Vel servitus peccatum significat. Hic est, dicit Glossa , decimus locus conquestionis.

Habitavit. Ecce, consequens molestia primo quantum ad carentiam desideratae quietis: secundo, quantum ad confluentiam inundantis undique tribulationis, ibi: Omnes persecutores.

Dicit ergo : Habitavit inter gentes, ad litteram in Babylone, nec invenit requiem: proprium est afflictorum, quod semper praesens periculum gravius iudicant: sicut Aegroti in nocte diem exspectant, sic populos iste in terra propria afflictus fugam petiit, nec sic requiem invenit. Cuius causa subditur in eo quod sequitur: Omnes persecutores eius, undique coarctantes, finitimae nationes insultantes, apprehenderunt eam inter angustias, quia, fugiens Chaldaeos, incidit in Aegyptios, sicut patet in Ieremia : " Qui ad mortem, ad mortem ; et qui ad gladium, ad gladium ; et qui ad famem, ad famem ; et qui ad captivitatem, ad captivitatem ".

12. Allegorice: Iuda, tribus regalis, significat illos . qui in Ecclesia sunt sublimius constituti, qui Christum se confiteri dicunt ; sed quia in eius amore firmi non sunt, pro ipsius nomine indigna pati erubescunt. Migrant ergo propter afflictionem et multitudinem servitutis, quia, dum Sanctorum passionibus communicare nolunt, a consortio iustorum alieni fiunt; quibus habitare inter gentes est mundanorum hominum imitari mores et mundanis sollicitudinibus implicari: ad quod sequitur, eos requiem minime invenire: et frequenter tales in graves labores et infructuosos incidunt, qui mediocres pro Christo subire nolunt. Unde tales alloquitur Dominus per Isaiam : " Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis: tolle molam, mole farinam" etc., quam molere est circuitu tonus mundi laborioso implicari ; a quo avocans Dominus dicit: " Venite ad me, omnes, qui laboratis" etc. Vel, habitare inter gentes est carnalibus desideriis vel carnalem vitam agentibus morem gerere. Nec invenit requiem ; unde Hugo : " Sic Samson, erutis oculis, ad molam ponitur, quia, amisso lumine veritatis, animus per appetitum terrenorum desideriorum circumfertur ". Omnes persecutores eius, id est spiritus maligni et desideria carnis, " quae militant adversus animam", quia, quando multiplicatione peccatorum continuata in desperationis angustias labitur, nullis iam tentationibus reluctatur. Vel, angustia hnius saeculi tristitiam significat, in quam necesse est incidere mundana solatia quaerentes immoderate, ipsis subtractis ; quae quidem tristitia ad mala disponit universa; unde in Ecclesiastico :" Omnis plaga tristitia cordis est".

Vel hoc intelligitur in morte, quando non potest transire ad dexteram nec ad sinistram.

18. (Vers. 4.). Daleth. Viae Sion. Postquam actum est de miseria captivitatis quantum ad terminum ad quem, hic agitur de eadem quantam ad terminum a quo , scilicet quantum ad desolationem civitatis, quam describit primo quantum ad devastationem eius lugubrem: secundo subdit lugubritatit rationem, ibi: Sacerdotes eius

gementes. Devastationem autem civitatis ostendit quantum ad loca magis frequentata, quae sunt viae et portae, quae solent prae ceteris frequentari: quibus destructis et desolatis, sequitur, ut desolata sit pars reliqua civitatis.

Huic autem versui praemittitur littera Daleth, quod interpretatur tabularum, vel tabulatum, vel tabula: unde mystice significatur, quod desolatio evenit propter praevaricationem Legis contentae in duabus tabulis. Unde Rabanus , quatuor dicta elementa in unam redigens sententiam, dicit: "Prima connexio est doctrina, domus, plenitudo, tabularum , quia videlicet doctrina Ecclesiae, quae domus Dei est, in librorum reperiatur plenitudine divinorum ". Alii tamen dicunt, ibi incendium domus Domini deplorari, quia tabulis lignorum impntribilium erat cooperta, sicut patet tertio Hegum .

14. Sequitur: Viae Sion, id est ducentes Sion, ad litteram lugent, id est, lugubres sunt et ad luctum solo visu provocant. Cuius causam subdit dicens: Eo quod non sit qui veniat ad solemnitatem, sicut fuit ante captivitatem. Et hoc praedictum fuit ab Osee : " Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ? Ecce enim, profecti sunt a vastitate ". Et est hic octavus locus conquestionis secundum Glossam

Omnes portae eius destructae, portae tam civitatis quam atriorum quam etiam templi et columnae earum in Babylonem asportatae, sicut patet quarto Regum : in Psalmo: " Quasi in silva lignorum securibus ianuae eius exciderunt in id ipsum "; in Ieremia: " Luxit Iudaea, et portae eius corruerunt".

15. Allegorice: Viae Sion sunt Sancti dantos exempla vitae: unde Ieremiae : " State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona". Lugent ergo hao viae, eo quod non sunt qui veniant etc., quia Sancti lugent, dum cultum Dei contemni considerant. Deum enim colere, Deo paenitentiam agere, hoc est Deo solemnitatem facere: unde Gregorius super illud: Agite diem solemnem in condensis, dicit, recitans aliam litteram Psalmi, ubi dicitur illud: Agite diem solemnem in confrequentationibus, quia, inquit, "diem solemnem Domino in confrequentationibus constituit, quisquis se in eius desiderio assidue affligit". Porlae eius destructae: portae praelati sunt, per quae subditi habent intraro: ipsi enim debent subditis viam aperire salutis; Ieremiae : " Luxit Iudaea, et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra"; quasi dicat: causa ruinae subditorum est ruina praelatorum, sicut e contrario reformatio subditorum est ex bona vita praelatorum. Unde istae portae sunt destructio, quia de portis vitae factae sunt portae gehennae.

16. Moraliter: Viae Sion, id est notitia Scripturarum, : lugent, id est lugere faciunt: eo quod non sint qui laniant ad solemnitatem, id est proptor interiorem universalem deordinationem animao quantum ad vires cognitivae et motivae: quae tunc veniunt ad solemnitatem, quando nullos motus sensibilis impedit internam animae tranquillitatem ; in Isaia : " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei " etc. Bernardus dicit: " Venite, omnes cogitationes, affectiones et intentiones " etc. Istae igitur viae vere sunt lugubres, cum in anima sunt motus innumerabiles cogitationum et affectionum, et nullis tamen proficimus ad salutem. Vel, Vtoe Sion lugent, quando animao prius in arce contemplationis Deum contemplantes, ad terrenas actiones incurvatae, lugubres apparent. Portae sunt destructae, cum sensus quinque, a legibus disciplinae non restricti, solis illecebris famulantur, Nahum : " Portae fluviorum apertae sunt : ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est in domos nostras ".

17. Sacerdotes eius gementes: ecce, causa est ulterior luctuositatis. Desolatio autem solet maior apparere ex tribus: Vel quando est in personis coronatis , quibus debetur reverentia , cuiusmodi sunt sacerdotes ; vel in personis simplicibus, in quibus refulget innocentia, cuiusmodi eunt virgines ; vel in ipsa hominum multitudine, in quibus calamitas est magis miseranda. Pro primo dicit: Sacerdotes eius gementes, qui solebant ad solemnitates homines invitare, quia ad litteram in captivitatem ducti et a cultu et caeremoniis templi exclusi: Ioel : " Inierunt sacerdotes, ministri Domini ". Pro secundo sequitur: Virgines eius squalidae, id est deformes et incultae ; cuius tamen contrarium solent virgines desiderare, quae et solitae erant vias illas sua frequentia ornare. Pro tertio sequitur : Et ipsa Sion oppressa amaritudine, captivitatis et doloris: oppressa, id est sic pressa, ut nec valeat ad gaudium respicere.

18. Allegorice: Sacerdotes eius gementes, vere non iam pro peccatis, sed gemunt prae magnitudine curarum et inquietatione divitiarum, quae sunt spinae pungentes et gemitum provocantes ; Iob : " Gigantes gemnnt sub aquis "; Petrus non sic, sed super aquae ambulavit. In captivitatem ducti sunt, quia a studio vitae caelestis in carcerem mundanae sollicitudinis ceciderunt ; et hoc quantum ad statum praelatorum. Pro statu vero contemplativorum sequitur: Virgines eius squalidas;, virgines, incorruptionem mentis in statu contemplationis sectantes; squalidae, squalore vitiorum sordidatas ; Matthaeus : c Fatuae autem, acceptis lampadibus, non sumserunt oleum secum ", id est, nitorem conscientiae vel puritatem in corde minime habuerunt. Sed pro statu multitudinis activorum sequitur: Et ipsa Sion, scilicet Ecclesiae multitudo, oppressa amaritudine, litium et discordiarum. Vel, ipsa Ecclesia universalis in pace et prosperitate corruptissima: Isaias : " Ecce, in pace amaritudo mea amarissima ".

Moraliter: Sacerdotes, synderesis contramnltitudinem malorum remurmurans ; virgo squalida est intentio in bono opere depravata: quae duo accidunt, cum clerici multa mala aperte faciunt et cum quaedam bona fadunt corrupta intentione: ex quo sequitur: Et ipsa oppressa anima misera, amaritudine, id est sarcina peccatorum.

19. (Vera. 5.). He. Facti sunt hostes. Hic describit miseriam captivitatis quantum ad conditiones adversarionun, et habet quatuor partes. Primo describit dominatio-nem; deinde, rapacitatem, ibi: Inimici eius iocuplefati; tertio, ferocitatem, quia nec parvulis pepercerunt, ibi: Parvuli eius: quarto, tyrannicam potestatem, ibi: Egressus est a filia.

Huic autem clausulae praemittitur littera He, quae interpretatur ista: qu od est pronomen demonstrativam ad oculum, quasi dicat: ecce, ad sensum impleta sunt, quae a Domino praedicta fuerunt in Deuteronomio : " Ducet te Dominus et regem tuam, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras " etc.

Sequitur: Facti sunt hostes eius, populi Iudaici, in capite, id est habentes dominiumi "Ipse erit in caput, tu vero in caudam ".

Pro quorum rapacitate subdit: Et inimici eius, ludaeae, locupletati sunt, sicut dicitur quarto Regum , quod Nabuchodonosor accepit thesaurum Domini et thesauros domus regiae ; et est hic octavus locus conquestionis. Quia Dominus locutus est super eam. Quia non est nota causae, sed consequentiae, sicut dicitur in Ioanne : " Non poterant credere, quia dixit Isaiae: Excaecavit oculos eorum " etc. Unde Hieronymus hic dicit: " Non ideo haec venerant, quia a Domino praedicta sunt: sed quia ventura erant, ab illo praedicta sunt". Dicit ergo, quia Dominus locutus est super eam, ventura scilicet praedicendo super Iudaeam, propter multitudinem iniquitatum eius: Deuteronomium : " Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos"; Ezechiel: " Effundam super te indignationem meam in igne furoris mei ".

Sed hostium ostendens ferocitatem, subdit: Parvuli eius, quibus propter aetatem esset parcendum, ducti sunt in captivitatem, Babylonicam, ante faciem tribulantis, id est populi Chaldaeorum atrociter et severe, non sicut dicit Iacob : " Nosti, domino mi, quod parvulos habeam teneros et oves ac boves foetas meram, quas si plus inambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges ".

20. Allegorice: Hostes sunt in capite, cum indignis praeficiuntur Ecclesiae, maxime illi, quas caput est aliv rum; qui non quaerunt, nisi quae sunt sua. Ideo sequitur: Inimici eius locupletati sunt, quia nihil aliud querunt ; Iob : " Abundant tabernacula praedonum, et audacter Deum provocant". Praedones sunt, quicumque stipendia Ecclesiae recipiant et communi utilitati non vivunt. Vel, inimici, id est daemonis, locupletati siuit, dom multitudo hominum subiicitur diabolicae servituti, paucis Christo adhaerentibus ; Michaeas : "Vae munhi quia factus sum sicut qui colligit in antumno racemos vindemiae ; non est botrus ad comedendam ". Quia Dominus locutus est super eam, in poenam eius: propter enim demerita subditorum permittit Dominos, praefici pastorem detestandum ; Isaias: " Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ". Ex quo sequitur multiplex alterius subversio subditorum; Ezechiel: " Facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, sed pascebant pastores semetipsos ". Parvuli, id est simplices, in quibus solebat innocentia florere: ducti sunt in captivitatem, peccati, ante faciem tribulantis, id est diaboli. Mi ante faciem diaboli ducuntur, qui tentationem praeveniunt et sponte in crimina praecipitantur.

Moraliter: Hostis fit in capite, quando voluntatem rationis inclinat ad consensum malae suggestionis, vel quando depravator oculus intentionis. Vel, fit in capite, quando in adolescentia quis incipit diabolo servire ; alios enim capit in fine vitae ; Genesis: "Ipse insidiabitur calcaneo tuo " ; Psalmus: " Ipsi calcaneum meum observabunt ". Sed quando fit hostis in capite, diabolo faciliter datur totum tempus vitae, contra illud Proverbiorum : " Ne des alienis honorem tuum et annos ttuos crudeli ". Quod non faciunt, nisi qui modicae sunt virtutis ; ideo per parvulos designantur in Proverbiis: " Aversio parvulorum interficiet eos"; et: " Si quis est parvulus, declinet ad me ". 21. (Vers. 6.). Vau. Et egressus est. Hic describit hostium formidabilem potestatem per effectum et triumphum, primo, respecta omnium insignium personarum ; secundo, respectu principum et maiarum, ibi: Facti sunt

. principes eius etc.

Huic clausulae praeponitur littera Vau, quae interpretatur et; in quo multiplicatio malorum intelligitur circa statum et dominium adversariorum, quasi dicat: praedictae severitati haec etiam est adiungenda.

Dicit ergo: Egressus est, in captivitatem, a filia Sion, id est a civitato Ierusalem, quae dicitur filia Sion. Sicut enim mater protegit filiam, sic arx Sion civitatem sibi subditam defendebat. Omnis decor eius; Ieremias : " EegeS, principes, sacerdotes et prophetae ", homines strenui ad arma, periti ad consilia, iuxta illud: "Ecce enim, dominator Dominas exercituum auferet ab Ierusalem et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, fortem et virum bellatorem et indicem et prophetam " etc.

Sequitur pro deiectione principum speciali: Facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua; tunc enim sunt arietes debiles et vagi, faciliter in lupos incidentes. Sic in tempore obsidionis principos illi fame et inedia pressi, dissolutis viribus, pavido corde, non defensionem civium, sed fugam certe meditabantur. Unde sequitur: Et abierunt absque fortitudine, fame quippe attenuati et timore confracti ; ante faciem subsequentis, populi scilicet Chaldaei.

22. Allegorice, ut dicit Eabanus , " hac sententia arguantur negligentes rectores Ecclesiae Dei, ob quorum incuriam perit omnis decor populi christiani ". Vel, Filia Sion statum significat clericorum, a quibus egressus est omnis decor, id est humilitas, castitas ceteraeque virtutes. Vel, decor egreditur, quando homo non confitetur: Psalmus: " Confessio et pulcritudo in conspectu eius ". Facti sunt principes eius velut arietes, qui esse solent duces gregis: aries cum vagatur, pascua non inveniens, grex ad pericula comitatur Pascua non invenit qui Scripturas non intelligit, qui spiritus suavitatem in corde non sentit, et ideo exteriores vanitates pro solatiis quaerit; econtra de bono pastore dicitur in Ioanne : " Per me si quis introierit, ingredietur " ad contemplationem ; "et egredietur " ad curam pastoralem, " et pascua inveniet" ; quocontra dicitur de istis: Non invenientes pascua: ideo sequitur: Et abierunt absque fortitudine, tentationibus faciliter succumbentes; Ezechiel: " Non ascendistis ex adverso neque opposuistis vos murum pro domo Israel ".

28. (Vers. 7.). Zaih. Recordata est etc. Huic versui libri plures habent praemissum Et, unde habent: Et recordato est: quod esse non potest, quoniam haec clausula in Hebraeo incipit sic: Zacherab etc., quod interpretatur recordata: quodsi Et praecederet, non inciperet versus iste a Zain, et deficeret ordo alphabeti.

Hic exaggerat captivitatis miseriam ex rememoratione praeteritorum, primo flagellorum multiplicium propter peccata sua; deinde etiam consolationum, quas habuerat ex gratia divina, ibi: Omnium desiderabilium. - Huic clausulae praemittitur littera Zain et interpretatur Haec; quia haec est ultio divina, ut ad calamitatis exaggerationem habeat praeteritorum rememorationem. Vel, ut dicit Eabanus , haec quatuor in una sunt connexione computanda: Se, Vau, Zain, Heth, quod est dictum: Ista et haec vita, ut iustitiae subdatur qui contra Dei beneplacitum conatur.

24. Dicit ergo: Recordata est etc. Constructio ibi incipienda est: Cum caderet populus eius, scilicet Iudaeonun, in manu hostili, Chaldaeorum scilicet; et non esset auxiliator, propter peccata sua, Dei sibi auxilio subtracto: tunc, dico, recordata est Ierusalem, continens pro contento, dierum afflictionis suae, quibus Dominus eam multiplici flagello afflixit, ut vel sic converteretur: unde in Psalmo : " Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum "; et, repete: recordata est, praevaricationis suae, id est transgressionis, propter quam meruit a Domino flagellari. Et, repete: recordata est, omnium desiderabilium suorum, id est bonorum, quae Deus ei contulerat, quae habuerat a diebus antiquis, in Aegypto et in deserto et in terra promissionis, vel tempore Salomonis,

quando in prosperitate maxima Iudaei floruerunt. Et haec omnia calamitatem exaggerant per multiplicem mali illationem: quae etiam exaggeratur per boni vilipensionem, Litus divini, quo Deum solebant placare et de hostibus triumphare Unde vitarunt eam hostes, Chaldaei scilicet, et deriserunt Sabbata eius, quia vere risu digna, quia orant ad impetrandam gratiam invalida. Quiescebant enim ab opere exteriori, non ab opere criminali, non intenti divinae legis meditationi. Unde derisit eos Seneca dicens, quod septimam partem vitae suae propter sabbatizationem perderent, ut dicitur de Civitate Dei : primo Machabaeorum : " Sabbata eius in opprobrium ".

Allegorice: Ierusalem, id est Ecclesia, vel anima contemplativa in tribulatione posita, recordata est dierum afflictionis suae, quibus aliqua tentatione gravi probabatur ; Psalmus : " Afflictos sum et humiliatus sum nimis" ; Iob: " In amaritudinibus moratur oculus meus "; et praevaricationis, quae flagelli exactione purgabatur: et desiderabilium suorum, id est aeternorum bonorum: Ecclesiasticus: c In die malorum ne immemor sis bonorum ". Haec enim tria sunt assidua recordatione revolvenda : mala poenalia, ut vita praesens contemptui habeatur: Ieremias : " Haec est infirmitas mea, portabo illam ". Item peccata, ut per gemitum assiduum expientur: Apocalypsis: " Memor esto, unde excideris, et ago paenitentiam et prima opera fac "; Isaias: " Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae ". Item, beneficia divina, sive praeterita, sive futura, ut gratiae agantur.

25. Ideo dicit: Omnium desiderabilium suorum ; in .Canticis : " Memores liberum tuorum super vinum ". Sed quidam nimis tarde ista recogitant, pro quibus sequitur: Cum caderet populus eiu3, id est diversas personas Ecclesiae, vel cogitationes et affectiones singularis animae:in manu hostili, id est potestate diaboli; et non esset auxiliator, Deo deserente, nec homine subvenire valente: Ecclesiastes : " Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit". Et istud intelligitur secundum regulam Ciceronis, qua transitur de specie ad genus, quoniam, cum mali laberentur, boni preteritorum recordabantur, aient fid : " Cum occideret eos, quaerebant eum ". Viderunt eam, Ierusalem, id est animam contemplativam, hostes, id est daemones. Et deriserunt etc. Eabanus: " Hostes videntes Sabbata, derident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt. Unaquaeque enim anima, quo remota ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famulatur. Sancti enim viri, quia a mundi operibus non corpore, sed virtute sopinntur, laboriosius dormiunt, quam vigilare potuerunt". Haec Rabanus. Et similiter Gregorius super illud Iob: "Quando solet sopor occupare homines ", de desidiosis dicit: " Quibas piorumque contingit, ut quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latina immundao in se cogitationis strepitum per otium congerant"

26. (Vers. 8.). Heth. Peccatum peccant. Haec est secunda pars principalis huios capitali, abi subdit pra dictat desolationis rationem, poenam tamen adiungens culpae. Primo tangit peccata communiter multitudinis; secundo specialiter eorum qui erant in statu praelationis, in sequenti versu, ibi: Sordes eius etc. - In prima parte primo tangit poenae gravitatem; secundo poenae multiplicitatem, ibi: Propterea instabilis etc. - Huic versui praemittitur littera Seth, quod interpretatur vita cuius expositio, si pracdictis copuletur, patet, quia omnium praedictorum flagellorum causa est vita perversa. Vel aliter, quasi dicat: ad hoc recitantur ista, ut convertatur et vivat.

27. Dicit ergo: Peccatum peccavit Ierusalem, quasi dicat: peccata multiplicans frequentavit; Ieremias : "Quam vilis facta es, nimis iterans vias". Vel, peccatum singulariter intelligitur peccatum idololatriae, pro quo fuerant captivati ; vel, peccatum crucifixionis dominicae, pro quo fuerant finaliter dispersi: Ioannes: " Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent".

Pro. pterea instabilis. Ecce, poena triplex: prima, captmtatiss secunda, gravis vilipensionis: Omnes, qui; tertia consequentis anxietatis: Ipsa autem gemens.

Nota, quod facienda Iudaeis, et quod post captivitatem Babylonicam nunquam per idololatriam praevaricaverunt .

Dicit ergo pro primo: Propterea instabitis facta est, migrans de terra sua, immo per totum orbem dispersa. Sed pro secundo sequitur: Omnes, qui glorificabant eam, tempore prosperitatis, spreverunt eam, in adversitate, quando fuit captiva et victa ; unde sequitur: Quia viderunt ignominiam eius, id est confusionem captivitatis ; supra eodem: " Omnes amici eius spreverunt eam". Sed pro tertio sequitur: Ipsa autem gemens; ipsa, Ierusalem, et accipitur continens pro contento: gemens, propter afflictionis vehementiam: et conversa retrorsum, ut respiceret civitatem et terram, de qua exibat, sicut peregrini recedentes de solo natali, saepe retrorsum respiciunt. Glossa tamen hoc in bonum interpretatur, dicens: " Conversa retrorsum hoc in loco in bonam partem accipio: idcirco enim Deus inducit afflictionem super quemlibet hominem, ut convertetur ab errore et vivat". - Vel melius, in quibusdam synagoga conversa est retrorsum, ut sequeretur Dominum cum Petro, in quibusdam vero synagoga, fractis cervicibus, retro cecidit eam Heli .

28. Allegorice: Ecclesia peccavit, ideo instabilis fuit; a principio orientis in finem occidentis transivit et in illis, a quibus recessit, solam infidelitatem reliquit. - vel moraliter: Ierusalem peccavit peccatum cupiditatis et avaritiae; ideo non stetit in praeterita paritate ; nec delectantur qui eiusmodi sunt in claustrali tranquillitate, unde omnes , qui glorificabant eam, dederunt eis magna praedia, spreverunt eam, modo eis conantur auferre. Quia viderunt ignominiam eius, cupiditatis et carnalitatis, quae ignominiosae sunt in clericis et religiosis personis. Vel hoc dicitur de ecclesiasticis doctoribus rocidivantes religiosos redarguentibus. Unde Rabanus : " IIIe est doctor ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem, nec praevenit sententiam indicis sui ". Ipsa autem gemens, religio scilicet vel Ecclesia, quantum ad aliquos bonos, vel malos aliquos paenitentes ; et conversa est retrorsum, ad statum primitivae honestatis ; Osee : " Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene erat mihi tunc melius quam nunc"; Psalmus: "Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine ".

29. (Vers. 9.). Theth. Sordes eius. Hic agit de peccatis maiarumi et habet tres particulas: primo, ut dictum est, tangit peccatum praelatorum; secundo, peccatum consequens subditorum, ibi: Nec est recordata: tertio, vehementiam paenarum, ibi: Deposita est vehementer.

Huic sententiae praemittitnr littera Theth, quod interpretatur bonum, quod secundum expositionem Rabani in mysterio continuatur sequentis litterae, scilicet Iod, quod interpretatur principium. Psalmus: " Bonum mihi, quia humiliasti me ", quia humiliatio via est ad veritatis cognitionem et implorationem Maiestatis ; unde sequitur in fine sequentis sententiae: Vide, Domine etc.

30. Dicit ergo pro primo: Sordes eius, id est peccata, causaliter fuerunt in pedibus eius, id est praelatis, a quibus debuerat supportari, quia ipsi fuerunt peccatis sordidati et causa peccati subditorum: fuerunt enim plures idololatrae; Deuteronomium : " Peccaverunt ei, non filii eius in sordibus "; et fuerunt causa excaecationis corum ; unde sequitur: Nec est recordata finis sui, id est captivitatis, quam Prophetae praedixerant.

Vel ad litteram: Sordes in pedibus, quia multitudo peditum ducebatur in captivitatem, iuxta quod dicitur de Tyro in Isaia : " Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum ". Sic in signum doloris et miseriae dicitur de Miphiboseth, quod venit ad David illotis pedibus et veste sordida.

Sed pro vehementia poenarum subditur: Deposita est veliemcnter, ubi tangitur vehementia flagelli et defectus omnis solatii, ibi: Non habens etc. Deposita, id est doiecta vel humiliata, vehementer, de solio regni et sacerdotii; Isaias : " Sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida "; non habens

consolatorem; Isaias ; " Recedite a me, amare flebo ; nolite incumbere, ut consolemini super vastitate popnli mei ".

81. Allegorice: Pedes, praelati Ecclesiae; Nahum : "Ecce, super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. In his pedibus sunt sordes, primo gulae: Isaias : " Omnes mensae repletae sunt vomitu sordium "; secundo, luxuriae: Ezechiel: " Mundare te volui, sed non es mundata a sordibus tuis"; tertio, avaritiae: Osee: " Calumniam passus est Ephraim, quia coepit abire post sordes., scilicet stercora et egestiones terrae: quarto, conscientiae: in Proverbiis: " Generatio, quae sibi munda videtur, et non est Iota a sordibns suis ". Non est recordata finis sui, id est mortis: Ecclesiasticus "In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et,in Aeternum non peccabis. Vel, finis, id est indicii: Ecclesiasticus: " Memor esto indicii mei, sic enim erit et tuum; mihi heri et tibi hodie. Deposita est vehementer, de peccato in peccatum, tum habens consolatorem, quia a se excludit Spiritum sanctum consolatorem.

82. Vide, Domine. Haec est tertia pars capituli, quae tamen praedictae sententiae copulatur, quia ex ipsa infertur: ubi ad se principaliter inclinare nititur caelestem miserationem. Et habet quinque particulas: primo enim ponit istam implorationem; deinde tanquam ad hoc motivum subdit inimicorum exaltationem, ibi: Quoniam erectus: tertio subdit templi dehonestationem et spoliationem, ibi: Manum suam misit: quarto, populi afflictionem, ibi: Omnis populus eius gemens; et ultimo incidenter implorat divinam miserationem: Vide, Domine, et considera.

Cum hactenus Propheta planxerit civitatem, hic, mutata persona, introducit ipsam civitatem se ipsam plangentem: sed in sequentis versus initio introducitur vox Prophetae et continuatur usque in finem alterius versus, ibi: Vide, Domine, et considera, ubi iterum eiusdem vox repetitur.

Dicit ergo: Vide, Domine, afflictionem meam: vide, compatiens et in adversarios desaeviens. Quoniam erectus est inimicus, contra te superbiens, non tibi, sed viribus suis triumphum tribuens; Isaias : " Aperi, Domine, oculos tuos et vide: audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem ". Et si haec imploratio ad inimicos referatur, est locus indignationis nonus: si ad ipsam Iudaeam, est locus conquestionis decimus quartus.

88. Allegorice: Inimicus erigitur, cum malus in Eoclesia indigne praeficitur, sicut filii Heli Ecclesiam foedantes per luxuriam: vel cum haeretici per schisma contra Ecclesiam elevantur, sicut Core et complices sui. -Moraliter: Inimicus erigitur, quando quicumque ad diaboli suggestionem incurratur et quasi instrumentum diaboli efficitur, sicut dicitur in persona daemonura apud Isaiam : "Incurvare, ut transeamus ".

84. (Vers. 10.). Iod. Manum suam. Patet sententia huius Tersus, cui praemittitur littera Iod, quod interpretatur principium; cuius sententia patet ex praedictis. Vel aliter: quia hoc luit principium praecipuum deiectionis Ierusalem, quoniam gentes in sanctuarium intraverunt. -Haec autem littera dupliciter exponitur: uno modo secundum Rabanum sic: Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, id est, omnia templi ornamenta pretiosa diripuit exercitus Chaldaeorum et ipsum templum vastavit. Quod autem sequitur, expositio est sententiae praecedentis, et quia non notat causam, sed concomitantiam quandam; quia vidit, gens scilicet Iudaica, gentes, scilicet Chaldaeos, ingressas sanctuarium suum, id est sanctum sanctorum, quod erat sanctuarium illius populi ; de quibus praeceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam; Deuteronomium : " Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt in ecclesiam Domini in aeternum "; et de similibus simile iudicium. HAEc ergo fuit causa gemina desolationis Iudaeorum, quia et desiderabilia rapuerunt, et quia loca sancta introierunt. Et secundum hoc est hic locus conquestionis decimus quintus , quo nostrorum fortunas deploremus; est etiam primus locus indignationis, in quo templi profanatio allegatur, cuius cura maxima fuit Deo omnipotenti.

Aliter exponitur, ut quia sit nota causas, sic: Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, regnum, sacerdotium, vasa templi et alia, Domino rectissime permittente ; quia vidit, Dominus scilicet, gentes ingressas in sanctuarium suum etc. Tanta enim familiaritate erant gentibus finitimis foederati, ut eos in templum adducerent ; unde Ezechiel : " Sufficiant vobis scelera vestra, domus Israel, eo quod inducitis filios alienos, incircumcisos corde et carne, ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam ". Simile legitur de Ezechia: " Non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis: et dixit Isaias: Ecce, dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque in diem hanc in Babylonem ". 85. Allegorice: Desiderabilia Ecclesiae sunt status - privilegiati praelatorum, virginum et claustralum, quos diabolus in multis detinet carceratos. Quia iniit gentes, id est praelatos gentiliter viventes, vel peius quam gentes, iuxta quod dicitur primo Machabaeorum " Vidit Iudas mala, quao fecit Alcimus, et qui cum eo orant, filiis Israel plus multo quam gcntos". Ingressas, non introductas: unde Ioannes: " Fures sunt et latrones ". In sanctuarium suum ", id est principales status Ecclesiae ; Psalmus: " Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuam, posuerant Ierusalem in pomorum custodiam ", id est puerorum poma portantium. De quibusprae. ceperas, ne intrarent in ecclesiam tuam; Deuteronomium : " Non intrabit eunuchus, attritu vel amputatis testiculis Ecclesiam Dei", hoc est, qui non possunt filios spirituales Ecclesiae procurare, quia nec habent in se semen scientiae nec virtutem vitae.

36. (Vers. 11.). Caph. Omnis populus eius gemens. Hic explicat populi afflictionem tum ratione obsidionis gemebundus, tum ratione famis gravissimas. Huic clausulae praemittitur littera Caph, quae interpretatur manus quasi: haec est operatio Dei, retribuens illis secundum merita.

Dicit ergo: Omnis, populus eius gemens, prae obsidionis angustia, et quaerens panem , non iam delicias, sed necessariam panis sustentationem. Cuius famis vehementia patet ex hoc quod sequitur: Dederunt pretiosa quaeque pro cibo, aurum, argentum et lapides pretiosos, quasi dicat: tanta erat panis caristia: ad refocillandam animam, non sustentandam in suo robore vitam, sed ad miseriam minuendam, quod refocillatio significat. Iosephus dicit, quod in obsidione Ierusalem, tanta fuit fames, quod populus obsessus quaeque pretiosa dabat pro cibo, non sustentante modicum, sed refocillante tantum; tanta erat penuria et defectus ; sicut patet etiam in historia Hegesippi et historia ecclesiastica.

Sed subdens divinae pietatis inclinationem infert: Vide, Domine, ubi vox est iterum pro se loquentis synagogas ; quoniam ficta sum vilis, id, est viliter et ignominiose tractata: vide, calamitatem, e considera, eius multiplicitatem, quoniam facta sum vilis, id est viliter et ignominiose tractata.

37. Allegorice: Post peccata praelatorum subdit peccata et miserias subditorum: unde dicit: Omnis populus, subditorum, gemens, boni praelatis malis condolentis, mali, quod sua indignis dari vident, eorum felicitati invidentes i et quaerens panem, verbi Dei; Isaias : " Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit". Dederunt pretiosa quaeque, hae c est ratio doloris una, quia dant sua carnalia et non recipiunt spiritualia. Vel aliter, populus gemens, divitias et delicias, quibus abundare videt clericos, concupiscens: quaerens panem, id est abundantiam temporalem vel voluptatem: Numeri : " In mentem nobis veniant cucumeres et pepones ponique caepae et allia "; quao solent oculos intuentium et comedentium ad lacrymas provocare. Talis est huius mundi prosperitas ; unde Augustinus ad Licentium : " Vincula huius mundi asperitatem habent veram, iucunditatem falsam: certum dolorem, incertam voluptatem: durum laborem,timidam quietem: rem plenam misoriao, spem beatitudinis inanem ". Isti dant pretiosa quaeque otc.: primo vitam Aeternam ; Matthaeus : "Invonta una pretiosa, dedit omnia sua ei comparavit eam "; isti e contrario illam vitam pretiosissimam dant pro re vilissima. Item dant virtutes et sapientiam, de qua Iob: " Nescit homo pretium eius ". Item, animam propriam; Proverbia: " Mulier viri pretiosam animam capit". Item, passionem dominicam; prima Petri: " Non corruptibilibus auro, vel argento empti estis, sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati "; et ad Hebraeos : " Sursum crucifigentes sibimetipsis Filiam Dei et ostentui sibi habentes ".

Haec dant ad refocillandam animam, quam talibus satiare non praevalent: Osee :" Comedant, et non sunt satiati: fornicati sunt, et non cessaverunt ", quia dicitur in Proverbiis: " Pretium scorti vix unius est panis "; quia non satiat sicut panis , sed magis auget esuriem voluptatis: pro quibus Ecclesia ingemiscens exclamat, dicens: Vide, Domine etc.: istud enim " voce electae multitudinis " pro aliis dicitur, ut dicit Glossa .

38. (Vers. 12.). Lamed. O vos omnes. HAEc est quarta pars capitali, abi alios excitat ad compassionis affectum ; secundo subdit multiplicis compassionis incitamentum triplex, scilicet primo per comparationem ad divinam severitatem? deinde per comparationem ad hostium importunitatem, ibi: Expandit Sion manus: tertio per comparationem ad falsorum amicorum deceptionem, ibi: Vocari amicus.

Excitans igitur ad compassionis affectum dicit: O vos etc: cui sententiae praemittitur littera Lamed, et debet finire per D, non in C H, et interpretatur disciplina sive contritio et secundum Hieronymum disciplina cordis, quia hic agitur de castigatione Iudaeae per flagella: nnde ad Hebraeos: " Omnis disciplina videtur esse in praesenti non gaudii, sed moeroris ". Rabanus coniungit Caph, Lamed, quod interpretatur manus cordis vel disciplinae: et haec est quarta secundum ipsum connexio: " Manus intelligitur in opere, cor et disciplina in sensu ". Et est hic vox reliquiarum Ierusalem plangentium sanctuarium destructum et templum profanatum et cetera talia, ut patebit: quae dicit: O vos omnes, qui transitis per viam, ad litteram, qui multas circumeuntes provinciae, multae vidistis ruinae. Vel, per viam dicit transeuntes qui praesentem vitam quasi viam transeunt; qui enim eam quasi patriam diligunt, luctam cordis electorum considerare nesciunt: attendite, diligenter considerando: et videte, comparando et compatiendo: si est doior, titntus, sicut dolor meus; quasi dicat: nulla alia civitas fuit unquam ita horribiliter destructa.

Quoniam vindemiavit me, ecce, multiplex incitamentum compassionis: primo, ut dictam est, per comparationem ad divinam severitatem, et habet sex particulae: quia primo exprimit miseriam depopulationis ; deinde, angustiam aut vehementiam tribulationis: De excelso misit ; tertio , angariam captivitatis: Expandit rete: quarto, miseriam devitationis, finalis, ibi: Viglavit iugum: quinto, specialiter ablationem meliorum et malorum personarum, ibi: Abstulit omnes magnificos : sexto infert consequentem desolationem dictarum reliquiarum, ibi: Idcirco ego plorans.

Dicit ergo, plangens depopulationem, primo: Quoniam vindemiavit me Dominus, per Chaldaeos et Romanos, quia, sicut qui vindemiant omnia bona abscindunt et pauca grana immatura relinquunt in vinea, sic pauci relicti sunt in Iudaea ignobiles, ceteris interfectis aut in captivitatem ductis: ut locutus est, comminando per Prophetas. Vindemiavit, inquam, in die irae furoris sui: ira Dei namque est voluntas puniendi, furor autem est voluntas eiusdem severa et implacabilis, sicut moris est hominibus furibundis ; Isaiae : " Quid ergo faciam vineae meae ? Auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem, et ponam eam desertam " etc

89. Allegorice exponitur, ut sit vox Christi in cruce pendentis et dicentis: O vos etc ; vel animarum exsistentium in purgatorio ac dicentium: O vos omnes, qui transitis etc, quasi dicat: qui estis adhuc viatores, attendite etc.: vel est vox Ecclesiae in tribulatione constitutae, quae ab alienis impugnatur et a filiis propriis non defenditur, sed potius a plurimis dehonestatur: ob hoc ad devotos suos exclamans ait: O vos, qui transitis per viam, ut peregrini; ad Hebraeos : " Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus"; sicut dolor meus: Ieremiae: " Dolor mens super dolorem, in me cor meam moerens ". Cuiusmodi dolor est ut matris iugiter parturientis, filios mortuos plangentis, sponsi praesentiam praestolantis, cum suis filiis inter adversarios exsnlantis. Quoniam vindemiavit me Dominus, id est, vindemiari permisit, cuius vindemiatores sunt daemones, haeretici et tyranni; in Abdia dicitur: " Si vindemiatores introissent ad te, nunquid racemos reliquissent" ?

Moraliter: Vox est animae veraciter poenitentis, quia nulla maior desolatio quam separatio a Deo: Ieremiae : " Scito et vide, quoniam malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum ".

40. (Vers. 18.). Mem. De excelso. Hic exprimit veliementiam tribulationis, primo exprimens eius anxietatem, deinde eius vilitatem: Et erudivit me.

Huic sententiae proponitur littera Mem, quod interpretatur ex ipsis, quasi dicat: ex ipsis Iudaeorum meritis est angustia adversitatis. Vel, pro allegoria loquitur, quia ex ipsis Iudaeis fuerunt Apostoli igne Spiritus sancti illustrati: et haec est expositio Hieronymi .

Dicit ergo: De excelso, caeli palatio, Deo rectissime providente, sine cuius nutu nec Romani nec Chaldaei potuissent ei nocuisse ; ad Bomanos : " Omnis potestas a Domino Deo est"; misit ignem, id est acerbissimam tribulationem, in ossibus meis, id est in intima mea: vel ossa castra et munitiones intelliguntur: vel, in ossibus, regibus et principibus, qui erant robur meum: vel in hoc incendium intelligitur templi et civitatis. Et erudivit me, quantam fuit in se, docuit me per adversitatem, quod in prosperitatis tempore capere nolebam: Ieremias : " Per omne flagellum et errorem erudieris, Ierusalem ", secundum aliam litteram: Isaias: " Sola vexatio intellectum dabit auditui ". Et hoc etiam pro tanto verum est de Iudaeis, quia dicitur, quod post Babylonicam captivitatem nunquam fuerunt Iudaei idololatrae, etsi aliis modis gravissime peccaverint .

Expandit, ecce, angaria captivitatis: Expandit, Dominus, rete, captivitatis vinculum, pedibus meis, ne libere valeam ambulare aut fugere: quod dicit, quia subito et improvise capta fuit civitas: Ezechiel : " Expandam rete meum super illum, et capietur in sagena mea, et adducam eum in Babylonem ". Convertit me retrorsum, in caudam, quae prius eram in capite: vel, retrorsum, iterum captivando per Eomanos post captivitatem Chaldaeorum;.posuit me desolatam, a terreno solatio, tota die, id est continue, moerore confectam; et iuste, ut malum, quod sine intermissione fecerant, incessanter deplorarent.

41. Allegorice exponitur de missione Spiritus sancti . quod dicitur: De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me; ubi describitur missio Spiritus sancti visibilis quantum ad quatuor: quantum ad principium originale missionis: De excelso; Ecclesiasticus : " Fons sapientiae verbum Dei in excelsis ".

Quantam ad terminum missionis, qui significatur per ossa, id est Ecclesiae membra fortiora: Psalmus: " Ossa mea sicut cremium aruerunt ", cremium est ab omni pinguedine desiccatum.

Quantum ad sensibile signum: ignem; Actus: " Apparuerunt illis linguae dispertitae tanquam ignis ".

Quantum ad illustrationis effectum: Et erudivit me: Psalmus : " Beatus homo, quem tu erudieris, Domine "; Ioannes: " Paraclitus antem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia " etc.

Expandit rete etc. Istud potest esse thema de conversione Pauli Apostoli, ut, sicut in priori sententia describitur consummatio Apostolorum, qui fuerunt comites divinae peregrinationis: sic hic describatur vocatio Pauli, doctoris egregii: quia, sicut in peccato duo sunt: aversio a bono incommutabili et conversio ad bonum commutabile: sic econtra in regeneratione duo sunt: aversio scilicet a bono commutabili, pro quo dicit: Expandit rete pedibus meis, et conversio ad bonum incommutabile, pro quo dicit: Convertit me retrorsum: retro enim sibi Christus erat, quem contempserat. Vel aliter: ad iustificationem peccatoris duo exiguntur, scilicet praeparatio liberi arbitrii et infusio Spiritus sancti: praeparatio autem non est de facili sine castigatione gravi, sicut de Paulo legitur, quod significatur in expansione retis: infusio Spiritus sancti vel rectificatio liberi arbitrii intelligitur in hoc quod dicit: Convertit me retrorsum: aeterna siquidem quibus inhaerendum est toto corde, retro sunt, non. tantum peccatori ratione culpae, sed cuicumque homini misero propter inclinationem animao in sensus et sensibilia. Unde dicit in huius designationem Ioannes : " Audivi post me vocem magnam tanquam tnbae dicentis ". Hoc autem adimpletur, quoties quicumque per tribulationem castigatur: unde Augustinus secundo Confessionum : " Tu semper aderas misericorditer saeviens et amarissimis aspergens offensionibus omnes illicitas concupiscentias meas "; et Gregorius in Registro: " Multi in hac vita dolores sunt, qui ad amorem caelestium quotidie impellunt, qui mihi in hoc solum vehementer placent, quia placere in ;hoc mundo aliquid non permittunt". Posuit me desolatam, propter multitudinem peccatorum et defectum bonorum operum; Ieremias : " Vox in excelso audita est lamentationis, fletus et luctus: Rachel plorans filios suos et nolens consolari super eis, quia non sunt ". Item, desolatam, propter periculum et impedimentum terrenorum solatiorum: Psalmus: " Renuit consolari anima mea " etc. Tota die moerore confectam, per poenitentiae amaritudinem: Ieremias: " Postquam convertisti me, egi poenitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum ".

42. (Vers. 14.). Non. Vigilavit. Hic plangit, ut dictum est, finalem et irremediabilem synagogae desolationem: quam poenam primo describit ut inflictam iuste: secundo, effectum ipsius poenae, ibi: Infirmata est virtus.

Da prima parte insinuat misericordiam factae dilectionis ; secundo, finalem severitatem ultionis, ibi: Convolutae sunt et impositas, et similiter aequitatem flagellationis.

Huic autem sententiae praemittitur littera Nun, quod interpretatur sempiternum, significans subversionis ultimae miseriam, quando Iudaei per Eomanos finaliter in perpetuum sunt dispersi.

Dicit ergo: Vigilavit, quod diu dormire videbatur, id est, evigilavit, iugum iniquitatum mearum: unde Rabanus : " Vigilare iugum dicit, quia tempus diu dilatae vindictae tandem in eam advenit "; Ieremias: " Quid tu vides, Ieremia? Virgam vigilantem. Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud ". Iugum igitur iniquitatum est poena deprimens et coercens peccatores: in manu Domini, in quo potentia eius operativa intelligitur: convolutae sunt, scilicet iniquitates, quasi in acervum reductae, quae videbantur dispersae et in oblivionem datae: et impositae collo meo, quasi pondus ad portandum impositas in poena, sicut fit, cum imponitur collo latronis ; Ieremias : " Quomodo confunditur far, quando deprehenditur: sic confusi estis, domus Israel". Collum significat voluntatem rationalem, quia sola voluntate capiti, id est Christo, adhaeremus, sicut per collum medium corpus capiti copulatur.

Sed pro effectu poenae sequitur: Infirmata etc. ; et notat duplicem effectum , scilicet ablationem potestatis et perpetuitatem captivitatis, ibi: Dedit me Dominus.

Dicit ergo: Infirmata est virtus mea, propter poenae gravitatem ; Psalmus "Infirmata est in paupertate virtus mea"; dedit me Dominus in manu, R omanorum, de qua non potero surgere, usque ad finem mundi ; Amos: "Domus Israel cecidit et non adiiciet, ut resurgat ". Quodsi exponatur de captivitate facta per Chaldaeos, quae duravit per septuaginta annos: tunc exponendum est sic: de qua non potero, id est, vix et de difficili potero, vel per me non potero surgere.

48. Allegorice: Iugum vigilat, cum propter peccata Ecclesiam flagellat; quae flagella collo imponuntur, quando praelati propter peccata subditorum puniuntur praecepto divino: Numerorum : " Tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis "; quod iactum est, quia c fornicatus fuerat populas cum filiabus Moab ". Tunc virtus Ecclesiae infirmatur. Quod vero sequitur: Dedit me etc., in finali condemnatione completur. Amplius, infirmatur virtus per peccatorum frequentiam, quia quilibet actus peccati aliquid adimit de fortitudine et habilitate ad bonum. Dat Dominus in manu, vel quando virginitas amittitur, vel quando peccatum mortale committitur: de quo nullus per se sine Dei operatione reducitur: est enim " homo spiritus vadens et non rediens ".

44. (Vers. 15.). Sahech. Abstulit omnes. Hic quinto lamentatur subtractionem insigniorum personarum; et habet tres particulas: in prima parte deplorat stragem personarum; secundo, ipsum temporis infortunium: Vocavit adversum me: tertio deplorat miseriam reliquiarum, ibi: Torcular etc.

Huic sententiae praemittitur littera Samech et interpretatur adiutorium, in quo innuitur dominici adiutorii ablati lamentatio. Rabanus coniungit haec tria Mem, Nun, Samech: quae simul iuncta interpretantur ex ipsis sempiternum adiutorium: ex ipsis, scilicet Scripturis, secundum.ipsum, et est quinta connexio.

Dicit ergo: Abstulit omnes magnificos meos, id est magna facientes, Dominus de medio mei, ut reges, principes et sacerdote8 virtuosos. Est enim magnificus qui in omni opere virtutis eligit quod perfectius est: unde magnificentia est decus et ornamentum omnium virtutum. Vocavit adversum ";tempus, quasi: non videtur istud casu factum, sed ad hoc tempus divinitus provisum; Deuteronomium : " Adesse festinant tempora "; ut contereret electos meos, honore et gratia ceteris maiores.

Unde sequitur: Torcular calcavit, in quo vehementia oppressionis designatur ; Dominus virgini filiae Iuda, id est sterili et delicatae Iudaeorum multitudini, propter quod per virginem et filiam designatur : et dicit: Torcular etc., ut insinuet, ut dictum est, miseriam reliquiarum: quoniam, sicut in torculari quidquid puram est eliquatur, et quod impurum est remanet in pressura: sic in Iudaeorum obsidione nobiles fuerunt in captivitatem ducti, ignobiles autem et pauperes quasi acini derelicti.

45. Allegorice: Magnifici intelliguntur praelati, qui tunc auferuntur, quando caduca et vilia, quae exigua sunt, quaerunt, magnis et Aeternis derelictis ; Isaias : c Adducet magistratus quasi lutum et quasi plastes conculcans humum ". Boni igitur auferuntur de medio, et mali non sunt in medio, sed in angulo. Debet enim praelatus esse in medio omnium per humilitatem: Ecclesiasticus : " Hectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis, quasi unus ex eis ". Item, per communitatem, ut nullius personam acceptet: Psalmus: "Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatas "; Proverbia: " In summis excedisque verticibus supra viam in mediis semitis stans, iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur, dicens " etc. Item, per omnium diligentem considerationem: Proverbia : " Diligenter agnosce vultum pecoris tui "; et Isaias: "In medio populi polluta labia habentis ego habito ". Item, per pacis confirmationem et conservationem: Ioannes : " Stetit Iesus in medio discipulorum et dixit illis: Pax vobis ".

Vocavit adversum me tempus, de tuo tempore exigens rationem: Bernardus : " Sicut capillus de capite sic momentum de tempore non peribit ".

Ut conterat electos meos: actus condemnet, quos optimos reputabam ; Proverbia : " Est via, quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem ". In torculari angustia tribulationis vel poenitentiae intelligitur; in torculari enim vinum eliquatur, quo reficiuntur homines, et manent faeces, quae comprimuntur: sic per poenitentiam electi probantur et ad mensam Domini coaptantur: mali affliguntur et murmurationis merito Aeternis incendiis comburuntur. Unde pro bonis dicitur in Genesi : "lavabit in vino stolam suam et in sanguine nvae pallium suum "; de malis: "Ut lutum platearum delebo eos ". " Vel, torcular secundnm Glossam est passio Christi "; Isaias: c Torcular calcavi solus ". Et propter hoc Psalmus intitulatur de torcularibus, idest salus de imitatoribus dominicae passionis.

Et potest esse thema in Parasceve, quia primo notatur passionis angustia in torculari; secundo, patientis potentia in calcatione eiusdem: tertio efficacia notatur in virgine filiae Iuda.

46. (Vers. 16.). Ara. Idcirco ego plorans. Ecce, consequens praedicta flagella desolatio reliquiarum: ubi primo praemittit desolationem: secundo, desolationis intensionem:

Et oculus meus: tertio, utriusque rationem: Quia longe.

Huic sententiae praemittitur littera Ain, quod interpretatur fons sive oculus, alludens sententiae sequenti, in qua oculi velut fontes aquarum abundantia dicuntur irrigui.

Dicit ergo: Idcirco ego plorans, id est gens residua; Hieronymus tamen exponit hoc de Propheta Ieremia. Inde intensio doloris subditur: Et oculus meus deducens aquam, id est magnam lacrymarum abundantiam et fontem lacrymarum: supra eodem: "Plorans ploravit" etc. Quia longe: ecce, ratio desolationis, subtractio divinae consolationis, et exterminatio populi delectabilis: Facti sunt. Dicit ergo: Quia longe factus est a me consolator, Deus, propter peccatum: "longe enim a peccatoribus salus " ; convertens animam meam , ad bonum ; nullus enim ad bonum convertitur, nisi prius in bono delectetur ; Augustinus : " Ut amori institiae non praeponamus omnia, quae delectant) ipse est primus gradus, ut inter omnia, quae . delectant, plus delectet ipsa iustitia ". Pro secundo sequitur: Facti sunt filii mei perditi, ad litteram, unde Baruch: " Adduxit mihi luctum magnum ; vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum mearum.". Sed causa causae sequitur: Quoniam invaluit inimicus, id est, praevaluit.

47. Allegorice: Vox est Ecclesiae, vel animae sanctae, quae sponsi sui deplorat absentiam. Sed deploratio efficax non est, nisi continuetur: unde ille a Domino consolari meretur, qui servat cor suum continue lacrymosum, nullum admittens interruptivum solatium. Augustinus : " Consolari laetitia nolo vos, nisi primum vcnia reduxerit vos ". Et hoc est oculum facere fontem aquarum, quia longe. factus est, propter peccata mea. E contrario, cum praesens est consolator, non habent locum amaritudinis lacrymae ; Matthaeus " Nunquid possunt lugere filii sponsi, quamdiu cum ipsis est sponsus "? Facti sunt filii mei perditi, falsi Christiani, vel si de anima singulari intelligitur, filii opera intelligitur: in Psalmo: " Filii tui sicut novellae olivarum " etc. ; Osee: "Ephraim adducet filios suos ad interfectorem "; Ephraim interpretatur frugifer, quia filii Ecclesiae prosperitate et affluentia praecipue corrumpuntur.

48. (Vers. 17.). Phe. Expandit Sion. Hic post declaratam ad se divinam severitatem, subdit secundum compassionis incentivum, hostium scilicet importunitatem, . primo describens oppressionis miseriam: secundo, ipsius poenae iustitiam, ibi: Iustus est Dominus: tertio iterat quasi conclusive calamitatis querimoniam, ut alios inflectat ad compassionis clementiam, ibi: Audite, obsecro . -In prima parte, quia hostes tunc maxime sunt molesti, quando illi quorum sunt hostes, sunt in angustia constituti; ideo primo describit circa Iudaeos adiutorii et solatii indigentiam: secundo subdit adversariorum impugnantium confluentiam, ibi: Mandavit Dominus: tertio, consequentem Iudaeorum ignominiam, ibi: Facta est Ierusalem. -Huic sententiae praemittitur littera Phe, et interpretatur os, ab ore, non ab osse, vel oris, genitive, quasi dicat: maior est desolatio mea, quam lingua valeat enarraro; unde etiam manuum extensione praetenditnr.

Dicit ergo: Expandit manus, sicut periclitans, requirens adiutorem, vel in signum afflictionis maximae, sicut solent afflicti gravi morbo facere et mulieres prurientes ; Sion, continens pro contento. Non est qui consoletur tam, divino subtracto solatio et divino flagellante indicio; Nahum : "Unde quaeram consolatorem tibi "? Mandavit Dominus adversus Iacob, id est duas tribus Iuda et Beniamin, de eius genere et nomine gloriantes: mandavit quantum ad poenae iustitiam, non quantum ad punientium malitiam. Hostes eius in circuitu eius, unde quarto Regum : " Nabuchodonosor et omnis exercitus eius circumdederunt civitatem et exstruxerunt in circuitu eius munitiones ".

Sed pro consequenti ignominia subdit: Facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos: Ierusalem, continens pro contento, id est immunda reputata et abominabilis: vel hoc dicitur secundum Rabanum , "quia sanguinolenta opera et carnalia desideria noluit vitare "; unde subdit Rabanus: " Menstrua foeditas est, cum per singulos menses gravia atque torpentia mulierum corpora immundi sanguinis effusione relevantur ".

49. Allegorice: Sion, id est Ecclesia in praelatis sanctis, expandit manus suas, pro subditis orando: unde Exodus : " Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel". Non est qui consoletur eam, benefaciendo: " omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt ". Mandavit Dominus etc.: hoc spiritualiter impletur, cum tribulationes haereticorum et aliorum contra Ecclesiam suscitantur, praecipue cum carnalitates et carni placentia praedicantur. Tunc Ierusalem, quasi polluta menstruis plangitur, pro quo Isaias : " Facti sumus ut immundus omnes nos, quasi pannus menstruatae universas institiae nostrae ",

Moraliter: Bion animam significat, quae fuit speculatrix Dei, sed in vitia relapsa, ad Dei consolationes frustra se erigit, quin potius gravibus tractatur tentationibus et medico indiget, non sponso.

. 50. (Vera. 18.). Sadb. Iustus est Dominus. Ecce, hic secundo post poenae exaggerationem subdit poenae iustitiam, recognoscens eam ;sibi iuste fuisse illatam, dicens: Iustus est Dominus.

Cui sententiae praemittitur Sade, quod interpretatur iustitiae, et satis convenit proposito. Exinde Rabanus facit hic sextam connexionem trium praecedentium litterarum Ain, Phe, Sade, quae interpretantur simul fons sive oculus oris iustitiae.

Dicit ergo: Iustus Dominus, me affligendo: quia os eius ad iracundiam provocavi: os eius, id est ipsum mihi per Prophetas loquentem; Osee : " Ephraim in amaritudinibus suis provocavit me ". Quod a sensu morali non discrepat: ubi docetur, omnem paenam aequanimiter esse ferendam ; unde Gregorius: " Si insta placere Domino scimus, pati antem nulla, nisi quae Domino placuerunt, possumus; iusta sunt cuncta, quae patimur, et valde iniustam est, si de ista passione murmuramus ", Glossa dicit super hoc: " Deprecatio ", quae est species concessionis, quae est color rhetoricus: unde Tullius: " Deprecatio est, in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur".

Audite, obsecro; ecce, iterat conclusive suae desolationis querimoniam , ubi . primo invitat omnes ad compassionem ; deinde subdit conpatiendi rationem: Virgines meae, ubi datur intelligi, quod quanto aliquis plus luget, tanto ridet amplius esse lugendum.

Dicit ergo: Audite, obsecro, universi populi. Supra invitaverat ad compatiendum aliquos, hic invitat universos: " talis enim est usus humani affectus ", ut dicit Rabanus "ut doloris sui sive gaudii alios quaerat esse participes, quatenus eorum solatio illatum onus tristitiae sive laetitiae facilius portet ". Et videte dolorem meum: audite, verba querimoniae: videte, multiplicitatem miseriae: virgines meae, ex quibus exspectari posset successio posteritatis: et iuvenes mei, ex quibus exspectari posset auxilium defensionis: abierunt in captivitatem, Babylonis. Y"l, iuvenes pro parvulis accipiuntur, ut sit hic octavus locus indignationis, quia tales nec se nec alios possunt defendere .

51. Allegorice: Virgines, Ecclesiae particulares: secunda ad Corinthios : "Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo ". Juvenes etiam abeunt in captivitatem, cum regenerati seducuntur haeretica pravitate, sicut patet in Ecclesia orientali, ubi statim regenerati multiplici imbuuntur errore. Vel, in virginibus pudicitia, simplicitas et mansuetudo; in iuvenibus zelus, amor, fortitudo, magnanimitas: haec vadunt in captivitatem per defectum prudentiae ; unde Roboam, relicto consilio senum, adhaesit consilio iuvenum, tertio Eegum . Vel, virgines vadunt in captivitatem, in fatuis virginibus, Matthaei vigesimo quinto, quae superbiunt de virginitate et nullis aliis bonis operibus adornantur. Vel, castae intentiones et cogitationes significantur per virgines, sicut per iuvenes robustae affectiones; quae ducuntur in captivitatem, cum peccatum mortale occupat mentem.

52. (Vers. 19.). Coph. Vocavi amicos. Ecce, tertium

incentivum compassionis, scilicet consideratio fraudis falsorum amicorum: ubi praemittit ipsorum deceptionem: deinde, consequentem ipsius desolationem: Sacerdotes mei.

Huic clausulae praemittitur littera Coph, quae interpretatur vocatio et congruit ci quod sequitur.

Vocavi amicos meos, ad litteram Aegyptios, quos mihi tanquam foederatos putabam amicos: et haec fuit una praecipuarum causarum destructionis Ierusalem, quia scilicet innixi sunt auxilio Aegypti, unde Isaias "Erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam ". Unde sequitur: Et ipsi deceperunt me; Ieremias: " Omnis amicus fraudulenter incedit", quia, ut dicit Glossa , "in tempore primae et nltimae captivitatis nullum eis auxilium praebuerunt"; unde Rabanus: " Patet, quod per antiphrasim iste amicus dicatur, qui deceptor esse probatur ". " Sunt enim qui dicuntur amici, sed magis ostenduntur esse inimici, quia egrediuntur ad inimicitiam ". - Sacerdotes mei, quibus debetur amplior reverentia pro auctoritate: et senes mei, quos Aetas facit reverendos: in urbe, Ierosolyma: consumti sunt, peste, gladio, vel famis inopia: quia quaesierunt cibum sibi, et, supra , non invenerunt, ut refocH-larent animam suam: non dicit: ut sustentarent: quae omnia, etsi pluries contigerint, maxime tamen in subversione facta per Romanos. Et est hic quintus locus conquestionis, ubi res ipsae quasi sensibiliter explicantur, ut iudex ad misericordiam inflectatur.

63. Allegorice: Amici sunt clerici, qui vocati ab Ecclesia , ipsam decipiunt, cum stipendia recipiunt et communi utilitati non vivunt: vel decipiunt Ecclesiam qui plures pingues recipiunt praebendas: ubi enim Ecclesia deberet et posset habere plures idoneos servientes, non habet nisi unum. virum indignum; nec est mediocris Ecclesiae iniuria, cum numero servorum suorum per cupiditatem aliquorum Ecclesia defraudatur. Sacerdotes et senes consumti sunt, in peccatis vitam infelicem terminantes.

Moraliter: Homo tres habet amicos: primus est caro, de qua ad Ephesios : " Nemo unquam carnem suam odio habuit ". Iste amicus decipit, ducens ad suspendium sibi consentientes Proverbia: "Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum. Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam ".

Secundus amicus est mundus, qui parat funem vel chordam: unde Apostolus: "Qui volunt divites fieri incidunt in laqueum et in tentationem diaboli" etc.

Tertius est diabolus, qui suspendit sibi consentientem: Osee : " Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis ". Quaesierunt sacerdotes cibum, et non salutem animarum: Ezechiel: " Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos"!

54. (Vers. 20.). RES. Vide, Domine. Ecce, quinta pars capituli, ubi excitat in adversarios Dei indignationem: et primo praemittit in summa suam calamitatem: deinde, inimicorum iniquitatem: Omnes inimici mei: tertio infert suam intentionem ultimo versu, ibi: Ingrediatur omne malum. .

Calamitatem suam describit quantum ad quatuor: primo, quantum ad angustias corporales , quae intelliguntur in turbatione ventris: secundo, quantum ad angustias spirituales, quae intelliguntur in subversione cordis:

tertio quantum ad angustias universales, quae intelliguntur per intus et foris: quarto, quantum ad angustias irremediabiles, in principio Tersus sequentis, ibi: Audierunt etc.

Huic versui praemittitur littera Res, quae interpretatur capitis, quia hic describitur tribulatio ad intima cordis perueniens.

Dicit ergo: Vide, Domine, ut mihi compatiaris et contra adversarios indigneris; quoniam tribulor, quam tribulationem explanans subdit: Venter meus conturbatus est, quasi parturientis, cui est vehementissimus dolor ventris. Vel, venter sacerdotes eorum mali, quia mali praelati mittunt vitalia sacramenta toti corpori, sibi solis sordibus reservatis ; Psalmus : " Adhaesit in terra venter noster ". Pro angustia cordis sequitur: Subversum est cor meum in memetipso, ubi tanta intelligitur desolationis vehementia, quae rationis iudicium obfuscabat; Psalmus : " Turbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus ". Vel, cor mystice intelliguntur Prophetae et consiliarii, quia in corde est sedes consilii ; Osee: " Ephraim, columba seducta non habens cor". Unde sequitur: Quoniam amaritudine plena sum, corde et corpore, undique cernens tribulationem amaricantem: Ruth: " Non vocetis me Noemi, id est pulcram, sed vocate me Mara, id est amaram, quia , amaritudine valde replevit me Omnipotens ". Huius autem plenae amaritudinis subditur causa tribulatio universalis ; unde sequitur: Foris interficit gladius, foris, id est extra civitatem gladius persecutoris: et domi, id est in civitate, mors similis est, quia intus sunt mortui fame: Ieremias : " Si egressus fuero ad agros, ecce, occisi gladio; si introiero civitatem, ecce, interfecti fame". Vel, quod dicit similis referatur ad similem tribulationem, quoniam tempore obsidionis factae per Romanos Iudaei contra se pugnarunt, et qui erant superius in pinnaculo templi pugnaverunt contra illos qui erant in parte templi inferiori, ut narrat Hegesippus

55. Allegorice: Per ventrem potest intelligi Ecclesia cathedralis, quae frequenter per discordias et schismata perturbatur : cor subvertitur, quando consilium pacis non invenitur: foris saeviunt Ecclesiae adversarii, et peius interius domestici.

Moraliter: Cor subvertitur, quando superius clandii. tur et inferius aperitur, cum cor contrario modo naturaliter disponatur.

56. (Vers. 21.). SIN. Audierunt, quia. Hic quarto . tangit angustias irremediabiles, nusquam remedium invenientes: et introducit, ut dictum est, adversarios exsultantes, ibi: Omnes inimici mei.

Huic sententiae praemittitur littera 8m, quod interpretatur dentium, quia post dolorem parturientium gravissimus videtur dolor dentium. Et quia patet ex praedictis dolor morientium, ecce dolor residuorum, scilicet viventium, describitur.

Dicit ergo: Audierunt, gentes in circuitu constitutae vel alii quicumque: quia ingemisco ego: dicit ego discretionis causa et signans se , quia nullus alius sic gemens invenitur. Et non est qui consoletur me, supra eodem: " Non est qui consoletur eam " etc. Amianti autem animae hoc est doloris non modicum augmentum, quando ille, in quo spem habuit solatii, differt afferre solatium.

Omnes. Post descriptam suam desolationem hic subdit inimicorum saevientium improbitatem. Primo describit eorum culpam: secundo praedicit eorum futuram poenam, et consolationem e contrario Iudaicam, ibi: Adduxisti. -Dicit ergo: Omnes inimici mei audierunt malum meum, afflictionis et oppressionis: laetati sunt: Psalmus : "Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero". Quoniam tu fecisti, id est, me tribulationibus exposuisti. Sed pro sua consolatione futura et inimicorum tribulatione subdit: Adduxisti, id est adduces in liberatione de captivitate Babylonica et diem consolationis: Ieremias: "In fletu venient, et in misericordia reducam eos ". Et fient, adversarii mei, similes mei, qualiter modosum videlicet, et ego liberabor: Isaias: " Vae! qui praedaris, nonne et ipse praedaberis " ?

57. Allegorice: Istud retorqueri potest contra malos religiosos, qui sunt dentes Ecclesiae, quia latent et ruminant, id est, orant pro toto corpore: audiunt, quia ingemiscit Ecclesia in adversitate, et non est qui consoletur, id est, qui opponat se efficaciter pro Ecclesia. Vel Ecclesiae ista est vox in pauperibus, quae in eis ingemiscit et rarum invenit adiutorem. Et ideo continget permutatio, quia veniet pauperibus consolatio in futuro, divitibus autem malis tribulatio, sicut patuit de divite et Lazaro: Lucas : "Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala ; nunc antem hic consolatur , tu vero cruciaris ".

58. (Vers. 22.). Tau. Ingrediatur. Ecce, hic tertio infert suam intentionem, u bi more rhetorico, ut dicit Glossa , postquam ad se indicis misericordiam inflexit, in adversarios Dei excitat severitatem. Et habet quatuor partes: quia primo excitat iudicis affectum ad eorum peccata multimoda consideranda: secundo, ad flagella inferenda, ibi: Et vindemia eos: tertio excitat ad hoc pet exemplum, ibi: Sicut vindemiasti: quarto, per aequitatis iudicium, ibi: Propter omnes.

Huic sententiae praemittitur littera Tou, quae interpretatur signa, quia, secundum Babannm ,interpretationis gratia copulandum est cum tribus litteris precedentibus, Coph, Res, Sin, quod interpretatur vocatio, capitis, dentium, signa. "Per dentes, inquit,

articulata vox promittitur, et his signis ad caput omnium, qui est Christus, itur, per quem venitur ad regnum sempiternum ". Aliter, Iudaei habent viginti duas litteras et viginti duos libros, secundum computationem suam; ultima autem litterarum est Thau; viginti unus autem numerus continet septenarium inplicatum et significat Trinitatem; unitas autem ultima superaddita, scilicet Thau, signat essentiae Trinitatis unitatem. Vel, sicut dicit Hieronymus , " apud Samaritanos Thau littera habet figuram crucis, quamquam apud Hebraeos corrupta sit", tamen significat, quia quidquid in veteri testamento ponitur, signum est dominicae passionis. Vel aliter intelligendum, quod nulli prodest lamentatio, nisi cuius ad crucem Christi intentio ordinatur: propter quod Thau ultima ponitur in hoc quadruplici alphabeto.

59. Dicit ergo: Ingrediatur omne malum, quod quasi ingredi non videtur, dum non punitur ; omne malum eorum coram te, ad examen scilicet tuum.

Et vindemia eos: Babanus : " Vindemiare est unumquemque fructum operum suorum metere ". Et notandum, ut dicit Rabanus, quod " quando sancti viri deprecatorio more contra hostes suos rogant, non voto malitiae, sed spiritu prophetias hoc, quod eis praesciunt futurum, praedicunt. Vel etiam, contra spirituales nequitias orant, quos incorrigibiles esse sciunt, ut iustam a Domino recipiant sententiam, et electi ab eorum infestatione liberentur ". Haec Rabanus. Et si hoc orant pro daemonibus, possunt eadem pro incorrigibilibns hominibus, supposita incorrigibilitate, moti zelo iustitiae. Vel spiritualiter intelligitur, ut sit vindemiatio mali in eis destructio. - Ero exemplo sequitur: Sicut vindemiasti me.

Et pro regula iustitiae sequitur: Propter omnes iniquitates meas. Et in similibus simile iudicium: quam sententiam exponit subdens, qualiter vindemiaverit; multi enim gemitus mei, quia modo est ratio gemendi, et hoc quantum ad signum exterius; et cor meum moerens, quantum ad lamentum interius.

60. Allegorice: Istud complebitur in iudicio, quando illud Psalmi implebitur: " Vindica, Domine, sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est"; et illud Apocalypsis: " Quare non vindicas sanguinem nostrum " ? In quo zelus quidam iustitiae intelligitur, supposita pertinacia delinquentium. Vel, certe satis vindicat, Bi inspirando peccatoribus poenitentiae spiritum eos ad puniendum peccata sua inclinat.

Capitulum II

1. Quomodo obtexit . Postquam in praecedenti alphabeto deploravit Propheta temporalem illius populi tribulationem, secundum quod illata erat ab adversario tribulante: hic lamentatur eandem, secundum quod illata erat a Domino reprobante. Et habet quinque partes: quia primo quantum ad hoc describit infelicitatem synagogae: secundo autem introducit desolationem super hoc ipsius Prophetae, ibi : Defecerunt prae lacrymis: tertio subdit binus tribulationis rationem, ibi: Prophetae tui viderunt Ubi falsa: quarto docet exercere se ad gemitum et compunctionem propter causat admirationem, ibi: Clamavit cor eorum ad Dominum: quinto convertit se ad imperandam supernam miserationem, ibi: Vide, Domine, et considera.

In prima parte describit iram Dei et reprobationis effectum circa statum Indaeorum in generali, quantum ad totam scilicet regionem ; in secunda, in speciali, quantum ad civitatem, ibi : Et dissipavit quasi hortum.

In pruna parte primo lamentatur illius populi excaecationem et deiectionem: secnndo, potestatis ablationem, ibi: Praecipitavit Dominus: tertio, populi stragem, ibi: Tetendit arcum suum quasi inimicus: quarto, generalem habitationum et Itdbitatorum dissipationem , ibi: Factus est Dominus velut inimicus.

In prima parte tria tangit reprobationem consequentia : primo, excaecationem; secundo, deiectionem, ibi: Proiecit: tertio, omnem gratiae et clementiae solitae subtractionem, ibi: Et non est recordatus.

2. (Vers. 1.). Aleph. Huic clausulae praemittitnr littera Aleph, quae interpretatur doctrina, et exponendum est ut supra, sicut patet ex illo versa, qui sequitur ibi : Prophetae tui viderunt tibi falsa.

Dicit ergo: Quomodo, admirative et interrogative: cui quaestioni respondetur ita in praedicto versu: Proplvetae tui viderunt. Quomodo obtexit caligine, non aliquid praebendo, sed gratiam subtrahendo: unde Glossa : " Caligine erroris et ignominiae ", vel tristitia tribulationis irremediabilis, quae prius claruerat lumine Prophetarum. In furore sua, id est ira implacabili, hoc est voluntate puniendi inflexibili, sicut inflexibiles sunt homines furiosi. Dominus filiam 8ion, id est regionem totam, quae sub arce Sion et civitate Ierusalem protegi solebat, sicut mater a filia. "Mos enim est Scripturarum, ut metropolitanae civitates matres appellentur ; et circumiacentes regiones, oppida et vici filiae ". - Pro secundo sequitur : Proiecit de caelo, culta illo reprobato, et abiecto regni solio, et divino favore ablato et angelico praesidio: in terram, omni altitudine subtracta: nec enim remansit in ea lapis super lapidem, ut praedictum est Lucae decimo nono: inclytam, civitatem scilicet, Israel, quae olim inclyta esse solebat; Ieremias: " Quomodo capta est et comprehensa inclyta universae terrao "! Antiqui et Hebraeus non habent in terram, sed de caelo terram, et potest sonare quasi: in terram: vel terram, id est Ierusalem terrenam inclytam.

Sed pro tertio sequitur: Non est recordatus, ad miserendum, scabelli pedum suorum, id est populi, qui sibi humiliter erat subiectas: vel Ierusalem et templi, ubi Dominus super propitiatorium apparere solebat Moysi, propter quod scabellum pedum eius dicitur: in die furoris sui, id est vindictas irrefragabilis.

Allegorice exponitur in Glossa et moraliter, quoniam quicumque solebant esse sapientissimi, excaecantar merito peccatorum suorum, sicut primo Regum Naas voluit recipere viros Iabes, ut erueret cuiuslibet oculum dexterum ; et sanctissimi prius in sordibus versantur.

8. (Vers. 2.). Beth. Praecipitavit Dominus etc. Post. quam lamentatus est excaecationem synagogae, hic lamentatur potestatis subtractionem. Et quia duplex est potestas magnorum, scilicet resistendi et invadendi: primo deplorat ablationem primae, deinde secundae in versu sequenti, ibi: 1 Confregit in ira etc.

Potentia autem resistendi consistebat in munitionibus et in personis illas regentibus: pro primo dicit: Praecipitavit, pro secundo: Polluit regnum.

Dicit ergo: Praecipitavit, quod est plus quam deiicere: praecipitare, hoc est proiiciendo confringere. Unde sequitur: Nec pepercit, quod etiam amplius est quam praecipitare: quod in ultima captivitate est completum, exstinctis caeremoniis Iudaeorum, secundum Glossam , Domino providente, ut per ea quao evenerunt, Tentura videatur prophetare. Econtra de iusto dicitur in Psalmo: " Cum ceciderit iustus, non collidetur, quia Dominns supponit manum suam ". Omnia speciosa Iacob, aedificia scilicet, quae erant non solum in munimentum, sed in ornamentum templi, et alia civitatis Aedificia: destruxit in furore suo, id est in implacabili ira: munitiones ad litteram, virginis Iuda, civitatem ab omni fructu sterilem, non habentem ex se successionem: Ieremias: " Totum murum Ierusalem per circuitum destruxit exercitus Chaldaeorum ". Vel, in speciosis intelligo opulentiam, in munitionibus potentiam. Deiecit in terram, dictas scilicet munitioo. nes.

Sed pro desolatione personarum sequitur : Polluit regnum, id est omni pollutioni et ignominiae exposuit, quia hominibus subiecit incircumcisis, quorum consortio et ritu profanati sunt; et principes eius, scilicet polluit, id est, pollutos denotavit. Sic ergo patet subtractio potentiae resistendi.

4. Allegorice, vel moraliter: Post excaecationem subdit consequenter praecipitationem. Praecipitat igitur Dominus sicut obdurat; nec parcit, dum pertinaces sibi relinquit. Speciosa Iacob, clerici et religiosi, quos destruit, dum destrui permittit: Ioel : " Ad te, Domine, clamabo, quia ignis devoravit speciosa deserti ". Isti debent esse Ecclesiae munitiones, sed deiecti sunt in terram, solis terrestribus inhiantes; Psalmus: " Oculos suos statuerunt declinare in terram ".

Amplius, claustra solebant esse munitiones contra diabolum, ubi Ecclesia roponeret pullos suos: modo sunt factae turres diaboli per exemptiones erectae, suis privilegiis abutentes, quibus indignos eos esse, ostendit ipsorum vita infamis. Polluit, ut supra, regimen Ecclesiae etc.; vel speciosa Iacob, vota religiosorum et clericorum.

Aliter allegorice deploratur hic lapsus humani generis quoad tria praecipue incommoda: primo excaecationis: deinde mortalitatis: Proiecit de caelo: tertio., con-cupiscentiae carnalis, ibi: Omnia speciosa Iacob.

Pro primo dicit: Quomodo obtexit caligine etc. Dominus filiam Sion. Sion interpretatur specula et significat statum animae rationalis in innocentia, quae creata est ad Aeternitatis lumina contemplanda, quam posuit in specula, cnm dixit : " De ligno scientiae boni et mali ne comedas " etc. Quasi enim in specula erigitur, quando imminentis mali periculum per circumspectionem cavere iubetur. Filia ergo Sion, anima hominis, filia speculationis, non tamen firmata in arce contemplationis. Sunt enim filiae Ierusalem, id est contemplativae clare videntes: sunt filiae Sion, id est speculativae, id est per speculum cernentes; sunt filiae Babylonis, id est confusionis, quae " oculos suos statuerunt declinare in terram ". Haec ergo filia Sion obtegitur caligine, quia lumen rationalis animae obnubilatur , non penitus exstinguitur.

Sed pro mortalitate sequitur: Proiecit de caelo terram inclytam Israel: per hanc terram inclytam corpus hominis accipimus, quod per immortalitatis gratiam quasi caelo simile exstitit, sed de illo sublimi stata cecidit, postquam illicita concupivit. Non est recordatus scabelli pedum suorum, id est generis humani , a quo tam severam vindictam exegit. Praecipitavit, in quo subita intelligitur generis humani mina, de paradiso in mundum, de mundo in infernum, de immortalitate in mortem, de morte in damnationem.

Omnia speciosa, ecce, infelicitas concupiscentiae, cuius septem mala hic enumeres: pulcritudinem foedat: Omnia speciosa Iacob destruxit, nam speciosus homo erat in corpore et in corde: desideria et intentiones ad terrena inclinat et incurvat: Muni-Hanes virginis Iuda etc.; hominem totum deordinat: Polluit regnum, quod in subiectione inferiorum virium consistit: et principes eius, potentias animae cognitivas et affectivas: fortitudinem enervat: Confregit in tra omne cornu, id est virtutem resistendi: gratiam evacuat: Avertit retrorsum dexteram suam: omnes sensus ad malum exagitat:

Et succendit in Iacob; hominem in effrenatione bestiis assimilat, unde arcu oportebat eos avertere: Tetendit

arcum. 5. (Vers. 8.). Ghimel. Confregit etc. Ecce, de subtractione potentiae ad invadendum, quae per cornu intelligitur, quod a finitimis nationibus expertam consueverat formidari. Istam autem potentiam facere solebat robur principum, quod lamentatur confractum: divinum patrocinium, quod dicit esse subtractum; ibi: Avertit retrorsum;multitudo incolarum habitantium per circuitum, contra quod dicit: Et succendit etc.

Dicit ergo: Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel, id est principum fortitudinem adversariis formidabilem. Avertit retrorsum dexteram suam, id est, subtraxit protectionem suam: a facie, id est praesentia, inimici, ut libere posset in eos desaevire. Et succendit in Iacob, id est terra Iudaeorum; quasi ignem flammae devorantis, id est consumentis ; in gyro, in circuitu Ierusalem ; quasi: sicut ignis accensus late vagatur et consumit omnia, sic fecerunt hostes Iudaeorum.

6. Allegorice: Confregit omne cornu Israel, id est, comatos Ecclesiae confringi a virtutis amore lamentabilis toleravit, qui cornuti sunt ad invadendum hostes invisibiles, non visibiles ; corporaliter non debent esse raptores, quia nullum animal habens cornua vivit de rapina: non enim habent dentes acutos. Ex quorum perversis exemplis sequitur spiritualiter in Ecclesia, quidquid accidit in synagoga materialiter. Duo cornua hominis, corna immortalitatis et cornu iustitiae originalis.

Moraliter: Diabolus primam hominem in via Domini ambulantem sequebatur, ut eum removeret : sed non potuit ad hominem accedere, dextera Dei protegente et intercedente. Sed cum homo ad diaboli persuasionem se convertit, statim Deus dexteram suam a facie inimici retrorsum avertit.

7. (Vers. 4.). Daleth. Tetendit arcum suum. Hic versus exponit finem praecedentis: hic enim, ut dictum est, lamentatur populi stragem. Et primo tangit istius miseriae antiquitus factam comminationem in figura arcus; secundo, iustam divinae severitatis definitionem, ibi: Firmavit: tertio, stragem populi generalem, ibi: Et occidit omne.

Quod dicit ergo: Tetendit arcum suum: arcus, quia proficit in longinquum, significat comminationem factam prius per verba Prophetarum: sed tetendit quasi tntm"-cus, quia amicus tendit aliquando ad terrorem, non proficiendo sagittam: sed Dominus emisit sagittam, poenam debitam, per populum Chaldaeorum: et quanto magis manum retraxit, tanto fortius percussit et vehementius ponotravit per modum sagittarii.

Firmavit, immobiliter decernendo, dexteram, scilicet ad percutiendum. Alibi sonat dextera prosperitatem, hic autem magis severitatem, quia fortior est motus doxterae: unde soquitar: Quasi hostis, ad percutiendum. Qui prius dicitur avertissc dexteram propter subtractionem defensionis, hic dicitur firmasse dexteram, scilicet propter asperitatem flagellationis, quao fortior est in dextera, abi maior est potentia.

Et occidit, id est, occidi permisit, omne quod pulcrum erat visu, id " pulcros homines et pnlcras mulieres: i" tabernaculo

filiae Sion, id est IudAEAE vel Ierusalem, quasi: in ipsis domibus suis necabantur, ut hostis non solam grassaretur ad rapiendum, sed etiam ad interficiendum. Effudit, large et severe, quasi ignem, omnia consumentem, indignationem suam, id est poenam, quae signum erat suae indignationis. Non dicit: quasi aquam, sed quasi ignem: aquarum enim violentia solet deficere et dissipare non ita cito nec penitus consumere: ignis vero et subito destruit et penitns vel funditus consumit.

8. Moraliter: In arcu severitas vel comminatio extremi iudicii designatur: tabernaculum animae corpus est, tabernaculum etiam animae conscientia est; omne ergo pulcrum occidit utrobique, in corpore per calamitatem, in conscientia per cogitationum foeditatem. Vel certe per pulcrum intelligere possumus disciplinam morum et honestatem, quae Dominos dicitur occidere, non agendo, vel dando malitiam, sed subtrahendo gratiam. Effudit quasi ignem indignationem suam, quia ignis nunquam deficit, quamdiu adest materia combustibilis: sic nec haec infelicitas in toto decursu humani generis: nunquam usque ad resurrectionem generalem stabit labes peccati originalis. Vel, occidit omne pulcrum, docens contemnere pulcritudinem corporalem. Effudit quasi ignem etc., omnia vitia scilicet consumentem.

9. (Vers. 5.). He. Factus est Dominus. Hic quarto lamentatur generalem habitatorum et habitationum desolationem, primo plangens eorum reprobationem: secundo, eius effectum multiplicem, scilicet Iudaeae afflictionem, ibi: Praecipitavit Israel.

Dicit ergo: Factus est Dominus velut inimicus, qui prius diligere et fovero consueverat: factus est velut inimicus, quia non iam est ut pater ad correctionem percutiens, sed ut hostis ad consumtionem praecipitans. Et dicit: velut inimicus: nec tamen omnino inimicus, quia semper punit citra condignum; Sapientia " Parcis omnibus, quia tua sunt, Domine, qui amas animas ".

Pro multiplici afflictione eorum sequitur: Praecipitavit, id est, subito et fortiter deiecit: Israel, quantum ad populum, et praecipitavit omnia moenia eius, id est muros civitatem Hinnientes vel alta aedificia civitatis: dissipavit omnes munitiones, id est turres: eius, scilicet regionis.

Aliter dicit Gregorius , quia moenia in civitate ad decorem fiunt, munitiones ad defensionem, quasi dicat: sublimia deiecit, et fortia confregit: simile supra dixit plangendo dispendia regionis: "Omnia, inquit, speciosa Iacob, destruxit munitiones virginis Iuda, deiecit in terram ". Idem intelligitur hic per moenia, quod ibi per speciosa. Quantum vero ad universitatem hominum oppressorum dicit: Et replevit, id est, multiplicavit: in filia Iuda, id est gente Iudaica: humiliatum et humiliatam, id est, homines utriusque sexus in magna multitudine fecit humiliari, id est deiici per illam tribulationem. Vel, per humiliatum intellige ordinem praelatorum, per humiliatam plebem subiectam, sicut supra similo dixit in vastatidho regionis: " Polluit regnum et principes eius ".

10. Moraliter: Factus est Dominus quasi inimicus, quia non quod ipso fecit in nobis, nod quod nos ipsi fecimus odit; infra tortio " Non onim ex corde suo humiliavit et abiecit filios hominum ". Praecipitavit Israel, id est hominem Deum videntem, quia praecipitarit permittendo eum cadere in peccatum. Praecipitatur enim homo cadendo primo per superbiam: Lucas: " Videbam satanam quasi fulgur de caelo cadentem ". Item, per adulationem; Isaias: " Erunt qui beatificantur, praecipitati". Item, per luxuriam, sicut figuratum est in Marco, ubi dicitur de porcis, quod "magno impetu praecipitati sunt in mare". Sequitur: Praecipitavit moenia etc., in quo intelliguntur gratiae gratis datae, ut est prophetia et genera linguarum: et munitiones sunt virtutes, ut caritas, fides et spes. Prius ergo praecipitat moenia, deinde dissipat munitiones, quia frequenter abusus talium gratiarum facit evacuationem virtutum, sicut de pulcritudine corporali patet ; Proverbia : " Fallax gratia et vana pulcritudo " etc. Vel, per moenia intelligitur custodia hominis exterioris, per munitiones virtutes hominis interioris. Et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam, id est, spiritum et carnem multiplici subiecit ignominiae. Vel, istud ad populum illum Iudaicum aliter referri potest: quando enim a populo Iudaeorum prophetiam et doctrinam et miraculorum signa abstulit, quasi moenia eius praecipitavit: quando per infidelitatem eos excaecari permisit et a spe promissionis fecit alienos, quasi munitiones eius dissipavit, sicut hoc exponit Gregorius .

11. (Vers. 6.). Vau. Et dissipavit quasi hortum. Postlo, quam in communi lamentatus est dispendia regionis, hic accedit ad deplorandum detrimenta civitatis: primo, quanfe tum ad desolationem sacrarum Aedium et officiorum ; deinde, quantum ad deiectionem murorum: Cogitavit Dominus dissipare: tertio, quantum ad calamitatem habitatorum: Contrivit vectes eius

In prima parte planio git primo templi destructionem: deinde, cultus legalis reprobationem: Oblivioni tradidit Dominus: tertio, templi profanationem factam a gentibus, ibi: Tradidit in manu inimici.

Dicit ergo pro primo: Et dissipavit, id est, dissipari permisit: quasi hortum, qui sine clausura a bestiis conculcatur; tentorium suum, id est templum, quod tentorium vel tabernaculum appellat, quia vice illius antiquitus filii Israel primum in deserto et postmodum in Silo ad cultum Dei tentorio et tabernaculo fungebantur. Vel, tentorium ipsum appellat propter celerem eius depositionem. Demolitus est, id est, demoliri seu destrui permisit: tabernaculum suum, id est tentorium. In demolitione, quae paulatim agitur, odium intelligitur et latens invidia scribarum et Pharisaeorum, flagrans ad mortem Domini Salvatoris, quae fuit causa suas destructionis. Vel, differunt tentorium et tabernaculum: quia tentorium dicitur, ubi cortinae funibus ad palos terrao affixos extenduntur, ubi temporalis honor intelligitur synagogae. Tabernaculum autem quibusdam tabulatis construitur, ubi divina familiaritas et communicatio secretorum designatur. Dicit orgo, tentorium, quod appenditur, dissipari: tabernaculum autem, quod terrae haeret sub fossione, demoliri, quod etiam praedixit Isaias : " Derelinquetur filia Sion quasi umbraculum in vinea et quasi tugurium in cucumerario "; quasi dicat: sicut ab horto et a vinoa, postquam collecti fuorint fructus, custodia hominum tollitur: sic a populo isto, quia a fracta boni operis sterilis est, custodia divina aufertur. Vel, per hortum locum voluptatis et luxuriae possumus intelligere, quoniam in hortis et lucis solebant lascivire et daemoniis sacrificare. Dicit ergo: Dissipavit quasi hortum: quia enim in locum sanctitatis impudicitia et voluptas introivit, ideo dissipatio et desolatio venit.

Ad litteram primum templum, quod Aedificavit Salomon, dissipatum est a Chaldaeis: secundam, quod Zorobabel aedificavit, dissipaverunt Eomani; et illud tertium, quod adhuc stat, profanant usque hodie Saraceni.

12. Sed quantum ad reprobationem cultus sequitur: Oblivioni tradidit. Ad cultum pertinent differentes solemnitates, quas intelligit per festivitatem et Sabbatum: pertinent personae offerentium vel ministrantium, quas intelligit per sacerdotem et regem: pertinet altare, pro quo dicit: Repulit Dominus altare suum; pertinent sacrificiorum caeremoniae, pro quo dicit: Maledixit Sanctificationi suae.

Dicit ergo: Oblivioni tradidit, quasi: non solum repulit, sed oblivioni tradidit, quia ea amplius non requirit: in Sion, ubi erat templum: festivitatem, quamcumque, scilicet pascha et aliae, de quibus in Levitico legitur: et Sabbatum, quod erat solemnitatum complementum: quod maxime in ultima captivitate est completum: Isaias: " Solemnitates vestras odivit anima mea ". Et, supple: tradidit, in opprobrium, quantum ad ignorantiam

in antiquis: " et opprobrio et indignatione furoris sui"

et in indignationem furoris sui, quantum ad angustiam. Vel, ignominiae in hoc vehementia intelligitur, quod nomen indignationis insinuat."

Regem et sacerdotem, quibus duobus populus ille regebatur. regi honor debetur, devotio in sacerdote intelligitur; at nunc pro honore opprobrium regi, pro devotione indignatio redditur sacerdoti, ut omnis Iudaici populi excellentia intelligatur destructa ruisse. Noto , quod voluntas puniendi significatur nomine irae, in quo intelligitur voluntas affligendi, contra lasciviam: indignationis, in quo intelligitur voluntas deiickndi, contra superbiam: furoris, in quo voluntas intelligitur irrefragabiliter extermmandi, contra pertinaciam.

13. (Vers. 7.). Zain. Repulit Dominus altare suum, cuius hostias et officia non acceptavit. Vel, repulit, id est, repelli permisit, quando Achaz transtulit altare Aeneum de templo et statuit pro eo altare-Damasci, sicut legitur quarto Regum . Maledixit, reprobando; Isaias: " Ne oneratis ultra sacrificium frustra"; sanctificationi suae, id est illis, in quibus legalis sanctificatio consistebat, scilicet sacrificiis, quae modo offerre esset idololatriae aequale.

Tradidit in manu. Hic lamentatur profanationem templi factam a gentibus, dicens: Tradidit in manu inimici, Chaldaici vel Romani exercitus: muros turrium eius, id est tnrros munitos; quasi: non solum turres civitatis exterras, sed etiam turres interius templi, scilicet munitiones. Vocem dederunt, adversarii, in domo Domini, gaudentes, se eam obtinuisse, sicut in die solemni solebant facere Iudaei.

14. Allegorice ab illo loco: Et dissipavit quasi hortum: Per hortum Ecclesia intelligitur, in qua sunt rosas martyrum, lilia virginum, violae confessorum: in Canticis "Hortus conclusus, soror mea". Tentorium deforis, tabernaculum intus ost; per tentorium populus, per tabernaculum intelligitur ordo praelatorum, quos dum temporali gloria sublimavit, quasi tentorium ad decorem expandit ,- et dum eos ad cognitionem secretorum suorum et fcmjliaritatem levarit, quasi tabernaculum eos extendit; hos dissipavit quasi hortum, quia subdidit potentiae hominum impiorum.

Moraliter: Hortus, claustrum, vel vita clericorum, quod debet esse tentorium et tabernaculum peregrinantium; quod dissipatur quasi hortus, dum in rebus spiritualibus sola carnalia quaeruntur: sicut in illis patet, qui nunquam veniunt ad ecclesiam, nisi quando distributiones dantur: sicut bubo non venit ad ecclesiam nisi propter oleum. Hoc dissipatur per discordiam, demolitur per violentiam: quod figuratum est tertio Regum , ubi dixit Achab: "Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum ". Tinea in olerum hortum mutatur, quando disciplina per carnalitatis studium enervatur, quando contemplationis claritas in terrestres occupationes et affectiones commutatur. Oblivioni tradidit, id est, tradi permittit, festivitatem, quae est feriatio a malis et est festum laicorum ; et Sabbatum, quod est vacatio ab implicationibus mundanis. Vel ad litteram, festivitates Ecclesias quantum ad multos oblivioni tradidit, quia voces clamantium non exaudivit; Isaias : " Cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam, quia manus vestrae sanguine plenae sunt". Dedit in opprobrium etc., quia ad litteram regale Ecclesiae sacerdotium apud multos venit in contemptum; Malachias: "Irritum fecistis pactum Levi; propter quod ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis". Vel aliter, " anima nostra rex est et sacerdos: rex, quia debet regere carnem suam: sacerdos, quia iugiter Deo offerre debet devotionem suam. Sex in opprobrium traditur, quando anima, carni suae subiecta, turpibus desideriis famulatur ; sacerdos in indignationem traditur, quando a devotione cadens, in peccati consuetudine obduratur ".

15. Repulit Dominus altare suum. Allegorice: Altare nostrum Christus est, cuius humanitatis sacrificio Deus nobis placatus redditur ; super quod altare omnia nostra spiritualia sacrificia offeruntur. Hoc altare Deus Pater repulit, quando usque ad crucis patibulum in Iudaeorum manibus eum dereliquit; Matthaeus : " Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me"! Santiflcationi suae maledixit, quia illum quem ad sanctificationem nostram misit, maledicto acerbissimas passionis exposuit: unde Apostolus: "Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum ". Muri, turrium, qui in civitate praeeminentiores sunt, Apostolos significant, qui in Ecclesia sancta dignitate eminentiores et constantia fortiores fuerunt. Isti quoquo in manibus inimici traditi sunt, quia, cum Christum mori cernerent, ipsi per infidelitatem corruerunt. Vocem dederunt Iudaei, quia, ipso pastore mortuo et dispersis ovibus, omnino se praevaluisse gloriati s unt. Vel, Dominus altare suum repellit, quando homines indignos in Ecclesia praefici permittit. Vel, muri turrium praelati sunt; Isaias : " Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes ", de quibus inimicorum vox auditur, quando iniqua et perversa dogmatizare conantur.

Moraliter: Altare nostrum fides nostra est, super quam sacrificium boni operis immolamus; quod altare tunc repellitur, quando fides nostra, bonis operibus nudata, a Deo reprobatur: fides sanctificatur, quando ei per incrementa virtutum merita augentur. Sed sanctificationi maledicitur, quando fides ipsa, amissis virtutibus, pravis operibus violatur: Osee : " Factus est Israel quasi vas immundum. Muri turrium in manu inimici traduntur, quando ingenium et uniusmodi aliae gratiae gratis datae ad iniquitatis studium convertuntur: in cuius intimis inimici vox auditur, quando diabolicae suggestiones interius admittuntur et exterius improbe proferuntur: de quo multum laetantur daemones, et hoc signatur in die solemni.

16. (Vers. 8.). Heth. Cogitavit Dominus. Hic secundo deplorat dispendia civitatis quantum ad deiectionem murorum et pertinentium. Primo enim lamentatur muri deiectionem; secundo, ipsius antemuralis destructionem: Luxuque antemurale: tertio, portarum ipsarum evulsionem, ibi: Defixae sunt in terra.

Dicit ergo: Cogitavit Dominus, ergo consulto fuit, quasi: non statim fecit, sed diu eius conversionem exspectavit et tandem quasi ex deliberatione hoc fecit: dissipare murum filiae Sion, id est civitatis Ierusalem ad litteram, quamvis per hoc omnis eius munitio possit intelligi. Tetendit funiculum suum, ad destruendum, qui tamen non solet tendi nisi in murorum Aedificatione. Per funiculum autem iustitiae rectitudo intelligitur Domini secundum merita illi populo infelici retribuentis. Vel, in funiculo poena qua peccatores ligaret, designatur. Et non avertit manum suam a perditione, quasi dicat: usque ad consumtionem percussit: et quia nullum invenit a culpa liberum, nullum dimisit immunem a poena.

Luxitque antemurale, id est, lugendi dedit materiam ipsum destructum cernentibus: et est antemurale defensio murorum sicut vallum, vel fossa, vel aliquid consimile: et murus pariter dissipatus est, cum antemurali. Vel, per antemurale custodia hominum, per murum custodia Angelorum notatur, qua utraque illi populo subtracta, usque hodie Iudaea lamentatur.

17. Spiritualiter: Cogitatio Dei, vel deliberatio tpatientia est, quao peccata ad tempus dissimulat, et iustitia, qua digna animadversione castigat ". Hoc est antem funiculum tendere, modum scilicet et quantitatem delicti diligenter examinare et secundum hoc flagellare. Vel, per cogitationem Dei incarnationis dispensatio intelligitur: et quia in carne veniens Iudaeos repulit, ut gentes intrarent, prius murum filiae Sion dissipavit: deinde funiculum hereditatis suae super populum gentium dilatavit. Quasi enim contractus erat funiculus, quando de populo ludaoorum tantum dicebatnr: " Iacob funiculus hereditatis eius ". Quia igitur vocationem gentium praecessit exsecratio Iudaeorum, recte subditur: Et non avertit manum suam a perditione, a qua. manum averteret, si gentes colligens, Iudaoos non reprobaret. Antemurale, patres priores, murus, Christus, luxit antemurale, quia patres priores de Iudaeorum excaecatione doluerunt. Dissipatus est murus, quantum ad infidelitatem Iudaeorum dissipatus est in Iudaeis, ut aedincaretur in gentibus.

Moraliter: Per murum filiae Sion virtutes animae accipimus: cum igitur virtus accepta elevat , aut negligentia dissolvit, et male securi gratiam acceptam custodire negligimus, quam horrendum sit, quod de nobis invisibilis iudei cogitet, ignoramus. Cogitat ergo, quia deliberat, priusquam feriat: cui funiculum tendere est subtiliter peccati mensuram examinare. Non avertit manum sitam, quia, quanto plus patiendo sustinuit, tanto minus nunc feriendo parcit. Per murum igitur virtutes animae intelliguntur: per antemurale operationes intelliguntur: luget ergo antemurale, et murus dissipatur, quia, gratia recedente, virtus tollitur, et opera virtutum infirmantur. Vel, murus, praelati, qui lugent, cum per insolentiam suam lugendi ministrant materiam: antemurale, principes saeculares Ecclesiam defendentes, qui lugent, cum per violentiam suam lugendi ministrant materiam. Vel, antemurale, custodia disci plinae, quod luget, cum homo deserit disciplinam: quo iacto virtus pariter dissipatur, quae per murum intelligitur. Unde in Psalmo : " Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus" etc. 18. (Vers. 9.). Theth. Defixae sunt in terras ecce, lamentatur ad litteram portarum evulsionem, dicens: Defixae sunt in terra portae eius: ad litteram sic corruerunt, ut non amplius sint crigcndae et permanent sicut vestigia ruinao. In torra ergo fixae sunt, ne praebeant defensionem , vectibus et soris destructis; unde subdit: Perdidit et contriuit vectes eius, id est serae vel obstacula ostii, quao manu huc et illuc causa serandi aperiendique gratia vehuntur.

Regem eius etc. Ecce, tertio agit de desolatione

personarum civitatem habitantium. Lamentatur autem primo tribulationis angustiam in magis reverentiis: deinde,

in magis miserandis: Consperserunt etc.

Reverentia autem debetur regibus propter potentiam, doctoribus propter sapientiam, senioribus propter maturitatis gratiam; sed haec omnia defecerunt, principibus captivatis, Lege

. combusta, senibus ignominiose tractatis. Propter quod dicit: Regem eius: novi libri habent reges eius, supple: perdidit et contrivit ; et principes eius similiter in gentibus. Et forte de portis et vectibus figuraliter locutus ost: regem.per portas,principes per vectes intellexit, sicut de

. Sedecia legitur et filiis eius quarto Regum .

Pro secundo sequitur: Non est Lex, quia libri Legis per Chaldacos combusti sunt. Vel, non ost Lex in opere servataet proptorea supervenerunt flagella. Et prophetat eius, scilicet pseudo, non invenerunt visionem a Domino, quam tamen so vidisso asserebant: et talibus Iudaei credentes a Domino destructi sunt propter peccata sua, undo infra : " Prophetati tui viderunt tibi falsa ".

19. (Vers. 10.). Iod. Pro tertio subdit: Sederunt in

. terra, conticuerunt senes filiae Sion: sessio deiectionem silentium stuporem designat. Et recte senes, in quibus consilii auctoritas esse debuit, dicuntur, quia tantae calamitati,

quao fuit ibi, nullo consilio potuit subveniri. Consperserunt virgines Ierusalem, cinere capita sua: et recte in tribulatione senes conticescunt, virgines cinere capita sua conspergunt, quia, cum tribulatio vehementer ingruit maturos sensus in stuporem et lascivos ad impatientiam vertit Unde subdit: Accincti sunt ciliciis, hoc ad senes; abiecerunt in terra capita sua, hoc ad virgines: mortem accelerare volunt qui ingruentibus malis spontaneas afflictiones adiiciunt. - Sederunt in terra, in signum doloris et deiectionis: conticuerunt senes, non audentes mutire, senes inquam, filiae Sion, id est terrae Iudaeorum vel civitatis Ierusalem.

Consperserunt, ecce, desolatio personarum magis miserandarum, quarum desolationem describit per signa lugubria poenitentiae, cineris et cilicii et corporis ad terram prostrati. Dicit ergo: Consperserunt cinere capita sua virgines Ierusalem : accincti sunt ciliciis, dicit masculine accincti, ut in utroque sexu istam desolationem ostendat fuisse: vel istud ad senes praehabitos est referendum. Aliqui habent hic suppletionem falsam sic: accincti sunt ciliciis seniores Iuda; haec enim est corruptio ex ignorantia procedens; Ieremias: " Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere ". Quidam aliter putant, incipientes sententiam inde: Filiae Sion, id est mulieres ad litteram , consperserunt cinere etc. Sed in antiquis reperi sic punctatum, et hic est sensus Hebraicae veritatis, ut exponitur a quibusdam. Pro tertio subditur: Abiecerunt in terram capita sua virgines Iuda, ad litteram, in signum doloris.

20. Allegorice ab illo loco: Defixos sunt in terra etc. Portas et vectes praelati sunt civitatis, qui sunt portas per verbum, et vectes per consilium, et viae per exemplum: portat quidem, de quibus in Apocalypsi "Singulae portae erant ex singulis margaritis ". Item et vectes dicantur , unde significantur per illos vectes, quibus arca vehebatur, qui erant de lignis Sethim, quae erant imputribilia in signum castitatis, erant odorifera in figuram famae bonae, decorata in figuram caritatis, erant in quatuor circulis aureis in figura meditationis legis divinae, cuius summa continetur in quatuor Evangeliis. Portae ergo sunt, quando extra positos per praedicationem introducunt: vectes, quando intus positos per salubre consilium custodiunt. Ergo, per portas Ierusalem scribae et Pharisaei intelliguntur, terrenorum studio et amori intenti, qui Christum non receperunt, sed et alios ab eius receptione impedierunt; Matthaeus : " Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae ! qui clauditis regnum caelorum ante homines; vos enim non intratis, noe intrantes sinitis introire ".

Vel, in terra defixi sunt, quia in sola Christi humanitate oculos habentes, in laqueum perfidiae inciderunt. Vel, in terra defixi sunt, quia litteraliter vol terreno sensu Legi adhaeserunt. Sed vectes perdidit et contrivit, quia consilium eorum ad nihilum redegit: perditum est consilium, quia Christum occidendo exstinguere non potuerunt; contritum est consilium, quia propter hoc terram perdiderunt, quod Christum

(adderunt. Propter quod subditur ; Regem tim est principes eius in gentibus, supple: contrivit, quia gentes eis praeferuntur. Non est Lex, inter eos scilicet, qui libros habent, sed Legis intelligentia carent. Sed quia adhuc sibi venturum Christum promittunt, contra hoc recte subiungitur: Prophetae eius non invenerunt visionem a Domino, quasi dicat: de adventu Messiae quod somniant a se habent, non Domino revelante.

21. Sequitur: Sederunt etc. Cum in principio capituli planxerit Propheta lapsum generis humani, deinde etiam in immediate precedentibus excaecationem populi Iudaici: hic transire videtur ad deplorantium statum Ecclesiae praestatis. Quid enim per filiam Sion nisi praesens Ecclesia designatur? quae de Sion, per fidem nata est, cuius senes sunt Ecclesiae pastores, qui senes sunt profectu sapientiae et morum maturitate: bene senes, non parvuli sub Lege, ubi homines terrenis promissionibus quasi lacte nutriebantur. Sed sedent in terra, cum quaerunt transitoria per avaritiam; Baruch : " Inveterasti in terra aliena ". Conticuerunt per ignorantiam, vel per verecundiam: quia, ubi conscientiam remordet reatus sceleris, linguam a praedicatione ligat timor confusionis; Gregorius: " Fit omnipotentis Dei iudicio, ut nec in bono linguam habeat qui habere bonam vitam recusat".

Et nota, quod senibus duo debentur: prima sedes: Iob : " Si quando volebam ire ad eos, sedebam primus "; item, primum verbum: Ecclesiasticus: " Loquere maior natu: decet enim te". Econtra senes sunt in terra, et pueri praeficiuntur; senes coguntur tacere, et pueri ad doctrinae principatum sublimantur; quod non esset lamentabile, quia pueri sunt, sed quod sunt non minus moribus quam aetate pueriles. Sequitur: Consperserunt: virgines Ierusalem sunt boni subditi, qui, fidei integritatem custodientes, ad supernam patriam et pacem tendunt. Per caput spiritualis actio designatur. Quid per cineres, qui ab igne relinquuntur, nisi terrenae actiones significantur? Quasi enim ab igne cinis pascitur, quoniam tentationum carnalium reliquiae a concupiscentia carnali generantur. Unde postquam senes sede- riMt etc, virgines consperguntur etc., quia simplices, cum praelatos vident terrenis succumbere, et ipsi incipiunt ad consimilia aspirare.

Vel, cinis ex praedicta causa est affectio et cogitatio turpis in capite, id est voluntate. Boni tamen aliquando pulverem levis cogitationis habent, non in capite, sed in pedibus, quem et iubentur excutere; Matthaeus ; " Quicumque non receperit vos nec audierit sermones vestros: exeuntes foras de domo vel de civitate, ttcutite pulverem de pedibus vestris ". Vel, cinis in capito est vana gloria in bona actione, habita principali intuitione. Accincti sunt ciliciis, senes scilicet: per cilicia punctiones terrenarum cogitationum designantur, quae inscientiam assiduis pungunt cogitationum aculeis. Bene ergo qui in terra sedere dicuntur terrenis delectationibus primo inhaerentes, deinde cilicium induunt, quia affectionem delectationis sequitur sollicitudo desiderii satiandi. Hic st saccus, quem Dominus iussit de lumbis tollere: Isaias : "Solve saccum de lumbis tuis ". Abiecerunt in terra catto sua virgines Iuda. Hic est perditionis ordo, ut primo quisque bona, quae agit, per intentionem humanae laudis obnubilet, ac deinde ipsa bona opera in pravae actiones commutet.Ergo emere, caput aspergere est delectationes terrenas quaerere, vel in bonis actibus ad laudes humanas aspirare: copirfin terra ponere est manifeste malis indulgere.

22. (Vers. 11.). Caph. Defecerunt prae lacrymis. HAEc est secunda pars capituli, in qua post descriptam desolationem synagogae introducit lamentationem ipsius vocis Prophetat, primo ostendens doloris sui vehementiam: secundo subiungens doloris materiam, ibi: Cum deficeret parvulus.

Vehementiam doloris ostendit tum ex signo exteriori: tum ex dolore interiori, ibi: Conturbata sunt viscera: tum ex evacuatione omnis solatii, ibi: Effusum est in terra.

Dicit ergo: Defecerunt prae lacrymis, id est prae abundantia lacrymarum, oculi mei. Simile de Iob : " Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt ". Viri enim sancti in tribulatione vel contritione vehementi non solent parcere oculis aut pectori. Unde dicit ratio Augustini: " Cohibe te a lacrymis: stringe animum , multum omnino flevisti; et hic omnino morbus pectoris tui graviter accidit. Et respondet: Modum vis habere circa lacrymas meae, cum miseriae meae modum non videam: valetudinem corporis considerare iubes, cum ego ipse tabe confectus sim ".

Conturbata sunt viscera mea , dolore ad intima pertingente; Psalmus : " Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter mens ".

Effusum est in terra iecur meum: in iecore sedes voluptatis est et concupiscentias, ut dicit Hieronymus; quasi dicat: in tantum intravit desolatio, ut omno solatium sit elisum: super contritione, id est destructione, filiae populi mei, id est Iudaeae, vel civitatis Ierusalem.

Cum deficeret. Ecce, ratio desolationis duplex: primo, desolatio magis lamcntabilium personarum: secundo, desolatio et tribulatio universorum.

Primo igitur describitur desolatio magis lugubrium et miserabilium , scilicet parvulorum seu infantium, quorum primo describit indigentiam: deinde, lugubrem querimoniam, ibi: Matribus suis dixerunt: tertio, exinanitionem, ibi: Cum deficerent, et mortem lamentabilem: Cum exhalarent.

28. (Vers. 11. 12.). Caph, Lamed. Dicit ergo: Cum deficeret, quasi dicat: ecce, materia doloris, cum deficeret prae fame et siti, parvulus et lactans. Aliqui exponunt lactantem activo, pro matribus scilicet pueros lacte pascentibus, quibus maxime est compatiendum. In plateis oppidi, id est Ierusalem, quam vocat oppidum propter abiectionem et vilitatem: Matthaeus : "Ite in castellum, quod contra vos est ". Sed pro lugubri querimonia sequitur: Matribus suis dixerunt, in quibus terrenorum affectibus dixerunt prae famis angustia deficientes, cum essent in deliciis nutriti: Ubi est triticum et vinum? Ista petunt qui non petentes abundare eis solebant: unde ex hoc patet doloris vehementia. - Cum deficerent, exinanitione totius corporis: quasi vulnerati, effusione sanguinis: Isaias : " Interfecti tui, non interfecti gladio nec mortui in bello "; in Plateis civitatis, ubi solebant esse securi et foveri: cum exhalarent, prae famis angustia, animas suas in sinu matrum suarum, ad litteram, ubi patet doloris exacerbatio.

24. Allegorice ab illo loco: Defecerunt: Vox est Prophetas in persona Ecclesiae membrorum suorum infirmorum dispendia deplorantis, qui prius planguntur a bonis quam a semetipsis. Proprium enim est clericorum plangere aliena mala sicut propria. Oculi sunt praelati, quia provisores: viscera, quia misericordes ; iecur, quia caritate ferventes, quia in iecore calor viget ad digestionem stomachi promovens. Oculi igitur deficiunt, peccato vastante populum Dei, quia alienis miseriis compatiuntur cum Apostolo dicente : " Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror"? Supra: " Plorans ploravit in nocte, et lacrymae eius" etc.; Psalmus: " Oculi mei languerunt prae inopia ". Hugo : " Nullum verius certusque indicium verae caritatis quam affectus fraternas compassionis ". Viscera conturbantur, quia pietatis affectus concutitur in praelatis, qui habent alios in visceribus gerere et parere ; ad Galatas: " Quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus ". Iecur in terram effunditur, quando ex compassione bonus praelatus vehementer animo deficitur et contra malum excitatur. Super contritione filiae populi mei, in sexu femineo infirmitas subditae plebis designatur; per contritionem, quasi irreparabilis ostenditur calamitas: quia quod contritum, id est confractione comminutum est, non amplius reparatur. Cum deficeret parvulus, in vita, et lactans, solius simplicis doctrinae capax: ad Hebraeos : " Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonum iustitiae: parvulus enim est".

Vel per parvulos, populi rudes: per lactantes, pravi doctores: per plateas oppidi, sacculi voluptates. Parvulus igitur et lactans in plateis talibus deficiunt, quando carnales et stulti cum perversis doctoribus per latam viam voluptatum ad perditionem vadunt: Matthaeus " Lata et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam".

25. Matribus suis, id est praelatis, dixerunt: Ubi . est triticum etc. " Vita subditorum tribus modis praelatos alloquitur: per miseriam, per desiderium, per obedientiam. Petunt enim, quando indigent: petunt, quando desiderant: petunt, quando audire parati sunt. Per miseriam, inquam, petunt, quia, visa afflictorum indigentia, dum pias mentes ad subveniendum provocat, etiam si lingua silet, vita clamat. Item per desiderium, quia quodam modo petere est velle habere. Per obedientiam petunt, quia dum se paratos ad recipiendum offerunt, quasi ad impertiendum praelatos desides adhortante ". Petunt igitur, dicentes: Vbi est triticum? non hordeum: triticum onim Christus est; Ioannes ; " Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit" etc.: non petunt hordeum, quod tamen legitur in Evangelio multiplicatum: et vinums non dicunt aquam, quae tamen in Evangelio Ioannis legitur in vinum commutata. " Triticum igitur Christus, Lex hordeum, quia asperum est ad manducandum ; aqua carnalis intelligentia, vinum sensus spiritualis intelligitur. Iudaeis igitur, qui carnaliter Legem tenuerunt, aqua et hordeum sufficere potuerunt: filii autem triticum et vinum requirunt. Triticum quaerimus, quando verbum vitae audire et Christum imitari desideramus; vinum bibimus, quando spiritualem intelligentiam de Christo tenemus. Sed quaerunt nec inveniunt: unde sequitur: Outn deficerent quasi vulnerati in plateis. Babylon habet plateas Ierusalem semitas; deficere igitur in plateis est carnalibus illecebris implicari". Vel, in Ecclesia sunt semitae accusationum spiritualium, sunt plateae actionum terrenarum ; in plateis deficiunt, quia non inveniunt spirituales consolationes, intenti negotiis terrenis. Quasi vulneratis " vulnera sunt peccata: quasi ergo vulnerati deficiunt, qui, etsi malo manifeste non consentiunt, sic tamen per negligentiam, sicut alii per culpam, ad interitum tendunt". Ergo per negligentiam praelatorum pereunt multi, qui criminibus et flagitiis vulnerati non sunt. Cum exhalarent animas sinu in matrum suarum: sinus matrum " blanda adulatio praelatorum; spiritum igitur in eorum sinu exhalant, cum ignavi praelati non solum carnales ad meliora non excitant, verum etiam blandis favoribus palpant". Tel, moriuntur quasi vulnerati qui corrumpuntur praelatorum exemplis; ut sinu moriuntur, qui deficiunt per eorum negligentiam ; tertio Regum : " Mortuus est filius huios mulieris nocte, dormiens quippe oppressit eum ".

26. Vel moraliter ab illo loco: Defecerunt oculi: " Per oculos claritas intelligitur contemplationis, et quid per viscera, nisi sensus internas dulcedinis, et quid per iecur nisi fervor divini amoris accipitur? Spiritualis enim quisque , quanto magis amorem in tribulatione ad proximorum compassionem foras effundit, tanto magis interna solatia, quas gustare consueverat, subtracta deplorat". Effusum est etc. Effusio iecoris est mortificatio carnis; ne ergo fictas lacrymae credantur, carnis afflictio lacrymis iungatur, et tunc iecur in terram funditur. Super contritione filiae populi mei, non dicit pro patre vel matre, sed filiae populi mei, ne affectus carnis et non caritatis eum ad fletum exagitare credantur etc., ut supra . Vel, per filiam populi mei carnalis anima, per parvulum sensus carnis, per lactantem virtus mentis accipitur. Sensus enim carnis levia semper appetit, nisi quantum eum mentis constantia per disciplinam restringit. Per oppidum corpus, quod anima inhabitat, intelligitur: per eius plateas intelligitur voluptas: vel, platea mentis est vagatio, per quam multi vulnerantur.

27. (Vers. 13.). Mem. Cui comparabo te? Ecce, secunda ratio lacrymarum Prophstas, desolatio universitate, vel multitudinis. Cuius desolationis vehementiam dupliciter manifestat, quia scilicet est inaestimabilis; secundo, quia est irremediabilis, ibi: Magna est enim velut. Quod sit inaestimabilis, ostendit, quia nullus alius dolor est isti comparabilis, nec in acerbitate nec in quantitate.

Dicit ergo: Cui comparabo te? secundum similitudinem vel magnitudinem poenae: unde sequitur: Vel cui assimildbo te, filia Ierusalem? quasi dicat: nulli: supra primo : "O vos omnes" etc. Filia Ierusalem, plebs Iudaica mollis et effeminata. Cui exaequabo te, in doloris quantitate? quasi dicat: mala tua mole et magnitudine omnia alia transcendunt. Et consolabor te, quasi dicat: nulla alia civitas similiter est destructa: quodsi esset,

posset esse consolatio aliqua, sed hoc inveniri non potest. Unde sequitur: Magna enim velut mare contritio tua, quasi dicat: " aicnt mare super omnes aquas mole et amaritudine praecellit, ita tnae contritioni nulla calamitas adsequatur". Quis medebitur tui? quasi dicat: sicut non potest exhauriri tota aqua de mari, sic nec tua miseria relevari; vel, sicut omnia numina intrant mare, ita omnia malorum genera illata sunt Iudaeae.

28. Spiritualiter: " IIIi qui post agnitam veritatem retro abeunt, peiores sunt illis qui nunquam veritatem agnoverunt". " Horum sicut prae omnibus erat gloria incomparabilis, cum starent: sic incomparabilis est ignominia, cum ceciderunt"; Psalmus : " Deus meus, pone illos, ut rotam ". Unde omnes apostatantes inveniuntur ceteris omnibus deteriores ; Psalmus: " Ascendunt usque ad caelum et descendunt usque ad abyssum ". Magna velut mare contritio tua, contritio spiritualis et enervatio cordis ad nullam stabilitatem virtutis reducibilis: Isaias : "Cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest ". Quis medebitur tui, quasi dicat: nullus: Ecclesiasticus : "Quis medebitur incantatori a serpente percusso " ? Exponitur etiam in bonum, quis dolor contritionis dobet amaritudine et magnitudine omnem alium dolorem excedere.

29. (Vers. 14.). Nun. Prophetae tui. Ecce, tertia pars capituli, ubi subdit pracdictae desolationis rationem, falsorum prophetarum deceptionem, primo ponens hanc causam, deinde explicans ulterius consequentem miseriam in versu sequenti: Plauserunt super te.

Prophetae autem illi decipiebant tripliciter populum: primo falsas visiones, mentiendo ; secundo decipiebant adulando: Nec aperiebant iniquitatem ; tertio, fallaciter promittendo ; pro quibus dicit: Viderunt autem tibi assumtionis.

Dicit ergo: Prophetae tui, pseudo, viderunt tibi falsa, praedicendo quae secundum veritatem non erant ventura: nec excusabilis es per ignorantiam: unde sequitur : Et stulta , sicut est illud quod praedicunt de futuro Messiat Sophonias : " Prophetae eius vacui, viri infideles". Similes sunt hodie homines, qui promittunt peccatoribus impunitatem, vel qui pueris curas tradunt, praedicentes eorum Aedificationem. " Quia ergo falsa viderunt, decepta es; quia stulta, excusari non potes ".

Pro adulatione sequitur: Nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitenliam provocarent; Isaias : " Popule mons, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant". Ezechiel: " Prophotae liniebant parietem absque temperamento ".

Pro tertio sequitur: Videnat tibi assuntiones falsas, dicentes, quod Dominus Iudaeos ad protectionem Aeternam assumet: et electiones, Chaldaeorum a dominio Iudaoao, sicut Hananias pseudopropheta dicebat in Ieremia: " Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa, quao tulit Na-Nchodonosor de loco isto ".

30. Istud allegorice ad praedicatores falsos referri potest, qui ad litteram implent quae hic dicuntur; vi-aerunt falsa, solam mundanam vanitatem commendantes:

viderunt stulta, statum saecularem religioni praeferentes: Proverbia : "Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam ". Viderunt tibi assumtionis falsas.

Moraliter: Assumi est per iustitiam Ecclesiae incorporari: eiici vero est a culpa separari. Quia igitnr praedicatores pseudo condemnant innocentes, qui non sunt condemnandi, quasi per electionem, et commendant adulando illos qui sunt arguendi, quasi per assumtionem; recte dicitur: Tulerunt tibi assumtionis etc. De falsis prophetis dicitur in Ezechiele : " Violabant me ad populum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas, quae non moriuntur, et vivificarent animas, quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis ". Aliter: omnes pseudopraedicatores, Scripturis abutentes ad suos errores confirmandos, vel abutuntur eis nimia verborum affirmativorum ampliatione, sub eis falso assumendo, aient qui praeceptum do honorandis parentibus extendit ad prohibendum religionis ingressum: vel nimia verborum negativorum restrictione, sicut qui dicit, in praecepto hoc: non moechaberis , non prohiberi simplicem fornicationem. Vel dicitur: Viderunt tibi assumtioncs, quia semper veris falsa immiscent, maiorem veram proponentes et minorem falsam assumentes. Amplius, electiones falsas vident, veritatem textus Scripturae sacrae pro libito corrumpentes et excludentes quidquid suis erroribus adversatur.

81. (Vers. 15.). Samech. Plauserunt super te. Ecce, posita miseriae causa, subdit latius explicationem miseriae et poenae culpam consequentis. Paenam manifestat triplici comparatione: primo, per compassionem extraneorum transeuntium: secundo, per improbitatem adversariorum insultantium, ibi: Aperuerunt super te os: tertio, per comparationem ad divinum iudicium, vel ad impletionem divinarum comminationum, ibi: Fecit Dominus quae cogitavit.

Pro primo dicit: Plauserunt super te manibus, syn; agogam vel Ecclesiam, "non laetantis, sed compatientis 1 affectu ", ut dicit Glossa . Non enim in hoc insultatio, sed sola manuum intelligitur collisio, quae aliquando gaudium, aliquando admirationem, aliquando compassionem indicat. Aliter, si de plausu misoriae intelligitur, do inimicis intelligitur. Omnes transeuntes per viam, ex quo magis videtur dici compatiendo quam irridondo: omnes transeuntes, qui fuerunt extranei, quia per hoc, quod transeunt, aliunde venisse et alibi tondere demonstrantur. Aliunde vonomnt sanguino divorsi, alibi tendunt intentione: et tamen tante erat desolatio, quae alienos ad compassionem inclinaret, illam afflictionem vidontes. Sibilaverunt, prae admiratione. Sibilus onim diversas indicat affectiones: aliquando contemptum, aliquando fastidium, aliquando desperationem, aliquando blandimenta insinuat. Et moverunt capita sua, prao stupore, sicut praedixit Ieremias "Ponam oos in stuporem et in sibilum. Motio capitis aliquando indignationem, aliquando insultationem, aliquando dolorem, aliquando desperationem exprimit. Ergo in plausu compassio, in sibilo admiratio, in motione capitis desperatio intelligitur. Vel, in plausu manuum ablatio potentiae, in sibilo ablatio doctrinae, in motione capitis ablatio omnis honoris et gloriae designatur. Super filiam Ierusalem, id est plebem Iudaicam, velcircumiacentem regionem ; dicentes: HAEccine est urbs perfecti decoris? quae olim esse solebat gaudium universae terras, Iudaeae; quod propter templum dicebatur, ad quod ter in anno ascendebant, scilicet in Pascha et in Pentecoste et Scenopegia.

32. Moraliter: Per viam transeunt qui in praesenti . vita ad patriam quotidiano profectu tendunt. Hi super multitudinis miseriam manibus plaudunt, quia exemplis operum suorum alios ad bona opera accendunt ; Isaias : " Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu ". Per sibilum, qui scribi non potest, inexplicabilis compassio intelligitur etc, ut supra exposita sunt.

83. (Vers. 16.). Phe. Aperuerunt super te. Ecce, seir cundo declaratio poenae per improbitatem adversariorum, quorum improbitas manifestatur primo ex signis, deinde ex verbis: Et dixerunt: Devorabimus. Signa quidem sunt cachinnus, sibilus et dentium fremitus. Cachinnus intelligitur: Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui. Aperuerunt ergo superbi ad subsannandum: et sibilaverunt, provocando: et fremuerunt dentibus, deterrendo.

Et dixerunt. Ecce, indignatio ostensa in verbis, primo crudelitatis, deinde impiae iucunditatis, ibi: En ista est dies, quam exspectabamus.

Dicit ergo: Et dixerunt: Devorabimus eam, id est, penitus ad libitum destinemus. En ista est dies, quam exspectabamus, desiderando: invenimus, quaerendo: vidimus, exsultando.

34. Spiritualiter: Inimici Ecclesiae, haeretici, super . Ecclesiam ora aperiunt, quando vel simplices invadunt, ut corrumpant, vel lactantur, cum defectus vident ecclesiasticarum personarum. In sibilo blanda et callida intelligitur persuasio, qua simplices decipiunt ; fremunt dentibus, quia ex magna aviditate procedunt. Vel, daemones inimici, qui aperiunt os per machinationem, sibilant per suggestionem, fremunt dentibus, pertrahendo ad subversionem et Aeternam damnationem.

Nota, quod hic mutatur ordo alphabeti: quia secundo dum Hobraeum et Rabanum hic ponitur Phe ante Ain, cum e contrario sit in alphabeto praccodenti: unde illi versui: Aperuerunt otc., praeponitur littora Phe, illi vero sequenti: Fecit Dominus, praoponitur littera Am. Nimirum illi vorsui: Aperuerunt super te os etc., convenit optimo littora Phe, quae interpretatur oris. Quid enim melius praoponitur apertioni oris? Illi autem versui: Fecit Dominus otc., recte praoponitur littera Ain, quas interpretatur fons, quia cogitatio vel dispositio Dei fons est et causa totius ordinis. Vel, Ain interpretatur oculus, quod congruit proposito, quia nihil aliud est cogitatio Dei nisi providentia oculi sui.

35. (Vers. 17.). Ara. Fecit Dominus. Hic tertio maniir festat calamitatem por comparationem ad divinam comi . mutationem sou consummationem divinorum iudiciorum. Et habet duas partes: quia primo tangit divinum iudicium:

secundo, divini iudicii effectum: Destruxit . - Etus iudicium ostenditur per comparationem ad ipsius dispositionem occultam primo, deinde per comparationem ad eius conum. nationem in Scriptura expressam: Complevit.

Dicit ergo: Fecit Dominus, quasi: si quaeris: unde tanta calamitas ? Certe insto Dei iudicio, quia noluisti fecere quod praecepit. Fecit Dominus quae cogitavit id est, sapienter disposuit contra Ierusalem et Iudaeam: non ergo hostibus est hoc tribuendum, sed ad divinum referendum iudicium.

Complevit sermonem suum, sceleribus populi provocatus, quem praeceperat, per Prophetas nuntiari , a diebus antiquis. Vel, sermo praeceptorum in com-minationibus completur: praemissis enim praeceptis subiunguntur benedictiones , quibus ad ipsorum observantiam attrahuntur, et deinde maledictiones et comminationes, quae transgressoribus imprecantur , sicut patet in Deuteronomio. Sic ergo complevit sermonem, quem praeceperat, faciendo quod transgressoribus comminatus fuerat.

Sed pro effectu sequitur: Destruxit, civitatem cum pertinentibus: et non pepercit, in ultima captivitate, quando totum illum populum temporaliter dissipavit: destruxit, auferendo delectationem: non pepercit, puniendo per tribulationem praeteritam libidinem. Destruxit quidem, quia destrui permisit: unde sequitur: Et laetificavit super te inimicum, Chaldaeum et Romanum vel vicinas gentes, quae latenter eis hostes fuerunt: et exaltavit cornu, id est potestatem et gloriam, hostium tuorum.

36. (Vers. 18.) Sade. Clamavit cor eorum. HAEc est quarta pars capituli, in qua post descriptam praedictam desolationem ad desolationis remedium informat, ad gemitum et compunctionem. Primo autem tangit deprecationis huius opportunitatem propter clationom inimicorum: deinde hortatur exercere se ad compunctionem et gemitum, ibi: Deduc quasi torrentem.

Dicit ergo pro primo: Clamavit cor eorum, id est inimicorum, ad Dominum, id est contra Dominum, sicut simile dicitur in Genesi : " Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est". Clamavit ergo cor eorum , contemnendo Deum, super muros filiae Sion, id est propter murorum destructionem, ex hoc scilicet gloriantes. Ex hoc orgo erat opportunitas deprecandi Dominum, quamvis non agentibus meritis Iudaeorum, sed demeritis adversariorum, sicut dixit Ezechias : "Inclina, Domino, aurem tuam et audi: aperi, Domino, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Domu vivontom ".

Deduc; eoco, hortatur ad gemitum et compunctionem, ot hortatur ad tria: primo, ad deplorando peccata propria ; doindo, ad laudandum divina iudicia, ibi: Consurge, lauda: tertio, ad implorandum divinapracsidia, ibi: Effunde sicut aquam.

In prima parte hortatur ad lacrymandi vehementiam: secundo, ad lacrymarum indefessam instantiam: Non des requiem tibi: tertio, ad lacrymarum perseverantiam: Neque taceat.

37. Dicit orgo: Dcduc, o filia Sion, quasi: spontancao sint lacrymao, non extortae: vel, deduc, id est, deorsum duc ad mundationem conscientiae por compunctionem: Psalnum : " Lavabo per singulas noctos lectum meum "; ut indo ascendant per devotionem lacrymao: quasi torrentem

lacrymas, id est abundanter et ferventer atque impetuose: sic enim currit torrens et quanto currit impetuosius, tanto citius exsiccatur, quia, quanto gemitus est fortior, tanto citius venia impetratur. Unde Hugo de sancto Victore : " Recte compunctionis fervor torrenti comparatur: quia, quanto maior vis doloris in compunctione fuerit, tanto citius, divina consolatione superveniente, pertransit ". Torrens etiam, quia est aqua hiemalis, significat, quod lacrymae sunt tantum praesentis temporis: Apocalypsis: " Absterget Deus omnem lacrymam ". Per diem et noctem, id est continue, vel per diem, propter peccantes ex prosperitate: et noctem, propter peccantes ex adversitate. Vel, per diem et noctem diversi status intelliguntur compunctionis; primo enim afficit mentem vehemens taedium detestationis peccati, deinde gaudium immissum unctionis Spiritus sancti. Sanctas Bernardus : " O bone Iesu, si tam dnlce est fiere de te, quam dulce est gaudere de te " ? Per noctem lacrymas deducit qui moeroris taedium lacrymando aggravat: per diem lacrymas deducit qui post devotionis laetitiam animam in moerore servat. Hoc idcirco dicitur, quia sunt cnonnulli, qui post lacrymas per inanem laetitiam se dissolvunt; et quia cor suum in moerore perseveranter tenere negligunt, quidquid compunctionis tempore obtinuisse poterant, perdunt. Idcirco valde necessarium est, ut, postquam compunctionis gratia mentem a moerore erexerit, sollicite caveatur, ne hanc postmodum sua lenitas per immoderatam laetitiam dissolvat, nunquam eam pristini moeroris custodia derelinquat".

38. Sequitur: Non des requiem tibi, in fletu paulatim tepcscendo: requiem, inquit, moeroris enervativam, vel interruptivam ; vel, in hoc corporis afflictio indicitur.

Sed pro tertio sequitur: Et non taceat, id est nunquam cesset lacrymarii pupilla oculi tui; lacrymae enim continuae loquuntur in auribus Dei: unde Psalmus : (Auribus percipe lacrymas meas "; quasi dicat: etsi taceat lingua, non taceat papilla, ex qua est impetrandi efficacia. Et hoc ad litteram intelligitur de magna effusione lacrymarum in pupillam, ut, dum id quod tenerum est, affligitur, citius ad misericordiam pietas iudicis inflectatur. Tel,- pupilla intima devotio mentis intelligitur. Vel allegorice, pupilla Ecclesiae viri sancti et spirituales intelliguntur.

Sed contra: videtur praccipere impossibile; nullus enim - potest continue pupillam affligere.

Respondeo: IIlud intelligitur sicut illud Apostoli : " Sine intermissione orate ", et illud Domini: "Oportet semper orare et non deficere ". Hoc enim est semper et sine intermissione orare, nullam horam orationi debitam praetermittere: et hoc similiter est continue plorare.

Aliter responderi potest, quia super illud: Non des requiem, Glossa : " Modum lacrymandi temperat", quasi dicat: non tam lacrymas impero, quam continuam devotionem impono.

89. (Vers. 19.). Coph. Consurge etc. Hic secundo hortatur ad veneranda divina iudicia. Consurge, corde et opere, consurge, simul cum aliis surge: lauda, divina iudicia, in nocte, id est in adversitate, non solum in prosperitate, sicut ille, de quo in Psalmo : " Conntebitur tibi, cum benefeceris ei "; sed sicut dicitur in Iob: " Ubi est Deus,.qui fecit me, qui dedit carmina in nocte., in principio vigiliarum. Quatuor erant vigiliae: prima dicitur conticinium: secunda, intempestum: tertia, galli cantus: quarta, antelucanum: quarum quaelibet habet tres horas. In prima solebant vigilare pneri, in secunda adolescentes, in tertia iuvenes, in quarta senes. In principio igitur harum vigiliarum consurgere est in lacrymis pernoctare.

Moraliter: Inprincipio vigilare est a pueritia virtutis studio inhaerere: Proverbia : " Qui mane vigilaverit ad me inveniet me". Vel, spiritualiter, prima vigilia est contemptus mundi: Cantica: " Ego dormio ", ab implicationibus scilicet mundi. Et secunda, maceratio corporis proprii: Ecclesiasticus: " Vigilia honestatis carnes tabefaciet". Tertia, exercitium virtutum; Ecclesiasticus: "Cor suum dabit in consummationem operum et vigilias armabit in profectionem ". Quarta, desiderium Aeternorum bonorum; Ecclesiasticus : " Qui vigilat ad eum inveniet benedictionem illius "; Proverbia: (Beatus vir, qui audit me et qui vigilat" etc.

Vel prima vigilia, malum agnoscere: secunda, cognitum detestari: tertia, ad bonum se extendere: quarta, bonum continuare. Pro his quatuor dicitur quater in Canticis : "Revertere, revertere, etc

Vel iuxta litteram: In principio vigiliarum surgere est in ecclesiasticis vigiliis priorem esse; Psalmus: " Anticipaverunt vigilias oculi mei.

40. Sequitur: Effunde: hic hortatur ad impetranda divina praesidia. Effunde, inquit, sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: sicut aquam cor effundere est ex intimo lacrymas producere. Effundendum est ut aqua, non sicut oleum, quod effusum relinquit pinguedinem; item, non sicut mel, quod effusum relinquit dulcedinem ; item, non sicut vinum, quod relinquit odorem: nec sicut lac, quod relinquit colorem; sed sicut aquam. Vel, effunde sicut aquam, quae fluit ad inferiorem locum et per totum. - Vel certe, istud ad superiora referri posset: cor enim, quasi aqua effunditur, quando omnis ab eo sensus proprius diminuitur, quando oratio divinis iudiciis configuratur et substernitur: Psalmus : " Paratum cor meum Deus .

Leva ad eum manus tuas, ad litteram ex affectus vehementia, ut ostendas te auxilio indigere et non in tuis viribus, sed in Dei protectione confidere: prima ad Timotheum: " Levantes puras manus. Vel, consurge, per contritionem, effunde, per confessionem, leva, per satisfactionem. Pro anima parvulorum tuorum, hoc dicit, quia ipsi puniti etiam sunt et mortui propter peccata patrum et parentum suorum. Qui defecerunt fame - antiqui libri habent in fame, libri novi habent qui fame peremi - spiritualiter peccatorum. Qui parvuli pereunt in capite omnium

compitorum: compitum est confluentia plurium viarum, dictum quasi a componendo. Ibi ergo erant mortui, ubi transeuntes plurimi eorum visu tabescerent, per quod spiritualiter intelligitur latitudo saecularium voluptatum. Vel, moriuntur parvuli in capite, quia multi sunt enerves, qui statim cadunt, oriente tentatione.

41. (Vers. 20.). Res. Vide, Domine, et considera. Haec est quinta pars capituli, in qua, postquam supra peccatores excitavit, ut eos ad poenitentiam inflecteret, hic Propheta, causam poenitentium suscipiens, sermonem convertit ad Dominum, ut ipsum pro peccatoribus exoret. Primo ergo implorat caelestem pietatem; secundo allegat urgeniissimam utilitatem, ibi: Ergone comedent.

Dicit erga: Vide, Domine, oculo misericordias ; et . considera, populum multiplici subiectum miseriae; quem vindemiaveris ita, populum tibi olim dilectum quasi vineam vindemiaveris, fructum omnem abstuleris, vel auferri permiseris ; ita, tam horribiliter, ut quasi vinea de-- voret botros suos proprios.

Unde sequitur: Ergone, ubi, ut dictum est, allegat multiplicem necessitatem, quam primo ostendit per infelicitatem domesticorum: secundo, per asperitatem adversariorum, versu ultimo: Vo- " casti.

Infelicitatem autem domesticorum tangit primo quantum ad vivos, deinde quantum ad mortuos: Si occiditur.

Dicit: Ergone comedent mulieres fructum suum? id . est uteri sui. Quas mulieres vocat, non matres, quia mater non est dicenda, quae est immemor pietatis. Quis sit fructus, ostendit subdens: Parvulos, scilicet in quantitate, ad mensuram palmae, id est teneros et vix unius palmae mensuram habentes. Palma dicitur hic pro expansione manus a capite pollicis usque ad summitatem medii L digiti. - Si occiditur: ecce, miseria mortuorum, primo r quantum ad circumstantiam loci: secundo, quantum ad modum moriendi: Virgines meae: tertio, quantum ad magnitudinem universalis flagelli: Interfecisti.

Loca tangit duo: intimum, scilicet sanctuarium, et extremum.

Dicit ergo: Si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et Propheta? quasi dicat: quamvis tantum peccaverint sacerdotes, nunquid interfici meruerunt ? Vel si occiditur etc., sicut de Zacharia legitur, nunquid ideo mulieres comedent etc.

42. (Vers. 21.). SIN. Sed pro loco exteriori sequitur: Iacuerunt in terra foris, interfecti fugere volentes ; puer et senex, ambo infirmae aetatis, quasi dicat: nec sacro . loco parcebatur, nec fugae praesidium opitulabatur.

Sequitur: Virgines meae, id est infirmiores, et iuvenes mei, id est fortiores, ceciderunt in gladio, ad litteram, interl fecti.

Pro tertio subdit: Interfecisti in die furoris tui, illos qui gladio ceciderunt, id est vindictae irrefragabilis; percussisti, iacentes, permissive: nec misertus es: libri novi habent: nec misereberis, et exponatur interrogative.

43. Spiritualiter intelligendum, quod Deus terribiliter quosdam in Ecclesia vindemiat: " cum illos, quos prius per praedicatores excoluit, postea steriles et inanes derelinquit "; Deuteronomium : "Plantabis vineam et non comedes fructus eius ". " Mulieres, mali praelati fluxis moribus emolliti, qui fructum suum comedunt, quia de labore ministerii, si quem faciunt, in praesenti vita remunerationem accipiunt". Econtra dicitur bonis doctoribus in Ioanne: " Posui vos, uteatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat ". Vel fructum comedunt, id est consumunt parvulos ad mensuram palmae, quia "infirmos fide, quos baptismo vel aliter genuerant, exemplo ad terrena desideria inclinant; vel comedunt, quia subditos rebus spoliant, quos pascere debuerant".

Si occiditur etc Fer sanctuarium cultus Dei intelligitur: Propheta et sacerdos occiduntur in sanctuario, quando vel doctor, qui per Prophetam intelligitur, verba Scripturae ad pravitatem intorquet, vel quando sacerdos indigne sacra mysteria dispensat. Iacuerunt in terra foris puer et senex: Isaias " Sicut enim populus, sic et sacerdos "; in terra iacuerunt, quia in terrenis desideriis quieverunt. Non solum sederunt, ut supradictum est, sed iacuerunt, dormientes et se ipsos nescientes ; Ieremias: " A minimo usque ad maiorem omnes avaritias student". In terra foris, locus exsilii intelligitur. Virgines meae, animas contemplativae, sed fatuas, vel fideles, quae fidei integritatem servanti et iuvenes mei in gladio ceciderunt, id est, persuasionibus haereticorum subversi sunt, quia, ut dicit Apostolus , " corrumpunt bonos mores colloquia prava ". Iuvenes sunt, qui in proeliis fortiores sunt, qui in adversitate diabolo non cedunt, et tamen gladio linguae iniquae plures subvertuntur. Interfecisti, interficit eos qui per infidelitatem corruunt ; percutit eos qui in lapsu pereuntium per compassionem carnalitatis vulnerati sunt ; non miseretur, dum nec lapsos erigit nec dolorem stantium consolatur.

44. (Vers. 22.). Thau. Vocasti quasi ad diem etc. Hic ostendit infelicitatis illius magnitudinem per asperitatem adversariorum, quos introducit prospere invadentes: prospere capientes: Et non fuit in die: prospere tandem destruentes: Quos educavi et enutrivi .

A parte Iudaeorum his tribus iungit terrorem, deiectionem, laborum consumtionem.

Dicit ergo: Vocasti, quasi eorum fuit velle, sed tuum fuit concedere, et per consequens tuum est liberare. Vocasti, Chaldaeos et Romanos, quasi ad diem solemnem, in quo prosperitas eorum designatur: qui terrerent me de circuitu, undique impetn videlicet obsidentes. Vel, quasi ad diem solemnem, dicit, quia Iudaei in tribus anni solemnitatibus concurrere soliti erant: vel dicit: quasi ad dion solemnem, quia Romani ceperunt Ierusalem in die Paschae.

Pro secundo sequitur: Et non fuit qui effugeret, ad litteram, qui non esset captus, aut mortuus. In die furoris Domini, id est ultimae captivitatis. Et relinqueretur, in Ierusalem: hoc etiam quodam modo impletum est in obsidione Chaldaeorum , quando nullus fuit relictus, qui non esset captivus vel servus. Pro tertio subdit: Quos educavi, par disciplinam; et nutrivi, quantum ad naturam: inimicus meus consumsit eos, id est, omnino delevit illos.

Illud potest intelligi moraliter de hora mortis, quando solent daemones ad morientem in circuitu laetanter convenire. Vel certe in die iudicii peccator undique mala habebit accusati tia, et ex nulla parte defendentia.

Capitulum UT.

1. Ego vir videns paupertatem meam etc. Postquam in duobus praecedentibus alphabetis lamentatus est desolationem synagogae in communi, hic lamentatur desolationem quarundam personarum privileg latarum in speciali. Et quia privilegiatae personae dicuntur dupliciter: vel pro vitae meritis, vel pro stata honoris: primo lamentatur desolationem primi generis personarum, secundo aliarum in sequenti alphabeto, ibi: Quomodo obscuratum est aurum?

In prima parte introducitur prophetica lamentatio in persona talium, scilicet vere Christi et membrorum suorum, quorum hic manifeste mysteria describuntur, et impossibile est hic litteralem intellectum reperire sine extorsione. Hoc antem alphabetum habet duas partes: quia primo lamentatur simul capitis et corporis tribulationem: secundo inritat electos ad compassionem, ibi : Recordare paupertatis: tertio incidenter pertractat synagogae reprobationem occasione dominicae passionis, ibi: Operuisti in furore et percussisti nos.

In prima parte primo in summa tangit gratiam dominicae exinanitionis: secundo seriem describit dominicae passionis, ibi : Circumaedificavit.

In prima parte notificat Filii Dei exinanitionem per comparationem ad Patris severitatem: secundo subdit linius exinanitionis compendiosam declarationem in sequenti versu, ibi: Vetustam fecit pellem.

Exinanitio Christi patet ex assumtione status egestatis, quod intelligitur in primo membro: secundo, ex assumtione anxietatis, vel adversitatis, quod intelligitur in secundo membro, ibi: Me minavit: tertio, ex singulari et uniformi continuatione totius suae peregrinationis, ibi: Tantum in me.

In prima parte intelligitur delectabilium carentia: in secunda, tristibilium praesentia: in tertia, utriusque perseverantia.

Amplius, trimetro describitur hoc alphabetum et litteris triplicatis, quia hoc alphabetum refertur ad tertiam Ecclesiae tribulationem, quae est prosperitatis, divitiarum, deliciarum et honorum.

Amplius, hic expresse deploratur passio Salvatoris, cuius una consistit tantum persona in tribus substantiis.

2. (Vers. 1.). Aleph. Dicit ergo: Ego vir videns, quod, quamvis dici possit in persona Prophetae vel electorum synagogae, melius tamen a sensu Iudaico receditur et allegoriae pro sensu historico adhaeretur. Et quia in his tribus clausulis summatim continetur universitas agendorum et credendorum ,"ideo istis tribus membris Aleph praeponitur triplicatum. Continere enim se ab omnibus, quae in mundo sunt bonis, et sustinere quae in mundo abundant mala est virtutis universitas, ut dicit Augustinus in tractatu de Continentia et sustinentia : et hoc in duobus primis membris. Amplius, scire, qualiter per Christum solum et eius angustias liberatum sit genus humanum, amplectitur summa credendorum: et hoc continetur in tertio membro.

Dicit ergo: Ego, Christus, purissima trium persona substantiarum : vir, a virtute: Ieremias: " Mulier circumdabit virum "; Isaias: " Gradiens in multitudine virtutis suae ". Videns paupertatem meam, id est veraciter cognoscens, cum econtra dicatur de multis in Apocalypsi: (Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et nudus et caecus ". - Nota, quod Christus habuit paupertatem mortalitatis vel assumtae infirmitatis: Psalmus : (Simul in unum dives et pauper". Egestatis, et hoc tripliciter: mundum ingrediens: Lucas: "Pannis eum involvit et reclinavit in praesepio "; progrediens; Matthaeus: "Fillus hominis non habet, ubi caput suum reclinet"; Marcus: (Circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exiit in Bethaniam ": egrediens; Psalmus: "Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea " etc. Singularitatis : Psalmus: " Singulariter sum ego, donec transeam "; Zacharias: " Ecce, rex tuus veniet tibi iustus et salvator, ipse pauper et ascendens snper asinum ". In virga indignationis eius: indignatio Dei, voluntas puniendi: virga antem ipsa poena, quam tulit Christus, ut salvaretur genus humanum; Isaias: " Propter scelus populi mei percussi eum ". " Vulneratus est propter iniquitates nostras ".

Vel moraliter exponi potest de quocumque iusto, qui per tribulationem divinitas immissam recognoscit infirmitatem et virtutis suae parvitatem; Ecclesiasticus : " Infirmitas gravis sobriam facit animam ".

3. (Vers. 2.). Sequitur: Aleph. Me minavit et adduxit: minare, hoc est ducere: in tenebras, adversitatis 1 et abiectionis: Isaias : " Absconditus est vultus eius et despectus; unde nec reputavimus eum "; minavit , quia in humilitate mundum pertransiit: et adduxit in tenebras, quia tribulationum tolerantiam in cruce consummavit: et non in lucem, prosperitatis vel affluentiae temporalis: Ioannes: " Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam ". Glossa, ibi: " Noluit Dominus habere quod perderet: pauper venit, ne haberet diabolus quod auferret ". Sed "lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt", quia ad nullum eum peccatum inclinare potuerunt.

4. (Vers. 3.). Item, pro tertio sequitur: Aleph. Tantum in me, id est Christum pro mea redemptione: vertit et convertit manum suam, id est iustitiam suam, flagellando pro humani generis redemptione. Ideo dicit: Tantum in me, quia nulla ei cooperata est creatura in redimendo: Isaias : "Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ". Vertit, inquit, et convertit: vertit, flagellando, convertit, aliis in hoc parcendo et subveniendo: tota die, peregrinationis Christi in terris, sicut ibi accipitur dies: "Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est". Istud etiam de Christo ratione membrorum exponi potest, in quos tantum manum vertit castigando et convertit miserendo: in quosdam malos reprobos vertit manum flagellando, sed non convertit, in morte potius aggravando) Amos: " Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras "; Apostolus: " Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesn, persecutionem patiuntur " etc.

5. (Vers. 4.). Beth. Vetustam. Postquam notificavit summatim Christi exinanitionem, hic subdit compendiosam quandam eius explicationem. Et primo manifestat passionis suae necessitatem: quod pertinet ad tertium versum praemissum: Tantum in me etc.; secundo notificat passionis suae multiplicem acerbitatem: Aedificavit in gyro: tertio, eius consummationem: In tenebrosis. Necessitas autem dominicae passionis fuit ex hoc, quia " omnes alii declinaverunt, simul inutiles iacti sunt ", sicut ostendit in triplici differentia hominum: quantum ad statum laicorum, qui per pellem, quae exterius est, intelligitur: quantum ad statum clericorum, qui interius sunt et per carnem designantur; et quantum ad statum Apostolorum et praedicatorum, qui per ossa figurantur.

Dicit ergo: Beth. Vetustam, quasi dicat: non miremini, si "tantum in me vertit" etc., quia vetustam fecit, id est, fieri permisit, pellem meam, id est pellem meam vetustam et rugis peccatorum deformem, quae vetustas deponenda est; ad Colossenses : " Exuentes veterem hominem cum actibus suis " ; Leviticus: " Detracta. pelle hostiae, artus in frusta concident"; Iob: " Cutis mea aruit et contracta est ". Gregorius: "In sanctae Ecclesiae corpore qui solis exterioribus curis inserviunt cutis congrue nominantur ". Solent etiam per pellem nobiliora membra Ecclesias designari, sicut Martyres, qui significantur per pelles arietum rubricatas, quibus operiebatur tabernaculum, ut patet in Exodo : " Facies operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis ". Item, Confessores significantur per pelles hyacinthinas, de quibus eodem capitulo : " Et super hoc rursum aliud operimentum de hyacinthinis pellibns", quia poena extenuantur: dicitur in Canticis: "Nigra sum, sed formosa, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis ". Item, sanctae mulieres Domino exteriora necessaria ministrantes; Iob: " Pelli meae, consumtis carnibus, adhaesit os meum ". Ubi os, Christus; et carnes, discipuli: pelles, sanctae mulieres exteriora necessaria ministrantes. Cum enim ad horam crucis ventum est, fugerunt discipuli, solae mulieres adhaeserunt, sicut exponit Gregorius .

Et carnem meam, hic per carnem clerici intelliguntur; Iob: "Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris ", putredine carnalitatis et pulvere vanitatis. - Haec etiam pars versus: Vetustam etc., ad litteram exponi posset de Christo, qui pro laboris vehementia longe videbatur sanior, quam erat; in Ioanne : " Quinquaginta annos nondum habes et Abra-, ham vidisti"? - Contrivit, id est, conteri permisit, ossa mea, id est membra Ecclesiae electiora, scilicet Apostolos,

qui omnes tempore passionis, relicto eo, fugerunt: nimirum dicitur in Proverbiis: " Spiritus tristis exsiccat ossa"-ipsi antem fuerunt multum tristati. Isti ergo sibi pro redemptione non sufficiunt, quia " omnes declinaverunt usque ad unum ", id est Christum.

6. (Vers. 5.). Sequitur pro passionis acerbitate et multiplicitate: Beth. Aedificavit in gyro meo, id est aedificari permisit Iudaeos continue observantes, tandem cum laqueis comprehendentes; Psalmus : " Circumdederunt me sicut apes "; Cantica: " Filii matris meae" etc. Quod etiam Ecclesiae convenit, quae in gyro circumdatur, dum a tyrannis, haereticis et hypocritis impugnatur. Circumdedit me felle, id est materia tristitiae in multitudine malorum displicentiam; et labore, corporali, ad litteram, vexatione: quod etiam convenit Ecclesiae, et hoc de Christo intelligitur.

7. (Vers. 6.). Pro morte vero sequitur: Beth. In tenebrosis., id est in sepulcro, collocavit me quasi mortuos sempiternos, id est, quasi nunquam essem surrecturus a morte: Baruch : " Deputatus es cum descendentibus in infernum "; Psalmus: " Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi".

His tribus sententiis praeponitur Beth, quod interpretatur confusio vel domus; quoniam synagoga, quae domus erat Dei, tripliciter Christo iniuriata est: et viventem deserendo, quod intelligitur in primo: et morti eum tradendo, quod in secundo: et contra resurrectionem conando, quod in tertio designatur.

8. (Vers. 7.). Ghimel. Circumaedificavit. Post dominicae passionis compendiosam praelibationem hic subdit eiusdem passionis expletionem: primo, quantum ad praecedentia crucifixionem: secundo, quantum ad crucis passionem: Semitas meas subvertit ; tertio, quantum ad discipulorum desperationem: Et fregit ad numerum. -Antecedentia passionem tria tangit, scilicet Iudaeorum machinationem, Christi agonizantis orationem, Christi comprehensionem et vimculationem. Sic resolutorie tangit nltimnm primo, secundum secundo, primum ultimo versu.

Dicit ergo pro primo: Ghimel. Circumaedificavit adversum me, intellige permissive: circumaedificavit, inquam, quantum ad falsos testes circumdantes: vi non egrediar, de manibus Pilati illaesus. " Multi enim surrexerunt falsi testes, quorum non erant convenientia testimonia " , ut dicitur in Marco . Vel ad sepulcri custodiam hoc posset referri, quia fecerunt .sepulcrum custodiri. Aggravavit compedem meum: compedes proprie sunt vincula pedum: hic accipitur pro vinculis, quibus ligatus est Iesus a comprehensoribus' Ioannes : " Ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum"; unde in Psalmo: "Humiliaverunt in compedibus pedes eius, ferrum " etc. Sed Pilatus vincula aggravavit, quia vinctum flagellavit; Ioannes: " Tunc apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit".

Mystice: Sunt compedes fugiendi, scilicet peccata mentem ad Dominum tendentem impedientia: Psalmus :

, Dominus enim solvit compeditos "; Ieremias: " Vinxit eum compedibus, ut duceret in Babylonem ". Sustinendi, poenae et tribulationes: Psalmus: "Ut audiret gemitus compeditorum et solveret filios interemptorum ". Suscipiendi, praeceptorum et consiliorum obligationes: Psalmus : " Ad alligandos reges eorum in compedibus ". Desiderandi, dona gratias restringentis a malo; Ecclesiasticus: " Iniice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum ".

9. (Vers. 8.). Pro secundo sequitur: Ghimel. Sed et cum clamavero, in oratione, et rogavero : Matthaeus : "Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste "; excludit orationem meam, id est non exaudit, in hoc docens, quod non debemus admirari, si non exaudimur in omnibus, quae a Domino postulamus, vel quia rem petimus irrationabilem, vel quia non bene petimus.

10. (Vers. 9.). Pro tertio, scilicet Iudaeorum machinatione, sequitur: Ghimel. Conclusit. Quam machinationem triplicem ostendit: observaverunt enim primo Iudaei vitam Christi, observaverunt doctrinam Christi, tertio machinati sunt ad mortem Christi. Primum significat dicens: Conclusit vias: pro secundo: Semitas meas; pro tertio: Ursus insidians.

Dicit ergo: Conclusit vias meas, id est opera mea, lapidibus quadris, scribis scilicet et Pharisaeis, qui lapides erant propter quandam vitae austeritatem, et quadri propter quandam superstitionis delaturam. Vel, lapides per cordis malignitatem, quadri pet adiunctam potestatem: vel, quadri propter interrogationum calliditatem, cum cornutis sophismatibus, quae ex omni parte videbantur concludere, Christum capere nisi sunt in sermone; Matthaeus : " Mittunt discipulos suos", scilicet Pharisaei, " eam Herodianis dicentes: Magister, scimus, quia verax es"etc.

Semitas meas, id est doctrinam consiliorum meorum, subvertit, id est, in multis subverti permisit, sicut in illis qui " abierunt retro ", Ioannis sexto. Amplius, cum persuaderet contemptum mundi, subiungitur in Luca: " Audiebant haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum ".

Vel si de corpore intelligitur, lapidei eunt peccata homines impedientia, pondera deorsum Manentia; Zacharias : " Iniquitas sedet super talentum plumbi "; quia quadratura significat immobilitatem peccati; Ioannes: " Lazarus enim quatriduanus erat". Semitas subttrtit, id est consilia, per haeroticos verba Evangelii enervantes.

His tribus praeponitur littera Ghimel, quod interpretatur plenitudo, quia in his tribus consistit virtutis perfectio: in sufferendo hominum machinationes, Dei dispositiones et ex his duobus consequentes tribulationes.

11. (Vers. 10.). Daleth. Ursus. Hic describitur. Iu-daconm machinatio in mortem Christi. Dicit ergo: Da-LETH Ursus insidians, intellige semper permissive, factus est mihi leo in absconditis: in urso atrocitas, in leone animositas intelligitur Iudaeorum: Psalmus : " Salva me de ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam ";

alibi: "Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. Hoc factum est, cum dixerunt: " Heus est mortis: crucifige, crucifige eum.

12. (Vers. 11.). Semitas: hic describit ipsam crucifixionem ordine resolutorio, primo ut vitae interemptivam: secundo, ut afflictivam, ibi: Et confregit ne.

Dicit ergo: Daleth. Semitas meas, id est peregrinationis meae labores rectos et arctos ut semitas: subvertit, non merita evacuando, sed tempus meriti morte praescindendo. Vel, illud refertur ad corpus. - Amplius, eandem ut afflictivam describit postea quantum ad corporis lusionem: Et confregit: secundo, quantam ad cordis desolationem, ibi: Posuit me quasi desolatam: tertio, quantum ad corporis totius ignominiosam suspensionem, ibi: Tetendit arcum: quarto, quantum ad omnimodam afflictionem: Misit in renibus: quinto, quantum ad ignominiosam irrisionem: Factus sum in derisum: sexto, quantum ad omnium sensuum turbationem et praecipue aceti potationem: Replevit me.

Dicit ergo: Et confregit me, per vulnera corporis mei: Psalmus : " Foderunt manus meas et pedes meos "; posuit me desolatam, cum dixit: " Tristis est anima mea usque ad mortem ".

Cum supra dixerit in principio versus capitali: Ego vir videns , hoc sexu ; nullo alio interposito, subdit femininum, ut ostendat, hoc accidisse Christo secundum infirmiorem sui naturam, quam ut sponsam sibi Dei Filius copulavit. Vel certe, illud intelligendum est ad Ecclesiam pertinere, secundum regulam Tychonii , qua a capite transitor ad corpus, ut iam patebit.

18. (Vers. 12.). Sed pro ipsa corporis dominici suspensione subdit: Daleth. Tetendit arcum suum, id est complevit iudicium suum, ubi passio humanitatis quasi rigore vel iustitiae vel rectitudinis iustae inflexit severitatem Divinitatis. Et posuit me quasi signum, ad litteram, stipiti affixum; ad sagittam, quod et patuit, quando "unus militum lancea latus eius aperuit ".

Huic triplici clausulae praeponitur littora Daleth , quae interpretatur tabulae vel tabulatum, pauper, vel ianua: sic Christus voluit insidiis deprehendi, ut doceret simplicitatem: voluit vulnerari, ut doceret asperitatem: voluit ludibrio suspensus exponi, ut doceret humilitatem: primum contra curiositatem, secundum contra carnalitatem, tertium contra elationem. Et in his tribus tabulatum et legis consummatio, in his paupertatis perfectio, in his etiam regni caelestis ianua et ingressus.

14. (Vers. 13.). He. Misit in renibus. Ecce, gcnera-Iis Christi afflictio. In renibus Christi incarnatio eius intelligitur, sicut in Ezechiele : "Et atramentarium scriptoris ad renes eius "; et: " A lumbis eius usque ad deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu, etc.: ibi enim, secundum Gregorium, dominica incarnatio intelligitur. Pharetra, omnis amaritudinis contentiva, synagoga intelligitur, cuius sagittae seu filiae fuerunt sputo, colaphi, convicia, plagae et consimili; Ieremias : " Sagitta vulnerans lingua eorum ".

15. (Vers. 14.). Pro ignominia irrisionis sequitur: Hb. Factus sam in derisum omni populo. Ieremias : " Factus sum in derisum tota die "; in quo omnis subsannatio et illusio intelligitur, qua Iudaei Christo illudebant.

Et nota, quod irriserunt Christum triplici ratione: in miraculis quasi ignorantem; Matthaeus: "Non est mortua puella, sed dormit: et deridebant enm"; Lucas: " Deridebant eum scientes, quia mortua est". In consiliis quasi imprudentem: Lucas: " Audiebant hoc Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum ". In passione crucis quasi impotentem; Lucas "Et deridebant illum princicipes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat ".

Canticum eorum, id est laetitia et gaudium ; tota die, crucifixionis: Iob: " Nunc in eorum canticum versus sum et factas sum eis in proverbium ".

16. (Vers. 15.). Pro omnium sensuum afflictione subditar: He. Repleuit me amaritudinibus: in visu occurrebant inimici insultantes, in auditu blasphemiae et irritationes, in tactu amaritudo vulnerum, in olfactu foetor loci interfectorum; et ne quid deesset, in gustu, inebriavit me absinthio, id est inebriari seu potari permisit absinthio ; Matthaeus : " Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum "; Psalmus: " Dederunt in escam meam fel" etc.

His tribus clausulis praeponitur littera Se, quas interpretatur ista, aut vivere, vel esse: quia ista tria, scilicet iniuriae Christo illatas, ignominiae et angustiae sunt nobis causa vitae et veri esse gratiae.

17. Moraliter ab illo loco: Ursus insidians etc: Vox est cuiuslibet iusti, considerantis mala mundi, ubi quaedam inferuntur per fraudulentiam et significantur per ursi insidias: quaedam per violentiam et significantur per leonem. Amplius, per ursum, qui debilis est in capite, fortis in brachiis, fortior in lumbis, significatur diabolus, qui in principio est debilis et in fine invincibilis: Iob : " Fortitudo eius in lumbis eius ". De leone dicitur, quod parvulum et humiliatam non laedit ; propter quod David, veraciter humilis, leonem et ursum interemit; primo Regum: " Pascebat servus tuus gregem patris sui, et veniebat leo vel ursus et tollebat arietem de medio gregis ". Vel, in urso voracitas, in leone superbia, quae multos implicant. Semitas subvertit, quia per ursum et leonem clericorum vitam dissipari permittit. Confregit, quia virtutem menta) enervari permisit: Isaias : " Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus"; Proverbia: " Dicit piger: Leo est in via et leaena in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardino suo, ita piger in lectulo suo". Posuit me desolatam, sine solatio praelatorum: supra primo: "Non est qui consoletur eam". Tetendit arcum suum, id est severitatem iudicii. Posuit me quasi signum ad sagittam etc., quia omnis creatura in indicio clamabit contra impios.

18. (Vers. 16.). Vau. Et fregit ad numerum. Hic tertio subdit discipulorum desperationem factam in passione,

et iuxta hoc incidenter quatuor in universo tangit, scilicet primo desperationem: secundo, latronis conversionem: Cibavit me cinere: tertio, Iudaeorum ingratitudinem: Ut repulsa: quarto, ipsorum reprobationem: Et dixi: Periit.

Dicit ergo: Et fregit, id est confringi permisit: ad numerum, id est unum post alium: dentes meos, id est Apostolos, quibus quasi dentibus peccatores erant in corpus Ecclesiae convertendi: Cantica : "Dentes tui, quasi grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro ". Hi confracti sunt, quando Dominum reliquerunt ad propria revertentes, ubi tantum fuit Ioannes ultimus in deserendo: Marcus: " Adolescens quidam sequebatur eum, amictus sindone super nudo " etc.; et cito rediit; Ioannes: " Stabant iuxta crucem Iesu Mater " etc.

Sed pro conversione latronis sequitur: Cibavit me cinere, id est unico latrone converso in cruce. Cum enim peccatum sit quasi ignis decorans, cuius residuum est cinis: quid aliud peccator vitam in peccato agens et in fine poenitens nisi cinis ab igne effugiens ? Hic est corvus, qui in torrente pavit Eliam, id est Christum, sicut legitur tertio Regum . Vel, in cinere, amaritudo passionis, quae tamen Christo secundum caritatem fuit delectabilis, in quantum ad redemptionem humani generis ordinata.

Moraliter: Religiosi, dentes candidi, robusti, carnem non habentes, corio carentes, nihil intra se patientes, acerbissime dolentes, clausi labiis, invisibiles nisi in risu, toti corpori masticantes, nullum saporem inde retinentes.

19. (Vers. 17.). Pro tertio sequitur: Vau. Et repulsa est a pace anima mea. Hic tangit tertio, ut dictum est, Iudaeorum ingratitudinem. Anima mea, id est Indui, quos sicut animam diligebam: Psalmus : " Quia longo a peccatoribus salus "; oblitus sum bonorum, quae eis facere consueveram; supra: " Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et Sabbatum ". Vel, oblitus est bonorum, quantum ad reputationem hominum.

20. (Vers. 18.). Vau. Et dixi: Periit finis meus, non simpliciter, sed quantum ad illos qui dixerunt : " Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere". Vel, periit finis meus, quantam ad Iudaeorum reprobationem ; finis, qui videbatur principaliter intentas, quantum a foris apparebat, de conversione Iudaeorum: Matthaeus: "Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel". Et spes mea, quam acceperam in ipsis, a Domino: Genesis : " Salutare tuum exspectabo, Domine"; sicut iustitia Dei dicitur, vel quia ipse iustas est, vel eius causa est. Vel, verba sunt Iudaeae in bonis multitudinis reprobationem his verbis deplorantis.

Huic triplici versiculo praeponitur littera Vau triplex, quae interpretatur non est ille, quia non est Christus nec aliquid Christi, qui deserit Christum. Et quia Apostoli tunc corruerunt, Iudaei crucifixerunt, propter quod merito reprobati sunt, recte Vau his tribus versibus praemittitar.

21. (Vers. 19.). Zain. Recordare. Haec est secunda pars capituli, in qua post descriptam Christi passionem invitet cfccfos ad compassionem. Et in hac parta dramatae procedit , sicut in Canticis Canticorum varias personas introducendo, sibi colloquentes sine interceptione vocis Prouhetae. Hoc enim genus poematis dramaticum appellatur, sicut prosopologicum, quando solus poeta loquitur, sicut ibi : " Mulierem fortem "; tertium vero, quando sic et sic, sicut in Iob.

Primo ergo introducitur vox Christi ad compassionem invitantis ; secundo, vox Ecclesiae ei respondentis, ibi: Memoria memor; tertio, vox eiusdem membra sua alloquentis et de poenitentia admonentis, ibi: Misericordiae Domini.

Dicit ergo pro primo: Zain. Recordare, tu quicumque modo redemptus meo sanguine: paupertatis meae, quantum ad contemptum omnium temporalium bonorum, quia Christus pauperrimus fuit in ingressu, in progressu, in egressu a mundo. Et transgressionis, quantum ad sufferentiam omnium malorum, ubi transgressio accipitur causaliter pro poena transgressionis, quam Christus sustinuit, sicut dicitur maledictus, quasi malo poenae pro nobis addictus et maledicto poenae: ad Galatas : " Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum "; sicut etiam Christus dicitur peccatum: secunda ad Corinthios: "Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso". Vel aliter: transgressio eius, infima humiliatio ad despectissima tormenta, quia una stilla sanguinis sui nos potuisset liberasse; Lucas: " Erant Moyses et Elias, visi in maiestate ; et dicebant excessum eius, quem completurus erat in Ierusalem". Et absinthii, quo nihil amarius in terrae nascentibus: et fellis, quo nihil amarius in animantibus. Hoc potest referri ad id quod dicitur in Matthaeo :" Dederunt ei bibere vinum cum felle mixtum "; Marcus: " Dabant ei bibere myrrhatum vinum ". Paupertas contra avaritiam, transgressio contra superbiam, absinthium contra luxuriam. Vel, potest notari in transgressione iniuria personae, in absinthio afflictio carnis tenerae, in felle tristitia mentis de hominum ingratitudine.

22. (Vers. 20.). Zain. Memoria. Ecce, responsio Eo clesiae, vel viri sancti. Memoria memor ero, id est assidue memor ero; et tabescet, prae confusione, animo mea: Psalmus : " Tabescere me fecit zelus mens". Proprie tdesdt qui nimio languore ad maciem venit ; tabescere ergo est vera sui cognitione sibi vilescere. Vel, istud potest referri ad vitam animalem, quae per animam solet significari ; Matthaeus: " Qui voluerit animam suam salvam lacere perdet eam". Tabescit ergo anima ex dominicae passionis memoria, quando sensualitas affligitur labore et abstinentia. Istud autem nullo modo referri potest ad synagogam sine extorsione. Volunt enim, primum verbum recordare etc., esse verbum synagogas Dei misericordiam implorantis ; secundum vero, etiam eiusdem synagogae verbum ad beneficia Dei rocogitanda sese, convertentis. Istud quam sit absonum, ultro patet.

23. (Vers. 21.). Zain. Saec recolens

non potest ibi esse hoc singulariter secundum ordinem alphabeti, quia in Hebraeo ibi ponitur Zain - tormenta Christi, in corde meo, ideo sperabo; textus non est ibi: in Deo, sed ideo sperabo; contra hoc quod paulo ante dixit: "Periit finis mens et spes mea "; ad Eomanos: "Proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit"? -Huic triplici clausulae praemittitur Zain triplicata, quae interpretatur duc te, quia in his cogitationibus consistit ducatus christiani hominis.

24. (Vers. 22.). Heth. Misericordiae Domini. Hic tertio subditur vox Ecclesiae membra sua de poenitentia exhortantis. Propter quod introducitur divinae pietatis commendatio: secundo ex hoc excluditur desperatio, ibi: Quia non repellet in sempiternum: tertio, poenitentiae suavis admonitio, ibi: Scrutemur.

Et quia "iustus in principio accusator est sui ", primo introducitur in persona Ecclesiae sui Aecusatio et divinorum iudiciorum veneratio: secundo, divinae pietatis exspectatio, ibi: Pars mea Dominus: tertio docet modum in exspectando, ibi: Bonus est Dominus sperantibus.

In prima parte ponitur vox Ecclesiae superna iudicia venerantis et se in suis membris accusantis: deinde, Dei responsio Ecclesiam commendantis: Novi diluculo.

Dicit ergo: Misericordiae Domini, opus est, sed " non meriti nostri ", Glossa

antiqui habent: " Misericordia Dominii

quia non sumus consumti, merito peccatorum nostrorum nullis reliquiis reservatis, vel in nihilum redacti.

Et si quaeris: quare non sumus consumti ? ecce, ostendit dicens: Quia non defecerunt miserationes eius, quia semper paratus est gratiam exhibere: Psalmus: "Misericordia eius subsequetur me omnibus diebus vitae meae ".

25. (Vers. 23.). Heth. Sed subditur responsio Dei hanc fidem Ecclesiae novellae approbantis ac dicentis: Novi diluculo. HAEc littera in antiquis habetur, et exponunt: novi, id est, cognovi, cum novi non sit hic verbum, sed nomen: unde in Hebraeo est novelli, quia iuxta ordinem alphabeti stare non potest, ut sit novi pro cognovi. Quod exponens Rabanus dicit: " Loquitur Propheta ad primitivam in Ierusalem Ecclesiam, quae ost diluculum rememorationis Christi veterem hominem exuens, novi hominis pulcritudinem ortu suo declarabat". HAEc Rabanus. Multa est fides tua, id est multum dovota, qua iudiciorum aequitatem et pietatem Dei recognoscis.

26. (Vers. 24.). Heth. Pars mea: ecce, post divinorum iudiciorum venerationem erigit ad pietatis exspectationem. Dicit ergo: Pars mca Dominus: dixit autem mea, omnibus aliis spretis, et est verbum clericorum, qui in receptione ordinum dicunt: "Dominus pars hereditatis meae "; propterea, quia illi soli adhaerco, exspectabo eum, consolatorem: Psalmus: " Exspectabam cum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus " etc - Huic triplici sententiae praemittitur littera Heth, quae interpretatur vita vel pavor, quia in hoc consistit vitae spiritualis initium: in recognoscendo propriam miseriam et Dei misericordiam, et sic promerendo gratiam ulterius ad gratiam aspirare.

27. (Vers. 25.). Theth. Sequitur: Bonus est Dominus. Hic docet modum Mitis exspectationis, quia non debet Dominus exspectari cum ignavia, sed cum diligentia inquisitionis: secundo, cum tranquillitate cordis, pro qua dicit: Bonum est praestolari: tertio, cum profunditate humilitatis: Ponet in pulvere: quarto, cum perfectione patientiae et mansuetudinis, ibi: Dabit percutienti.

Pro primo dicit: Bonus est Dominus sperantibus in L eum; Psalmus : c Quam bonos Israel Deus "! bonus, inquam, consolando et protegendo: Psalmus: " Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum ". Sed quia cassa est exspectatio, cui non adiungitur quaerendi sollicitudo: sequitur: Animae quaerenti illum: quaeritur per poenitentiam: Isaias : " Si quaeritis, quaerite: convertimini et vivite "i et similiter: "Quaerite Dominum, dum inveniri potest". Item, per contemplationis diligentiam: Canticum: "In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea".

28. (Vers. 26.). Theth. Bonum est. Ecce, secundum, , ubi docet quaerere Dominum cum tranquillitate cordis, ubi primd commendat ipsam tranquillitatem: secundo docet obtinere tranquillitatis facilitatem, ibi: Bonum est viro.

Dicit ergo: Theth. Bonum est praestolari cum silentio, id est cum tranquillitate animi, ubi silentium praecipue exigitur: Apocalypsis : " Factum est silentium in caelo quasi media hora "; Bernardus: " Brevis mora, felix hora". Ergo cum silentio, id est sine tumultu cogitationum: salutare Domini, id est Dominum salutem promittentem: vel, salutare Domini Christus est: Genesis : "Salutare tuum exspectabo, Domine". Istud autem, ut dicit Rabanus, "nemo perfecte agere valet, nisi qui se a mundi concupiscentiis et saeculi negotiis sequestrat".

29. (Vers. 27.). Theth. Ideo subdit: Bonum est viro, in virtute exercitato, cum portaverit iugum, disciplinae evangelicae: Matthaeus : " Tollite iugum meum super vos et discite" etc.: ab adolescentia sua: Proverbia: (Proverbium est: Adolescens iuxta viam suam gradiens, etiam cum senuerit, non recedet ab ea". Quasi dicat: tali facile est cum silentio Dominum exspectare.

Huic triplici sententiae praeponitur littera Theth et interpretatur bonum, quia aeterna quaerere, ut docet primus versus: fugere mundi inquietudinem, ut docet secundus: tertio, in his se longanimiter exercere, e st totum bonum hominis in hac vita.

80. (Vers. 28.). Sequitur: Iod. Sedebit solitarius, in solitudine eremi; vel aliter, solitarius idem est, quod Graece monachus. In sessione amor abiectionis, in solitario fuga implicationis, et tacebit a tumultu cogitationis: isaias : "In silentio et spe erit fortitudo vestra "; quia levavit se, id est intima sua desideria et studia, supra se, solis rebus aeternis inhaerendo, non carnalia meditando. Levavit ergo se supra se, non in essendo, sed in agendo. 81. (Vers. 29.), Iod. Ponet: ecce, tertium huic exspectationi necessarium, scilicet profunditas humilitatis,

unde dicit: Ponet in pulvere os suum. Unde Rabanus : "IIIe os suum in pulvere ponit, qui, humiliter sentiens fragilem se cognoscit"; vel, terram ad litteram osculando-Genesis: "Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis". Bi forte sit spes, vitae aeternae obtinendae, vel Bi forte obtineatur quod speratur: Psalmus: " Speraverunt et liberasti eos ".

82. (Vers. 80.). Iod. Dabit percutienti. Ecce, quartam huic exspectationi necessarium, perfectio scilicet patientiae et mansuetudinis. Dabit, qui uniusmodi est Demini exspectator et miseriae suae cognitor, percutienti se maxillam, per patientiae perfectionem, paratus talia sustinere pro Christo, iuxta illud Matthaoi : "Si quis percusserit te in dexteram maiillam, praebe illi et alteram". Hoc Christus exemplum dedit, qui ante crucifixionem suam multas alapas et colaphos sustinuit. Saturabitur opprobriis, id est, delectabitur quasi in saturitate in multis opprobriis sustinendis: Psalmus: " Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt snper me".

Huic sententiae praeponitnr littera Iod, quae interpretatur principium, vel desolatio, quia haec triplex desolatio: taciturnitatis contra loquacitatem, et humilitatis contra gloriam inanem, et patientiae in adversis contra carnalitatem, est principium divinae consolationis.

33. (Vers. 31.). Cape. Quia non repellet. Postquam ad spei elevationem commendavit Christi pietatem, hic, ex hoc inferens, excludit desperationem, primo dicens, iram Dei esse placabilem: secundo hoc probat per Dei infinitam benignitatem, ibi: Non enim humiliavit: tertio arguit incredulorum murmurationem, ibi: Quis est iste qui dixit f

Pro primo dicit: Caph. Quia non repellet, id ad superiora refertur, quasi: ita d;ctum est, quia bonum est praestolari, quia non repellet, plebem suam: in sempiternum Dominus) Habacuc : " Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis ".

34. (Vors. 32.). Caph. Quia, si abiecit, propter peccata nostra nos repellendo et tribulari permittendo: et miserebitur, sicnt abiecit: secundum multitudinem misericordiarum suarum: Isaias : (Auferet Dominus omnem lacrymam ab omni facie ".

35. (Vers. 83.). Caph. Non enim humiliavit: ecce, secundum, ubi manifestat Dei benignitatem semper parati misericordiam oxhibore. Quod ostendit in triplici humano infortunio: quoniam necab ipso est solatii subtractio, quia paratus est omnes consolari: nec ab ipso flagelli multiplicatio, ut dicit ibi: Ut contereret: nec ab ipso est tertio iustitiae subversio: Ut declinaret.

Dicit ergo pro primo: Non enim: continuatur litterae immediate praecedonti, quasi dicat: miserebitur. Caph. Non enim humiliavit, auferendo gloriam et honorem, servituti diabolicae vel hnmanae subiiciendo: ex corde sua, id est ex sua voluntate, sed nostris provocatus peccatis: Genesis : (Et cordis dolore tactus intrinsecus, delebo, inquit, hominem, quem creavi ". Et abiecit filios hominum, eis suum patrocinium auferendo, immo contrarium ab ipso est: Proverbia: "Deliciae meae esse cum filiis hominum"

Huic triplici clausulas praeponitnr littera triplex Caph,

quae interpretatur manus, vel incurvatio, quasi dicta incurvatio et abiectio hominis non est nisi ex merito manuum, id est operum suorum.

86. (Vers. 84.). Lamed. Ut contereret: ecce, quod non est a Deo tribulatio exterminatio miserorum. Dicit ergo: Ut contereret etc. Lege sic: Dominus ignoravit, quod ut in ultimo versu , id est, ab eius approbatione vel voluntate antecedente non processit ; Lamed. Ut contereret, id est, ex toto deleret: sub pedibus suis, penitus scilicet de;iciendo, sicut fit de illis qui pedibus conteruntur. Ut contereret, inquam, omnes vinctos terrae, id est ipsi terras adhaerentes, quasi: ut mala malis usque ad exterminationem adderentur: Isaias: (Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet". Vel aliter: terrae, genitivo, ut vincti terras intelligantur peccatores.

87. (Vera. 35.). Lamed. Ut declinaret iudicium. Repete: Dominus ignoravit, ut declinaret a rectitudine in obliquum, scilicet genitivum, propter illos qui sunt de genere suo: et dativum, qui muneribus corrumpuntur: et accusativum, propter illos qui odio habentur: et vocativum, propter illos quorum gratia vel favor desideratur: et ablativum, propter illos quorum bona desiderantur, sicut Achab desideravit vineam Naboth, tertio Regum Ut ergo sic declinaret iudicium, sicut multi faciunt hodie, viri, virtuosi, in conspectu, vultus Altissimis hoc dicit, quia multi sunt coram hominibus iusti, qui coram Deo sunt iniusti et digni flagellis.

88. (Vers. 36.). Lamed. Ut perverteret, id est, contra iustitiam subverteret, hominem in iudicio suo: Isaias : " Iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae ". Ipso enim " pervertitur solum cum perverso, et sanctus est cum sancto ", sicut dicit Psalmista.

Huic triplici sententiae praeponitur littera Lamed, quod interpretatur disciplina, quia, quidquid istorum ovenit, contritio seu iustitiae subversio disciplina est peccatorum, qua electi purgantur, reprobi condemnantur.

39. (Vers. 37.). Mem. Quis est iste? Hic tertio arguit incredulorum murmurationem in flagellis. Et primo arguit blasphemantes providentiam Dei: secundo arguit murmurationem temerariam: Quid murmuravit?

Blasphemantes autem arguit primo in generali; secundo in speciali: Ex ore Altissimi.

Dicit ergo: Quis est iste, tam praesnmtuosus, qui dixit, ut fieret, aliquid in mundo isto, vel specialiter tribulatio, Domino non iubente? sicut dicunt haeretici, qui dicunt, haec inferiora divinas providentiae minime subiacere ; sicut dicunt Manichaei, mala non esse nisi a malo principio, cum econtra dicat Isaias : " Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens Pacem et causans malum ".

Repete: quis est iste qui dixit:

40. (Vers. 38.). Mkm. Ex ore Altissimi, id est ex providentia Dei, non egredientur bona, praecipiendo, nec mala Paenae, providendo et permittendo? quasi: stulte dixit et sic legitur interrogative. Alio modo legi potest depressive, ut haec murmuratio hic arguatur, non solum in primo Terra per comparationem ad Dei providentiam, verum etiam in secundo per comparationem ad Christi patientiam, ut sic dicatur: Ex ore Altissimi, Christi, non egredientur etc., quia accusantibus nihil respondit: Psalmus : " Ego autem tanquam surdus non audiebam ".

41. (Vere. 89.). Sequitur: Mai. Quid murmuravit, quasi: ex quo sic fecit Altissimus, quid murmuravit, homo vivens, id est quicumque homo, vir pro peccatis suis? excusando ea per constellationes, vel hujus planetas. Vel,pro peccatis, id est pro poena peccatorum suorum: prima ad Corinthios : " Neque murmuraveritis, sicut quidam ex eis murmuraverunt et a serpentibus perierunt".

Huic triplici sententiae praemittitur littera triplex Mem, quod interpretatur ex ipsis, ut supra patet, quia omne flagellum hominis ex ipsis procedit meritis humanis.

42. (Vers. 40.). Nun. Scrutemur. Postquam commendavit Dei miserationem et exclusit desperationem, hic informat ad poenitentiae sollicitudinem: primo ad poenitentiam interiorem, secundo ad exteriorem, ibi: Cum manibus.

Ad interiorem pertinet conscientiae sollicita discussio et pocnitentialis conversio, unde dicit: Et revertamur.

Dicit ergo: Nun. Scrutemur vias nostras, priusquam ipse scrutetur, .qui " scrutabitur Ierusalem in lucernis ", ut dicitur in Sophonia . Et quaeramus, quid fuimus, quid fecimus, quia scrutinium ordinatur ad inquirendum. Vel, quaeramus, quid fuimus quantum ad naturae miseriam: unde quidam:

Sperma prius, modo saccus olens, post vermibus esca In tumulo; pro qua dole superbit homo?

Pro secundo sequitur: Et revertamur ad Dominum, contra aversionem per amorem et obedientiam praeceptorum ; Psalmus: " Cogitavi vias meas et converti pedes meos " etc.

43. (Vers. 41.). Nun. Levemus corda, contra conversionem ad caduca: unde Psalmus : "Ad te, Domine, levavi animam meam ": Iob: " Suspendium elegit anima mea".-Sequitur: Cummanibus: exterior paenitentia contingit in operis satisfactione, pro qua dicit: Cum manibus, id est operibus: supra: "Eipandit Sion manus suas ";, ad Dominum in caelos, quem pro amore terreno reliquimus: in caelos, ubi per gratiam et gloriam est specialiter in Sanctis omnibus.

44. (Vers. 42.). Item, in oris confessiones ideo sequitur: Nun. Nos inique egimus, peccata peccatis addendo, et ad iracundiam, id est puniendi voluntatem, provocavimus: specialiter hypocritae iram Dei provocant: Iob : " Simulatores et callidi provocant iram Dei". Id-circo tu inexorabilis es, id est difficilis ad exaudiendum: vel hoc dicitur quantum ad reprobos: hic enim a specie transiit ad genus, quia, cum electos ad poenitentiam inforinaverit, postea reproborum describit infortunium. -Huic triplici clausulao praeponitur littera Nun, quae interpretatur sempiternum; quia haec tria somper debemus facere, scilicet conscientiam discutere, corda manusque levare, nos ipsos etiam accusare. Deus est inexorabilis propter quatuor genera peccatorum - Huic sententiae triplici praeponitur littera Nun, quia ad litteram principium remedii et salutis est conversio triplex poenitentialis, quae hic commendatur.

45. (Vers. 43.). Sequitur: Samech. Operuisti in furore. Hic ad litteram ex praemissa consideratione divinae misericordiae et institue infertur reprobatio synagogae. Primo describit istam reprobationem: secundo introducit Christi vel Propltetae compassionem, ibi : Divisiones aquarum; tertio, reprobationis rationem, ibi: Oculus meus depraedatus est.

Ipsam reprobationem primo describit per comparationem ad Deum flagellantem: secundo, per comparationem ad adversarium tribulantem, ibi: Eradicationem. - In prima parte primo exaggerat flagellum: deinde ostendit remedium exclusivum, ibi: Opposuisti nubem.

Pro primo dicit: Samech. Operuisti, me scilicet calamitate et miseria vel excaecatione, ne Christum agnoscerem; in furore, id est severitate iustitiae; et percussisti nos, violentia obsidionis: occidisti,. destructione civitatis et immanitate stragis; nec pepercisti , ultimo, sicut primo aliquas Iudaeorum reliquias in Iudaea relinquendo.

Vel de Christo exponitur: Operuisti, maiestatem abscondendo tempore passionis ; Isaias : c Absconditus est vultus eius "; in furore tuo, scilicet voluntate flagelli indeclinabilis; percussisti, flagellando: occidisti, id est, occidi permisisti: nec pepercisti, poenam in aliquo mitigando.

46. (Vers. 44.). Samech. Opposuisti nubem, sicut opponitur exceptio peremptoria iniuste aliquid petenti, nubem, id est carnem Christi, sub qua latuit verus Sol iustitias; Isaias : " Ecce ascendit Dominus super nubem levem " etc. Ne transeat oratio, ad Deum scilicet: Isaias: "Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret".

47. (Vers. 45.). Samech. Eradicationem. Hic descri-O bit reprobationem vel eius effectum per comparationem ad adversarium tribulantem: tangens tam ipsorum calamitatem quam adversariorum improbitatem, secundo, ibi: Aperuerunt; tertio utriusque tangit rationem, ibi: Formido etc.

Dicit ergo: Eradicationem, de terra propria et " de terra viventium ", et obiectionem, confusionis et ignominiae: posuisti me, synagogam, in medio populorum, omnium totius mundi. Vel de Christo exponitur, qui eradicabis est de terra viventium, secundum opinionem multorum: Isaias : " Abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum" etc.: et abiectionem, iuxta illud: " Ego autem vermis sum et non homo ". -Huic triplici dausnlae praeponitur littera Samech triplicata, quae interpretatur adiutorium: hic enim lamentatur synagoga omne adiutorium sibi subtractum.

48. (Vers. 46.). Phe. Aperuerunt. Hie subdit inimicorum improbitatem: Aperuerunt. In glossatis interponitur illud Ain: Oculus meus. Nota, quod hic mutatur ordo alphabeti, quia Phe praeponitur Ain, sicut in alphabeto praecedenti : quod quidem non advertentes, alii litterae ordinem servantes praeposuerunt Ain, ubi debuerant ponere Phe. Alii antem litteram transposuerunt, ut litterarum ordinem tenerent, credentes, quod sic essent istae litteras praeposteratae, sicut Latini in praeposteris sententiis solent praeponere sequenti praeposterae A et praecedenti praeposterae B. Aperuerunt super nos os suum insultando et quasi devorare volendo; omnes inimici, vidui et remoti, propinqui et extranei.

49. (Vers. 47.). Phe. Sequitur pro occasione vel causa reprobationis, contemptus, scilicet remediorum salutis sibi divinitus praescitorum; unde sequitur: Formido. Construe sic: vaticinatio Prophetarum, id est contemptus eius, sicut modo contemptus praedicationis multis est causa perditionis , facta est nobis formido, id est causa formidinis: ut qui non timuimus Deum exhortantem totius mundi timori subiiciamur: et contritio, qua Christum ambivimus: Isaias : " Attritus est propter scelera nostra "; facta est nobis et laqueus, id est causa captivitatis.

50. (Vers. 48.). Phe. Divisiones. Hic subdit Prophetas vel Christi compassionem, primo quantum ad desolationis frequentiam: secundo quantum ad desolationis vehementiam . et perseverantiam, ibi: Oculus meus afflictus est.

Dicit ergo pro primo: Divisiones aquarum, id est multiplicationem lacrymarum, deduxit oculus meus in contritione, id est afflictione, filiae populi mei, id est illius civitatis celebris Ierusalem: Ieremias : " Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum " etc. Istud etiam verum est de Christo, qui flevit super Lazarum, apud Ioannem; super impiam civitatem, apud Lucam; flevit in cruce, ad Hebraeos: " Cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia "; flevit corde, cum, aperto latere, " exivit aqua cum sanguine "; Psalmus: " Qui divisit mare rubrum in divisiones ", quod ad litteram divisum est in duodecim viis, iuxta duodecim tribus filiorum Israel. Et auius spiritualis maris duodecim fuerunt partitiones, scilicet quatuor praedictae aquae, et octo sanguinis, qui primo fusus in circumcisione: secundo, in agonizatione et sanguineo sudore: tertio, in flagellatione ; quinque etiam vicibus in quinque vulnerum irrogatione.

Moraliter: Debent dividi lacrymas nostrae per lacrymas contritionis, compassionis et devotionis.

Huic triplici sententiae praeponitur littera Phe triplex, quae interpretatur oris, vel os aperiri, alludens ipsius versus principio, ubi dicitur: Aperuerunt etc.

51. (Vers. 49.). Ara. Oculus meus afflictus: ecce, desolationis vehementia: unde dicit: Oculus meus afflictus est, ad litteram, multa lacrymarum inundantia: vel oculus interior, scilicet mens. Sed pro perseverantia sequitur: Nec tacuit in vita ista, eo quod non esset requies in vita praesenti, vel non esset requies ab oppressione diaboli.

52. (Vers. 50.). Ara. Donec respiceret, id est, oculum misericordiae ad genus humanum converteret: et vitaret id est, claritate splendoris sui mundi tenebras illustraret: Dominus de caelis: Psalmus : "A summo caelo egressio eius "; Ecclesiasticus: " Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum ". Ubi etiam, ut dicit Rabanus, instantiam orationis et perseverantiam nos habere Propheta docuit.

53, (Vers. 51.). Ara. Oculus meus depraedatus: ecce, hic principaliter prosequitur causam reprobationis Iudaeorum: et tangit duplicem causam: amorem immoderatum rei commutabilis, et persecutionem usque ad mortem ipsius Salvatoris: unde sequitur: Venatione.

Pro primo dicit: Oculus meus, in quo sicut principali intelliguntur omnes abi sensus, depraedatus est animam meam, id est, fecit eam diabulo praedam ; Ieremias : " Docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum: quia ascendit mors per fenestras nostras"; in cunctis filiabus urbis meae. In quo etiam intelligitur omnis delectatio sensibilis, propter quod dixit Iob: " Pepigi foedas cum oculis meis, ut nec cogitarem quidem de virgine ". In hoc dicit Rabanus verbum notabile: " Ne, inquit, quaedam lubrica in cogitatione versemus, providendum nobis est, quia intueri non decet quod non licet concupisci ".

Huic triplici clausulae praeponitur triplex Ain, quod interpretatur oculus, expresse alludens ei quod de oculo in singulis clausulis continetur. Aliter exponitur in bonum dictum in voce Prophetae secundum Glossam, ubi per oculum intelligitur " simplicitas desiderii et rationis, quae animam depraedatus extrahendo a carne in Deum " ; in cunctis filiabus, id est cogitationibus - vitae aeternae. Vel, filiae urbis peccata sunt, secundum quorum singula detestanda mens in Deum assurgit.

54. (Vers. 52.). Sade. Venatione ceperunt. Hic describit secundam causam reprobationis Iudaeorum, scilicet iniurias Redemptoris, primo describens agonem passionis; secundo, triumphum resurrectionis, ibi : Invocavi nomen tuum, Domine: tertio exaggerat Iudaeorum iniquitatem, ibi: Vidisti, Domine, iniquitatem: quarto infert iustam condemnationem, ibi: Reddes eis vicem, Domine.

Circa primum tangit primo comprehensionem ; deinde, mortem et sendluram: Lapsa est: tertio, passionis universalem amaritudinem, ibi: Inundaverunt aquae.

Dicit ergo pro primo: Venatione ceperunt me, Iudaei scilicet ponentes ei insidias, ut eum caperent in sermone, quasi avem;Isaias : " Vocans ab oriente avem". - Christus comparatur avibus diversorum generum: aquilae, propter claritatem contemplationis: Deuteronomium: "Sicut aquila provocans ad volandum ". Gallinae, propter affectum compassionis: Matthaeus: " Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat " etc.

Vulturi, propter volatum incarnationis: Iob: " Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis ". Pos-seri, propter humilitatem conversationis, quoniam minima sunt volatilium, vel quia carnes habent cautissimas; Leviticus "; " Offerat pro se duos passeres vivos"; Psalmus: "Etenim passer invenit ". Pelicano, propter spontaneam susceptionem passionis: Psalmus: " Similis factus sum pelicano solitudinis ". Nycticoraci, propter fugam mundanae vanitatis: Psalmus: "Nycticoraci in domicilio ". Herodio, propter potentiam vel rapinae spiritualis, vel in expugnatione diabolicae pravitatis propter rapinam festam diabolo; Psalmus: "Herodii domus dux est eorron "-

Gratis, sine culpa mea, vel sine obtentu alicuius utilitatis: inimici mei, Iudaei.

55. (Vers. 53.). Sade. Sed post comprehensionem sequitur : Lapsa est in lacum, inferni; Zacharias : " Tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua "; vita mea, id est anima mea; quod factum est statim, separata anima a corpore. Pro sepultura vero subiungit: Et posuerunt super me lapidem, " advolutum ad ostium monumenti ", ut dicitur in Matthaeo.

Moraliter: Est locus et primo culpae: Psalmus : "Salvasti me a descendentibus in lacum "; secundo, miserias: Psalmus: " Eduxisti me de lacu miseriae " ; tertio, limbi, sinus Abrahae: Zacharias: " Tu autem in sanguine testamenti" etc.

56. (Vers. 54.). Sade. Sed pro universali passionis amaritudine sequitur: Inundaverunt aquae, id est tribulationes: Psalmus : " Omnes fluctus tuos induxisti super me"; Canticum: " Aquae multae "; Ionas: " Pelagus operuit caput meum " ; super caput meum , id est me ipsum, qui sum caput hominum, et dixi, in cruce: perii: Ioannes: " Consummatum est"; Psalmus: " Veni in altitudinem maris, et tempestas " etc Periit ergo Christus quantum ad vitam mortalitatis: Isaiae: " Iustus perit, et non est qui recogitat ". Vel, dixi: perii ad corpus pertinet , scilicet ad desperationem discipulorum.

Huic triplici clansulae praeponitur triplex Sade, quod interpretatur iustitiae, vel consolatio, quia Christus comprehensus, crucifixus, mortuus et sepultus est iustificatio et consolatio nostra.

57. (Vers. 55.). Coph. Invocavi nomen tuum. Post descriptum agonem passionis hic subdit de tropaeo resurrectionis. Primo describit animae Christi separatae officium et desiderium: secundo gratulatur, suum fuisse desiderium exauditum, ibi: Vocem meam.

Dicit ergo: Invocavi nomen tuum, Domine, vox Filii ad Patrem, de lacu novissimo, id est limbo inferiori. Rabanus "; " Invocavit Redemptor nomen Domini de lacu novissimo, cum in virtute Divinitatis descendit ad inferos, et destructis claustris tutari, suos, quos ibi reperit, eruens, victor ad superos ascendit". Quod ideo dicitur, quia orationis effectum ibi secundum partem post mortem obtinuit. Vel forte oravit, sicut etiam adhuc secundum humanitatem orat pro nobis et interpellat, ut dicit Apostolus :

" Salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro itabis "; Ioanne": " Pater, gratias tibi ago, quoniam audisti me ; ego autem sciebam, quoniam semper me audis ". Ad litteram exponitur de ipso Ieremia, qui fuit missus in lacum, sicut patet Ieremiae trigesimo septimo et trigesimo octavo.

58. (Vers. 56.). Coph. Vocem meam. Hic gratulatur, se fuisse exauditum primo pro se; secundo pro aliis petit exaudiri: Ne avertas; tertio gratulatur de exauditione universali, ibi: Iudicasti.

Dicit igitur: Vocem meam audisti: vocem, id est desiderium , resuscitando me tertia die.

Ne avertas aurem tuam a singultumeo et clamoribus: singultus vehementiam signat doloris halitum intercedentis pro aliis; ad Hebraeos : " Cum clamore valido et lacrymis offerens " etc. 59. (Vers. 57.). Coph. Appropinquasti in die, quando invocavi te , scilicet ipsum resuscitando et immortalitatem corpori dando. Appropinquasti. Haec est expositio versus -praecedentis. Appropinquasti. R abanus : "Appropinquavit Divinitas Salvatoris humanitati ipsius, quando eam subita resurrectione inxta votum suum de morte triumphare fecit"; quae appropinquatio intelligenda est per effectum tantum. Dixisti: Ne timeas, hoc dixit per effectum, praebendo ei immortalitatem ; Isaias: " Noli timere, serve mi Iacob, et rectissime, quem elegi ".

Huic triplici clausulae praeponitur triplex Coph, et interpretatur conclusio, vel vocatio, aut respice: hic agitur de Christi conclusione et immutatione superni contuitus . 60. (Vers. 58.). Res. Iudicasti. Hic gratulatur Dominus de exauditione universali, unde dicit: Iudicasti, Domine, Pater, causam animae meae: Psalmus " Quoniam feeisti indicium et causam meam ". Richardus: " Tres veniunt in causam: homo, Deus, diabolus: diabolus Deo iniuriam fecisse convincitur, quia servum eius fraudulenter abduxit, et homo similiter, quia Dei praecepta contempsit: diabolus homini fecit iniuriam, quia eum decepit: venit Deus, factus est homo: patronus diabolum in causam compulit: sed prius Deus cum homine placatus fuit: et quo placaret Deum, ex misericordia homini concessit: deinde ad iustitiam processit, hominem liberando a diaboli servitute et diabolum adiudicando poenae aeternao". Pro hac dicit: Iudicasti causam animae meae, quae immerito separata est a carne in die passionis: prima Ioannis : " Tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, aqua et sanguis ". Redemptor, vel defensor, vitat meae. Christus enim redemptus est a mortalitate vitae et poena, non a reatu culpae. Vel, iudicasti, Iudaeos reprobando et me eripiendo-Vel, hoc potest dici in persona humani generis per Christi sanguinem liberati.

61. (Vers. 59.). Res. Vidisti. Hic exaggerat Iudaeo- .rum iniquitatem contra Christum, primo, quantum ad malignitatem cordis: deinde, quantum ad iniuriam sermonis: Audisti, Domine: tertio, quantum ad facinus

condemnationis, ibi: Sessionem eorum: quarto infert ex hoc sententiam reprobationis, in ultima littera, ibi: Reddes eis vicem, Domine.

In prima parte tangit eorum perversitatem in generali, deinde in speciali, ibi: Vidisti omnem furorem.

Dicit ergo: Vidisti, Domine, vox Filii ad Patrem, iniquitatem illorum, scilicet Iudaeorum, adversum me. Iudica iudicium meum, de iusta excaecatione Iudaeorum, quod dictam est permittendo, non operando: Ieremias : " Tu antem, Domine Sabaoth, qui indicas iuste et probas renes et corda ; videam ultionem tuam ex eis ".

62. (Vers. 60.). Res. Sequitur in speciali: Vidisti omnem furorem, quantum ad malignitatem voluntatis-universas, cogitationes eorum, quantum ad malitiam cogitationis: adversum me, ut caperent insidiando: Lucas : "IIIi autem observabant eum ".

Huic triplici sententiae promittitur littera Ites triplicata, quae interpretatur caput, vel primatus, quia hic ostenditur, qualiter Christo capiti datus sit primatus per totum indicium: Matthaeus: " Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra".

63. (Vera 61.). SIN. Audisti. Ecce, de iniuria sermonis: primo quantum ad iniuriam contumeliarum: secundo, quantum ad iniuriam falsorum testimoniorum, ibi: Labia insurgentium.

Dicit ergo: Audisti, Domine, opprobria corum ; Ioannes : " Nonne bene dicimus nos, quoniam Samaritanus " etc.; Matthaeus: " Vah ! qui destruis templum Dei". Omnes cogitationes eorum adversum me: cogitationes eorum patebant in verbis; Ducas: "In signum, cui contradicetur, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ".

64. (Vers. 62.). Labia insurgentium mihi, dicendo falsum testimonium; Psalmus : " Insurrexerunt in me testes iniqui "; et meditationes eorum, verbis declaratas: adversum me tota die, crucifixionis, vel vitae: Matthaeus: " Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris "? Matthaeus: " Principes sacerdotnm et seniores populi consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent ". Vel, opprobria, quantum ad contumelias, labia insurgentium, quantum ad verba machinationum in mortem Christi, sicut in persona eorum dicit Salvator in Matthaeo: " Hic est heres, venite occidamus eum ".

65. (Vers. 63.). Sin. Sed pro condemnatione Christi sequitur: Sessionem eorum, repete: vidisti, ubi intelliguntur qui, sedentes in cathedris, Christum indicaverunt: Psalmus : " Adversum me loquebantur qui sedebant in porta "; et resurrectionem eorum vide, in prosequendo coram Pilato causam condemnationis coram populo. Ego sum psalmus eorum, id est materia psalmi vel cantici, materia detractionis et murmurationis.

Huic triplici sententiae praemittitur littera Sin triplicata et interpretatur dentium, vel super vulnus. Hic describitur et detractio, quae per dentes intelligitur; Psalmus: " Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae ", et vulneratio Christi, ad quam eum Iudaei suis falsis testimoniis perduxerunt.

66. (Vers. 64.). Thau. Reddes. Hic ex praedictis infertur iusta sententia reprobationis, primo in generali quantam ad iustam poenae retributionem: deinde, quantam ad cordis obdurationem: Dabis eis: tertio, quantum ad temporalem et Aeternam exterminationem: Persequeris in furore.

Dicit ergo: Reddes eis, Iudaeis, vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum, pro malo culpae et pertinaciae poensm damnationis aeternae; Ioel : " Ecce, venit velociter et reddet vicissitudinem in caput eorum ".

67. (Vers. 65.). .THAU. Dabis eis, non agendo, sed permittendo, laborem tuum, poenalitatum et angustiarum, quas in cruce sustinuit: scutum cordis, ut merito iniuriarum, quas Christo intulerunt, intrare in ipsum non possint verba praedicationis: Iob : " Corpus eius quasi scuta fusilia ". Istud est malum eis scutum, nobis autem clypeus salutis, de quo ad Ephesios: "In omnibus sumentes sentum fidei, in quo possitis omnia tela ignea inimici exstinguere ". 68. (Vers. 66.). Thau. Sed pro tertio sequitur: Persequeris, Iudaeos malos, in furore, irretractabilis vindictae in futuro et in praesenti. Unde sequitur: Et conteres eos sub caelis, id est hic in terra, Domine, qui omnem habes potestatem. Vel, sub cadis, id est sub viris caelestibus: Malachias : " Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum ".

Huic triplici sententiae praeponitur littera Thau, quod interpretatur signa, quia istud Dei iudicium de Iudaeis ita manifestum est, ut signati signo infami pateant per totum orbem terrarum.

Capitulum IV

1. (Vere. 1.). Aleph. Quomodo obscuratum est aurum ! Hic quarto lamentatur casum spiritualium personarum, quas status praelationis, sicut erant ministri templi, vel status religionis, sicut erant Nazaraei, faciebat insignes. Et habet tres partes, quia prius lamentatur hanc subversionem: deinde subdit eius rationem in littera duodecima: Lamed. Non crediderunt Reges: tertio huius lamentationis inferi conclusionem in littera penultima: Gaude et lactare.

In prima parte secundum allegoriam deplorat subversionem insignium personarum in generali: deinde, in speciali, in versu sequenti: Filii Sion.

Dicit ergo: Quomodo obscuratum est aurum ! quod licet in templi aurati concremationem verti posset, tamen altiori sensu spiritualis templi deiectionem significat: unde dicit: Quomodo obscuratum est aurum. In auro, secundum Rabanum , " quod metallum praeeminet, excellentia sanctitatis intelligitur ", quae est obscurata et in tenebras carnalitatis commutata. Vel, aurum optimum, Christus, quod obscurabitur, quia nihil reputabitur tempore antichristi: Apocalypsis : " Sol factus est niger tanquam saccus cilicinus ". Mutatus est color optimus, quantum ad deformationem exterioris honestatis: dispersi sunt lapides sanctuarii, id est viri eminentes in ecclesiasticis ordinibus constituti, dispersi, non per amorem boni communis congregati, sed per studium avaritiae divisi, dum " omnes quae sua sunt quaerunt, et non quae Iesu Christi ", ut dicit Apostolus. In capite omnium platearum, in quo praesentis vitae latitudo intelligitur; " lata quim est via, quae ducit ad perditionem ", ut dicit Christus Dominus. In capite sunt platearum qui aliis dant carnalitatis exemplum; Isaiae: "Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt: unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum et impleamur ebrietate ". Igitur in auro obscurato subversio sanctitatis intelligitur, in colore mutato subversio honestatis, in dispersione studium cupiditatis et consequentis dissensionis, in platearum capite exemplum perversitatis. - Ubi praemittitur Aleph ad excita tationem intelligentiae spiritualis, ac si diceret illud Matthaei c Cum videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat".

2. (Vers. 2.). Beth. Filii Sion. Hic deplorat subuer- sionim dictarum personarum in speciali: quod primo pertractat quantum ad infectos carnalitate; secundo, quantum ad excedentes in severitate, ibi : Manus mulierum: tertio ex hoc infert, Dominum cos iuste affligere, ibi: Complevit Dominus furorem suum.

In prima parte primo deplorat Carnalitatem praelatorum vel clericorum: secundo, religiosorum, ibi: Candidiores Naearaei: tertio, simul amborum, ibi: Melius fuit occisis.

In prima parte primo tangit carnalitatis, ut dictum est, infectionem: secundo, consequcntcm Ecclesiae multiplicem laesionem, ibi: Sed et lamiae.

Pro primo dicit: Filii, ubi primo ostendit, quid fuerunt: deinde, quid sunt: Quomodo reputati.

Dicit ergo: Filii Sion, id est Ecclesiae, inclyti, id est gloriosi et gloria digni, a clyton Graece, quod est gloriosum : et amicti auro primo , quantum ad vitae perfectionem, vel amicti auro primo, id est eminentia sapientiae et sanctitatis titulo praecipuo. Vel, Filii Sion, quantum ad contemplationem; inclyti, quantum ad praelationem, amicti auro primo, quantum ad vitae perfectionem.

Quomodo reputati sunt in vasa testea ? id est lutea, et de carnalium solatiorum desiderio rasa testea, non aurea, vel argentea, sed lutea. Tas enim testeum est lutum induratum: Osee : " Israel factus est in nationibus quasi vas immundum ". Induratum est in eis lutum, quia difficillime corriguntur: Ieremias: " Peccatum Inda scriptum est stylo ferreo et ungne adamantino"; Ecclesiasticus: " Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam ". Opus manuum figuli, id est diaboli, qui eos tales fecit: Sapientia: " Figulus mollem tirram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas". Sed tandem in fine flet de eis, quod dicit Psalmus: " Tanquam vas figuli confringet eos ".

8. (Vers. 8.). Ghimel. Sed et lamiae; ocec, damnum ex praedictis consequens multiplex Ecclesiae: primam est diffusio doctrinae perversae; secundum est carentia doctrinae necessariae: Filia populi mei crudelis.

Pro primo dicit: Sed et lamiae: lamia est monstrum habens caput virgineum, corpus porcinum et pedes equinos, crudelissimum , dictum a laniando quasi lania. Irata litteram Ierusalem vult dicere in solitudinem redactam, et monstra ibi talia habitasse. Per lamias igitur intelliguntur haeretici et hypocritae, in facie simplices, in ventre carnales, in pedibus equi et instabiles . Tales lamiae belluina crudelitate feroces nudaverunt mammam, id est libere predicant doctrinam, scilicet pestiferam; lactaverunt catulos suos, haereticellos simplices in haeresim seducentes: Proverbia : " Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est: Aquae furtivae dulciores sunt ". Hoc autem totum est propter inertiam probatorum: Hatthaeus: " Cum dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania ": Isaias: "Ibi invenit lamia requiem ".

Filia, ecce, econtra defectus doctrinae necessariae, ubi primo arguit praelatos in doctrina negligentes; secundo explicat amplius laesiones Ecclesiae inde provenientes, ibi: Adhaesit lingua.

Dicit igitur: Filia populi, quasi: arguuntur indirecte comparatione haereticornm qui subditis suis non instant edocendus: Filia populi mei, hoc dicitur de monte Sion, in quo erat templum, quod tanquam filia a populo amabatur. Haec filia quantum ad sacerdotes, id est excubantes , crudelis quasi struthio in deserto. Struthio ponit ova sua in transitu viarum et non fovet, sicut de struthione dicitur in Iob : " Derelinquit in terra ova sua et obliviscitur, quod pes conculcet ea, aut bestiae agri conterant ". Quae crudelitas magis explicatur in eo quod soquitur.

4. (Vers. 4.). Daleth. Adhaesit lingua, primo in statu incipientium, qui intelligitur per lactentes ; secundo, proficientium, ibi: Parvuli petierunt: tertio, in statu perfectorum, ibi: Qui vescebantur: quarto infert ex hoc magnitudinem peccati negligentium praelatorum: Et maior effecta.

Dicit ergo: Adhaesit lingua lactentis ad palatium eius insiti, ubi per lactentes rudes et incipientes figurantur, lacte simplicis doctrinae imbuendi: primae ad. Corinthios : " Tanquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam. Lingua adhaeret palato, quando cogitatio cordis adhaeret proprio desiderio; in siti appetitus doctrinae, ". in palato, ubi sapor viget, carnalis affectio. - Sod pro statu proficientium sequitur: Parvuli petierunt, parvnli lactontibus maiores, sed nondum quantitate perfecti, petierunt panem doctrinae solidioris. Et non erat qui frangeret eis. Panis frangendus, non curiose scirulendus, quia nulla divisio est facienda, quae non faciat ad elucidationem doctrinae: Lucas: " Cognoverunt eum in tractione panis".Dicitor, quod Christus sic frangebat, quod incisio vidobatur; sic etiam certe debent continere fractio ovidontis expositione et incisio elncidationis per divisionem, quantum sapientiae famulatur.

5. (Vers. 5.) He. Qui vescebantur. Hic ostendit laesionem Ecclesiae sequentem ex praedictis pro statu perfectorum. Qui vescebantur, deliciis Scripturarum, voluptuose, sancta voluptate; Sapientia : "Paratum de caelo panem praestitisti eis, omne delectamentum habentem et omnis saporis suavitatem ."; quod de Scripturis, vel de deliciis devotionis, vel Sacramento communionis intelligi potest. Interierunt in viis, latis sacculi, quae "ducunt ad perditionem.: Sapientia: " Ambulavimus per vias difficiles . Hoc antem exponit versus sequens, cum dicit: Qui nutriebantur in croceis ; in croceis, spiritualiter, deliciis contemplationis, vel meditatione dominicae passionis. Crocus enim rubeum habet colorem, item et laetificat et confortat cor, unde Scripturas significat Christi sanguine rubricatas ; Canticum : " Cypri cum nardo, nardus et crocus , fistula et cinnamomum ". Amplexati sunt stercora, id est carnales delicias; Ecclesiasticus : " Mulier fornicaria quasi stercus in via conculcabitur . Vel, stercora, bona temporalia, aurum et argentum; sunt enim egestiones terrae generatas in ventre terrae; ad Philippenses: " Omnia reputavi ut stercora .

6. (Vers. 6.). Vau. Sed ex hoc ostendens, quantum sit peccatum negligentium praelatorum, subdit: Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei, praelatorum negligentium, de qua supra: " Filia, populi mei crudelis"; peccato Sodomorum, quantum ad hoc, quia illi doctorem non habuerunt; quae subversa est in momento, id est subito, et tamen isti diu tolerantur, ut perenniter puniantur. Simile apud Hatthaeum : " Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi "; et non ceperunt in ea, filia populi, id est clericis, manus pauperum, in quo arguitur eorum avaritia: Ecclesiasticus: " Non sit manus tua porrecta ad accipiendum et ad dandum collecta"; Proverbia: " Manum suam aperuit inopi.

7. (Vers. 7.). Zain. Candidiores. Post deploratum lapsum clericorum vel praelatorum hic deplorat lapsum religiosorum, primo ostendens, quales aliquando fuerunt: secundo, quales recidivando facti sunt: Denigrata est. Eeligiosi quidem intelliguntur per Nazaraeos: unde Rabanus : " Quid Nazaraeorum nomino nisi abstinentium et continentium vita significatur " ? Cui et nomen convenit, quia Nazaraei floridi interpretantur.

Dicit ergo: Candidiores Nazaraei eius nive, per mortificationem carnis et repressionem noxii caloris per spiritualem frigiditatem. Et bene nivi comparatur canus munditia, quia faciliter solvitur, nisi frigus continuetur. Plante enim austro, id est prosperitate accidente, faciliter resolvitur: Psalmus : " Lavabis me, et super nivem dealbabor "; vere super nivem dealbatur qui affluentia non corrumpitur. Nitidiores lacte, in quo munditia cordis, quia, sicut nix extra, sic lac intra perducitur ad candorem per putrefactionem sanguinis, id est exstinctionem omnis immunditiae et immundae affectionis et cogitationis. Vel, in nitore lactis affectus pietatis et opera misericordiae ad egenos. Rubicundiores ebore antiquo, in quo refulgentia honestatis: ebur candet primo, tandem vergit in rnborom. quia plona maturitas per longam acquiritur oxordtationom. Vel, In hoc fervor intelligitur caritatis ; rubor enim in facio calorem significat, vel certe pudorem et verecundiam, ut pudeat turpia dicere vel audire Vel, in ebore antiquo intelligitur antiquorum Sanctorum gub Lege perfectio: sed isti rubicundiores, quia maior est in Evangelio perfectio. Sapphiro pulcriorcs, in quo gratia contemplationis designatur et desiderium aeternitatis.

HAEc sunt ergo, quae debent perfectis inesse religiosis: ubi primus gradus est ab omni corruptione immaculatum so custodire, quantum patitur humana fragilitas ; secundus, curam non nogligoro proximi, quantum suppetit facultas: tertius, in robore sanctae devotionis et sancti pudoris dora et indigna fortiter tolerare, quantum sinit humana infirmitas ; quartus, in omnibus ad Deum vel ad caolum oculum levare, quantum praevalet humana possibilitas. Magna est ergo haec commendatio, sed certe miserabilis continuatio, unde sequitur:

8. (Vers. 8.). Heth. Denigrata est, ubi candor nivis, lactis nitor, rubor eboris antiqui, pulcritudo sapphiri nigredine carbonis obducitur, unde dicit: Denigrata est, ubi primo plangit eorum carnalitatem; secundo, excaecationem, ibi: Adhaesit: tertio, obdurationem, ibi: Aruit.

Dicit ergo: Denigrata est facies eorum, cordis secretum et conversationis evidentia, super carbones, in quibus, humore exstincto, sola remanet terrestris nigredo: Isaias : " Facies combustae vultus eorum "; et hoc propter sordes carnalitatis praedicto candori contrarias; Nahum: "Diripite argentum, diripite aurum, et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus: dissolutio gemellorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae "; Ioel: " Omnes vultus redigentur in ollam ". Et non sunt cogniti in plateis ; non sunt cogniti pro talibus, quales esse solebant, quia in plateis, id est in carnalitate, aliis conformes: frequentia quidem platearum decoloravit Nazaraeos et peregrinam speciem induxit. Vel, non sunt cogniti, quia creduntur boni, cum sint mali: Matthaeus: " A fructibus eorum cognoscetis eos".

Adhaesit cutis eorum ossibus. Hic eorum excaecationem plangit, dicens: Adhaesit cutis. In cute, quae tenera est, mollities conversationis: in ossibus, fortitudo virtutis. " Adhaesit ergo cutis ossibus, quia ab eis prave sentientibus infirmitas vitii duritia vel difficultas virtutis existimatur ". Unde multum putant esse semel tantum in die comedere, ubi deliciis ingurgitant et inebriant se; virtutem putant esse in ecclesia stare, ubi pactum faciunt nisi Ineram quaerere, vel ineptias cogitare, vel poenam fugere.

Sed pro eorum obduratione mfert: Aruit, quia cognitione sui minime virescit: et facta est quasi lignum, insensibilis ad peccatum.

9. (Vers. 9.). Thech. Melius fuit. Hic tertio deplorare videtur simul lapsum amborum, scilicet praelatorum et religiosorum, comparans statum praesentis Ecclesiae respectu Ecclesiae primitivae, quasi dicat: minus nocuit Ecclesiae tribulatio adversitatis tyrannorum quam infectio prosperitatis temporalium, et hoc in multis, unde postea pauci fuerunt Sancti. Unde dicit: Melim fuit occisis gladio: Babanua : " Melius fuit Apostolis et praedicatoribus Evangelii brevi poena corporis pro Christi nomine ad tempus plecti quam longa inedia verbi Dei tabefieri". Unde dicit: Quam interfectis fame; dum enim corpus deliciis fovetur, absque dubio spiritus fame cruciatur, quod multis induxit prosperitas: unde sequitur: Quoniam isti, famo scilicet mortui, extabuerunt, id est, ad spiritualem maciem pervenerunt; consumti a sterilitate terrae, id est ab amore terrenorum, quae sterilia sunt spiritualiter, et steriles fiunt eorum amatores: Iob: " Conteratur quasi lignum infructuosumi parit enim sterilem, quae non parit, et vidnae bene non fecit ".

Aliter exponitur illud in Glossa: Melius fuit occisis gladio etc., melius est verbo Dei ad poenitentiam mactari quam fame verbi Dei ad carnalitatem declinare,

10. (Vers. 10.). Iod. Manus mulierum. Postquam deploravit subversionem Ecclesiae provenientem ex carnalitate et ignavia, hic plangit Ecclesiae subversionem provenientem ex inordinata severitate et nimia iustitia. Unde dicit: Manus, id est opera iustitiae nimiae, secundum Glossam , mulierum: non dicit matrum, quia matres non sunt quae affectum ad filios perdiderunt; Ecclesiasticus: " Brevis omnis malitia super malitiam mulieris "; misericordium, in opinione sua; quia dicunt, se facere tyrannides suas ex misericordia. Tales ergo coxerunt filios suos; Glossa : "Id est, tyrannica potestate oppresserunt"; coxerunt igne mali exempli et zeli inordinati "; Iob: "Ignis Dei descendit de caelo ", id est de maioribus, " et tactas oves puerosque consumsit". Facti sunt cibus earum, dicentes illud primi Regum, secundum quod dixerunt filii Heli: "Nunc dabis, alioquin tollam vi"; Ezechiel: "Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis"; et infra: " Sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia ; et dispersae sunt" etc. In contritione filiae populi mei, vel ad contritionem filiae supra dictae; propter hoc enim super multos eorum cecidit ira Dei.

11. (Vers. 11.). Cape. Complevit Dominus. Hic ex praedictis infert Aequitatem poenae ipsis a Domino pro praedictis illatae vel inferendae: unde dicit: Complevit Dominus, id est complebit, furorem suum, id est, de tantis sceleribus expetet vindictam: in quo magnitudo poenae intensivae intelligitur. Effudit, id est, effundet, in quo poenae significatur generalitas, iram indignationis suae et succendit, id est, succendet, ignem in Sion, id est in clericis, ignem, dico, aeternum: et devoravit, id est, devorabit, fundamenta eius, maiores acerbius. Vel, in fundamentis poena intelligitur cogitationum perversarum, quam exquiret a malis: in quo etiam poenae atrocitas intelligitur. Vel, in igne sic effuso posset intelligi generalis quasi Ecclesiae subversio per carnalitatem et cupiditatem.

12. (Vere. 12.). Lamed. Non crediderunt reges terrae. Post descriptam Ecclesiae subversionem in communi hic subdit evidentius dictae subversionis rationem quadruplicem , quarum prima consistit in peccatis prophetarum et sacerdotum: secunda, in peccatis omnium, propter confidentiam scilicet de praesidio hominum mundanorum: Cum adhuc subsisteremus: tertia tangit efficientem improbitatem, scilicet adversariorum: Velociores fuerunt persecutores: quarta vero, omnium in communi atrocitatem eorum contra Christum: Spiritus oris nostri.

In prima parte tangit primo hanc causam irae ut inopinatam: secundo pertractat eam, ibi: Propter peccata.

Dicit ergo pro primo: Non crediderunt reges terrae, id est viri sancti et iusti, temporalium contemptores: Iob : " Hanc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae"; prima Petri: "Vos genus electum, regale sacerdotium ". Et universi habitatores orbis, vel urbis: istud secundum Glossam ad malos refertur, qui nesciunt dicero: " Advena ego sum apud te et peregrinus ". Quoniam ingrederetur hostis et inimicus , id est diabolus ; Iob: " Hostis meus terribilibus oculis intuitus est me ", id est peccatum: per portas Ierusalem, id est per praelatos, in Ecclesiam: Apocalypsis: "Singulae portao erant ex singulis margaritis ". Quasi dicat: istud inopinabile fuit, et tamen istud evenit. Alio etiam modo exponitur de quocumque iusto, qui inopinanter cadit a perfectione in praevaricationem vel apostasiam per portas sensuum suorum quasi per portas Ierusalem. 18. (Vers. 13.). Heu. Propter peccata. Ecce, pertra-, ctat culpam, quae est causa istius dissipationis vel devastationis Ecclesiae, primo quantum ad peccata Tumorum praelatorum: deinde, quantum ad peccata minorum, in versu sequenti, ibi: Erraverunt.

Dicit ergo: Propter peccata, repete: Ingressus est hostis per portas Ierusalem, propter peccata prophetarum eius, populum adulatorie decipientium, supra : " Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem ", et iniquitates sacerdotum eius

nota, quod semper fuit distinctus ordo doctorum et praelatorum, quamvis et ipsi auctoritate sint doctores

quam iniquitatem aperit, subdens: Qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum, quod fuit excitando alios ad interfectionem Prophetarum, quos interfecerunt Iudaei, sicut postea in mortem Christi: Ieremias : "Apprehenderunt, eum ", scilicet Ieremiam, " sacerdotes et prophetae et omnis populus, dicentes: Morte moriatur"; Daniel: "Egressa est iniquitas a senioribus populi, qui videbantur regere populum ". Effundunt sanguinem spiritualiter nimis aspere corripiendo ; Proverbia : " Qui vehementer emungit elicit sanguinem "; vel aperte peccando et scandalizando alios: Isaias: " Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt"; vel bona subditorum improbe extorquendo: Ieremias: "In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum "; istud etiam verum est praecipue de sanguine Christi et Prophetarum, quem pontifices, scribae et Pharisaei fecerunt effundi.

14. (Vers. 14.). NUN. Erraverunt. Hic tangit peccata minorum clericorum, primo describens culpam, deinde inferens poenam, ibi: Facies Domini.

Culpam tangit multiplicem: primo ignorantiae, unde dicit: Erraverunt caeci, minores scilicet exemplo maiornm, secundum Rabanum , in plateis, id est in lata via perditionis. - Secundo subdit peccatum immunditiae: Polluti sunt in sanguine, in peccatis carnis et sanguinis: Psalmus: "Infecta est terra in sanguinibus et contaminata est in operibus eorum "; alibi: " Libera me de sanguinibus ".

Tertio , peccatum simoniae et conspirationis: Cumque non possent

aliqui habent intrare, quod non est de textueam, inquit, non possent desiderium suum in Ecclesia implere: tenuerunt lacinias suas, oras suorum vestimentorum, sicut caeci, qui exspectant alienum ducatum; lacinias tenere, hoc est invicem conspirare.

15. (Vers. 15.). Samech. Quarto sequitur peccatum praesumtionis, qua alios despiciebant: unde sequitur: Recedite, polluti, clamaverunt eis: clamaverunt, praedicti superbi: clamaverunt eis, peccatoribus scilicet pollutis: recedite. Bis dicit recedite, quasi: recedite a loco sacro, recedite a nostro consortio: abite, ad consimiles vobis: nolite tangere. Tales sunt illi, de quibus Isaias : " Comedunt carnes suillas, et ius profanam in vasis eorum, qui dicant: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es". Iurgati quippe sunt: haex est vox Prophetas; iurgati, praedicti superbi, et commoti, contra subditos, eos superbe despicientes. Nec solum aperte peccatores despiciunt, sed etiam in absentia eis detrahunt: unde sequitur: Dixerunt inter gentes, praedicti clerici peccatoribus detrahentes: Non addet ultra, Dominus scilicet, ut habitet in eis, praedictis pollutis.

Aliter eiponitur a praedicto loco: Recedite, u t sit vox hostium Indaeorum, gentium scilicet eis in haec verba insultantium ac dicentium: Recedite, sicut etiam aliquando aliqui tyranni contra clerum insurgentes dicere ausi sunt. Vel, soni verba praedicatornm praedictos pollutos argnentium.

16. (Vers. 16.). Phe. Facies Domini. Hic subditur poena dictae culpae, et additur nova specialis nequitiae: Facies sacerdotum.

Dicit ergo: Facies, u t sit vox Prophetae, vel adversariorum Ecclesiae seu Indaeorum: facies Domini, id est Christus, Filius Dei, divisit eos, ad litteram dispersit Iudaeos; vel divisit, id est, dividet peccatores a iustis in die iudicii: Matthaeus : " Separabit agnos ab haedis ". Non addet, ut respiciat eos, consolando ; " clausa est ianua ".

Specialis autem culpa contra eos replicatur.: unde subdit: Facies sacerdotum non erubuerunt , in peccatis scilicet; Ieremias: " Confusione confusi non sunt et erubescere nescierunt"; vel, non erubuerunt, eis reverentiam exhibendo: neque senum miserit sunt, eis compatiendo, sed magis contrarium fecerunt, contra illud Ecclesiastici: " Ne spernas hominem in senectute sua: etenim ex nobis senescunt ".

17. (Vers. 17.). Ain. Cum adhuc subsisteremus. ; Ecce, secunda causa subversionis, confidentia scilicet ni-mia de humanis praesidiis: et primo tangit hoc nocumentum: secundo manifestat per effectum, ibi: Lubricaverunt.

Dicit ergo: Cum adhuc subsisteremus, nondum plene subversi et tentationibus concussi: defecerunt oculi nostri,

id est, intentiones nostrae frustratae sunt: defecerunt, inquam, ad auxilium nostrum vanum, id est ad temporalia in quibus confidebamus ; Ezechiel : " Argentum eurum et aurum non valebit liberare eos in die furoris Domini"; quod magis explicans subdit: Cum respiceremus attenti, ad gentem, quae salvare nos non poterat; sicut Iudaei confisi sunt de Aegyptiis, qui sibi non sufficiebant ad defendendam. Vel, illud dicitur in persona damnatorum, qui damnati dicunt: Cum adhuc subsisteremus, id est, viveremus etc., ad gentem, scilicet in parentibus confidentes. 18. (Vers. 18.). Sade. Lubricaverunt, Hic ostendit praedictae confidentiae vanitatem et intentionis evacuationem per effectum.

Dicit ergo: Lubricaverunt vestigia nostra, qui prius subsistebamus, quam talibus inniteremur;lubricaverunt, quia in lubrico posuerunt, vestigia nostra, id est, affectus nostri coeperunt vacillare tam temporalium amore quam timore: vel ad lubricitatem luxurias declinaverunti unde subdit: In itinere platearum nostrarum, id est viarum et divitiarum.

Appropinquavit finis noster, non consummans, sed consumens et exterminans. Hoc dicunt et cognoscunt mali in morte dicentes: Completi sunt dies nostri, id est mors Babanus pro his omnibus: "Quisquis, deserto uno vero Deo, adiutorium quaerit a spirituali Aegypto, hoc est ab hoc mundo, et lubrica huius saeculi pergit vestigia, vacua spe delusus, hostium crudelium fit praeda ".

19. (Vers. 19.). Coph. Velociores. Ecce, tertia causa efficiens secundum litteram. Allegorice

persecutores nostri, id est daemones : Exodus : " Dixit inimicus: Persequar et comprehendam , dividam spolia " Carnem dat vermibus, substantiam parentibus, animam sibi retinet. Velociores fuerunt aquilis caeli, id est praedicatoribus caelestium, unde magister praedicatorum Ioannes aquila dicitur: Apocalypsis: "Et quartum animal simile aquilae volanti ", quia isti nunquam dormiunt: Iob: " Non est potestas super terram, quao ei comparetur". Super montes, dignitatum, persecuti sunt nos. Isti sunt montes, in quibus " ceciderunt fortes Israel", secundo Eegum : et hoc quantum ad praelatos. In deserto, id est in claustro, insidiati sunt nobis, quantum ad religiosos) prima Petri: " Adversarius vester diabolus circuit quaerens, quem devoret".

20. (Vers. 20.) Res. Spiritus oris. Ecce, quarta ,causa, scilicet omnium completiva, scilicet pro morte Salvatoris.

Spiritus oris nostri, quod dicitur, quia Verbum est, et ideo sine ipso nullum verbum rectum esse potest: Christus Dominus captus est, a Iudaeis impiis, in peccatis nostris, id est propter peccata nostra: Isaias : "Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ". Cui diximus: In umbra tua, id est in protectione tua, vivemus in gentibus, sicut patres in filiis: in gentibus, conversis ad fidem: Isaias: "Fluent ad ipsum omnes gentes ".

Vel. totum illud potest exponi de conversis ex gento Iudaeorum, ut ipsi dicant: Cui diximus: In umbra tua, id est, propter umbram Legis,

vwemus in gentibus, quia Iudaei propter hoc tantum sustinentur, cum alii haeretici destruuntur. Unde ex hoc verbo ultimo patet, quod illud non potest intelligi de Iosia rege, sicut exponunt Hebraei.

21. (Vers. 21.). SIN. Gaude. Ecce, huius lamentationis conclusio, ubi, ostensurus finem lamentationis huius, primo ostendit insipientiam mundanae consolationis; deinde in sequenti versu, utilitatem lamentationis huius, ibi: Completa.

Dicit ergo pro primo: Gaude et laetare, quasi: ita boni pro se et alienis malis consolantur: unde dicit: Gaude, interius, ironice: laetare, exterius: Ecclesiasticus : " Laetare, iuvenis, in adolescentia tua ". Filia Edom. - Iuxta litteram dicitur comminari Idumaeis, cum deberet comminari Romanis. Solvunt Iudaei dicentes, quod Romani fuerunt de Idumaeis: quod non est verum, quia fuerunt de Iaphet, filio Noe, Idumaei vero de Sem. Sed causa litteralis est, quia plus nocuerunt Idnmaei, quia, cum Chaldaeis venientes , templum succenderunt.

Quae habitas in terra Bus.

Contra: habitant in monte Seir: Genesis : "Hae sunt generationes Esau, patris Edom, in monte Seir ": item, Genesis vigesimo secundo, Hus fuit primogenitus Nachor, fratris Abrahae, qui de Melcha uxore sua octo filios habuit, qui omnes fuerunt in Mesopotamia Syriae.

Solutio. De Hus, filio Nachor, non est hic sermo, sed de Hus terra, quae dicitur esse in finibus Idumaeae et Arabiae, quae alio nomine dicitur in terra Ausitidis nomine: Ieremias: " Et cunctis regibus terras Ausitidis ". Ibi Glossa dicit: " Quae Hebraice dicitur Hus, de qua dicitur Iob: Homo, qui erat de terra Hus ", scilicet Iob.

Moraliter: Filia Edom, id est anima carnalis, quae est Edom, id est Esau imitans, qui suam primogenituram dedit pro modico edulio , sicut faciunt carnales miseri: supra: " Dederunt pretiosa quaeque pro cibo.

Quae habitas in terra Bus, quae interpretatur consilium, vel consiliator: Isaias: " Stulti principes Thaneos dederunt consilium insipiens ". Ita dico: LAEtare, ad te quoque perveniet calix, id est poena et tribulatio futura, quae per calicem significatur. Inebriaberis, amaritudine, atque nudaberis, temporali gloria et honore: Ioannes : " Mundus gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra vertetur in gaudium".

22. (Vers. 22.). Thau. Unde convertens sermonem ad electos, subdit: Filia 8ion, id est Ecclesia electorum, completa est iniquitas tua, id est per praesontom lamentationem et tribulationem purgata: non addet ultra, Dominus scilicet, ut transmigret te per te modo transmigrat Dominus, cum suos tribulationibus exponit; Isaias : " Ad punctum in modico dereliqui te". Vel, transmigrat consolando: Canticum: " Ecce, iste venit saliens in montibus. Et e contrario de malis dicitur: Tmtavit iniquitatem tuam, id est, visitabit in morte, discooperuit peccata tua: Ieremias: " Ego discooperui Esau et revelavi abscondita eius, et celari non poterit "; nimirum Dominus abscondita revelabit.

EXPOSITIO ORATIONIS DOMINICAE

1. Pater noster etc. Oratio haec privilegiata est in tribus: in dignitate, quia a Christo composita; in brevitate, ut citius sciatur, melius retineatur et frequentius dicatur ; in fecunditate, quia omnes petitiones continet et utriusque vitae necessaria complectatur .

Dividitur in exordium, ibi : Pater noster, qui es . in caelis; in tractatum, ibi: Sanctificetur nomen tuum etc., et in conclusionem: Si enim dimiseritis. Sed haec conclusio non est de integritate orationis.

2. (Vers. 9.). In exordio datur petenti fiducia, cum , dicitur, ibi: Pater noster, non Domine. Domino servitur timore, patri vero amore, teste Malachia primo : "Filius honorat patrem, et servus dominum suum timebit. Si ergo Pater ego sum, ubi honor meus ? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus "? In tractatu ponuntur omnia nobis necessaria: et in conclusione inferte necessaria ex praemissis consequentia.

Deus dicitur Pater noster, generaliter omnium per creationem, iuxta illud Deuteronomii trigesimo secundo : " Nunquid non ipse est Pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te "? Fecit in corpore, creavit in anima et possedit in utroque. Specialiter iustorum per adoptionem: Matthaei quinto : " Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus dst"; et lucae undecimo: "Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelis dabit spiritum bonum petentibus se"? Singulariter Christi per aeternam generationem: Ioannis quinto : " Non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum "; et Matthaei undecimo: " Neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ".

Pater est primo modo per impressam imaginem: secundo modo, per appositam gratiae similitudinem ; et tertio modo, per aeternam originem .

3. Qui es in caelis, id est in Angelis; vel in caelis, id est in Sanctis . Sancti enim dicuntur caelr quadrupliciter: propter vitae sublimitatem: ad Philippenses tertio : " Nostra conversatio in caelis est". Propter bonorum operum claritatem; ad Philippenses secundo: "Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes " ; Matthaei quinto: "Sic luceat lux vestra coram hominibus " etc. Propter propositi firmitatem: Psalmus : " Verbo Domini caeli firmati sunt". Propter Deum in eis quiescentem per gratiam: Isaias: " Caelum mihi sedes est"; Psalmus: "Dominus in caelo paravit sedem suam ".

Dicit ergo: Pater noster, qui es in caelis, id est " in spiritualibus, ut ad spiritualem mansuetudinem, in qua habitat, festinare discamus et caelestia ab eo quaeramns ".

4. Sanctificetur nomen tuum. Terminato exordio, sequitur - tractatus, qui dividitur in duas partes : in prima oratur pro Bonis adipiscendis: in secunda, pro malis amovendis, ibi: Et dimitte nobis debita nostra etc.

Primo petitor pro bonis adipiscendis . Sunt enim bona aeterna, quae " petuntur in proemium ": Sanctificetur nomen tuum. Petimus, quod ipsa gloria sive perfecta notitia confirmetur in nobis, et hoc erit in gloria perseverando

Sunt bona spiritualia, quae " petuntur in meritum ", sive in bonum perseverantiae: Advenidt regnum tuum, id est Ecclesia, vel anima, in qua per gratiam regnas ; adveniat, id est in finem perveniat.

Siuit bona itidem spiritualia, quae petuntur in bonum gratias: Fiat voluntas tua, id est , "libertas nostri arbitrii societur per gratiam tuae voluntati".

Sunt denique bona temporalia, quae " petuntur in sustentationem " sive temporale subsidium: Panem nostrum quotidianum da nobis etc.

Secundo petitur pro amovendis malis, scilicet prae- Ieritis, ibi: Et dimitte nobis. Pro amovendis etiam praesentibus, ibi: Sed libera nos a malo. Demum, pro amovendis malis futuris, ibi: Et ne nos inducas in tentationem. "Mala praeterita sunt dolenda, mala praesentia titania et mala futura praecavenda ".

5. Septem sunt petitiones, scilicet: Sanctificetur no-- men tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua. Panem nostrum quotidianum. Et dimitte nobis debita nostra. Et ne nos inducas. Sed libera nos a malo.

Septem sunt dona, scilicet sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor.

Septem etiam sunt beatitudines, nempe regnum caelorum, possessio terrae, consolatio, saturitas, misericordiae consecutio, visio Dei et filiatio Dei.

Septem virtutes sunt contra septem vitia, videlicet paupertas spiritus contra superbiam sive inanem gloriam, mansuetudo contra iram, luctus contra invidiam, sitis iustitiae contra acediam, misericordia contra avaritiam, munditia cordis contra gulam, denique pax contra luxuriam.

" Homo ergo, aegrotus ; Heus, medicus: vitia, languores; petitiones, planctus: dona antidota; virtutes, sanitates: beatitudines, felicitates et gaudia ". Petitionibus dona, donis virtutes, virtutibus beatitudines obiiciuntur, et vitia excluduntur.

6. Sanctificetur nomen tuum. Petitio, sanctificatio: ianum, sapientia: virtus, pax: beatitudo, filiatio Dei: vitium, contra quod, luxuria. Sanctificetur nomen tuum.

Nomen Dei invenimus in Scriptura tripliciter: terribile; Deuteronomii vigesimo octavo : "Nisi timueritis nomen eius gloriosum et terribile, hoc est Dominum Deum tuum, augebit Dominus plagas tuas. Admirabile; Psalmus : " Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra " etc. Laudabiles Psalmus: " A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini ". Est ergo nomen Dei terribile quantum ad potentiam, quae attribuitur Patri: est admirabile quantum ad sapientiam, quae attribuitur Filio; laudabile quantum ad bonitatem, quae attribuitur Spiritui sancto. Sanctificatur ergo, id est, in nobis firmatur, nomen tuum terribile in cognitione summae potestatis, admirabile in cognitione primae veritatis, et laudabile in cognitione summae bonitatis.

Dicit ergo: Sanctificetur nomen tuum, " quasi dicat: da nobis spiritum sapientiae, id est iucunditatem internam, ut gustemus, quam suavis es, et hoc generet in nobis pacem, et hoc contra luxuriam, quia non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum ".

7. (Vers. 10.). Adveniat regnum tuum. Petitio, adventus regni: donum, intellectus: virtus, munditia cordis: beatitudo, vino Dei: vitium, contra quod, gula. Adveniat regnum tuum. R egnum Dei dicitur militans Ecclesias Matthaei decimo tertio : " Mittet Filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala ". Dicitur etiam regnum Dei doctrina evangelica; Lucae decimo sexto : " Lex et Prophetae usque ad Ioannem, et ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim fecit". Dicitur denique regnum Dei beatitudo Aeterna: Matthaei decimo tertio: " Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum ". De hoc praecipue accipitur quod hic dicitur, licet non incongrue de aliis accipi possit.

Dicit ergo: Adveniat regnum tuum, "quasi dicat: da nobis spiritum intellectus, quo mundati corde intelligamus te in praesenti regnare per fidem, ut in futuro videamus te regnare per speciem: et hoc est contra gulam, de qua dicitur: Vinum et ebrietas auferunt car ".

8. Fiat voluntas tua. Petitio, voluntatem Dei fieri: donum, consilium: virtus, misericordia: beatitudo, misericordiae consecutio: vitium, contra quod, avaritia. -Voluntas Dei est ad tria: ad creationem: Psalmus " Omnia, quaecumque voluit, fecit"; ad gratificationem: primae ad Thessalonicenses quarto: "Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra ": et ad glorificationem: Ioannis sexto: " Haec est voluntas Patris mei, qui misit me, ut omnia, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam ". Est ergo voluntas Dei creans, gratificans, de qua hic accipitur, et glorificans. Dicit ergo: Fiat voluntas tua, " quasi dicat: da nobis spiritum consilii, ut faciamus voluntatem tuam, maxime misericordiam, quae perimit avaritiam, quatenus misericordiam consequamur, iuxta illud: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sicut enim avaritia consistit in acquirendo et retinendo, ita misericordia in dando et dimittendo ". Quid antem prodeat saepius dicere: Fiat voluntas tua, et nolle iuvare? Vult Deus, apud te esse pauperes, ut per eos salvetis et corpore et anima. Cum enim defuerunt vasa, " stetit oleum ". Vos venitis voluntatem frangendo.

9. (Vers. 11.). Patum nostrum quotidianum. Petitio, panem dari: donum, fortitudo: virtus, esuries iustitiae: beatitudo, saturitas: vitium , contra quod, acedia. Panem nostrum etc. Est panis triplex: corporalis: Genesis tertio : "In sudore vnltus tui vesceris pane tuo"; sacramentalis ; primae ad Corinthios undecimo: (Quicumque manducaverit panem hunc et biberit calicem Domini indigne "; aeternalis; Ioannis sexto: " Ego sum panis vivus ", et ille praecipue dicitur supersubstantialis; Hieronymus : " Supersubstantialis panis est qui dicit: Ego sum vanis vivus, qui videlicet universas superat creaturas ". Licet autem sint multi panes mystici, de bis tribus tamen exponunt doctores quod hic dicitur. Unde Augustinus : " Fanis quotidianus dictus vel necessaria linius vitae, vel Sacramentum corporis Christi". Oportet ergo coniuncte ista tria accipere, ut scilicet panem quotidianum petamus simul et necessaria corpori et visibile Sacramentum et invisibile Verbum Dei. De his tribus potest accipi illud Lucae undecimo : " Amice, commoda mihi tres panes ". Primus panis est ad corporis sustentationem, secundus in via ad animae refectionem, tertius in patria ad aeternam fruitionem.

Dicit ergo: Panem nostrum supersubstantialem etc., "quasi dicat: da nobis spiritum fortitudinis, qui multiplici pane roborat animam, ne deficiamus in praesenti, esuriendo iustitiam, per quam expellentes acediam, plena iustitia saturabimur in futuro, secundum illud Matthaei quinto: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur ".

10. (Vera. 12.). Dimitte nobis debita nostra. Petitio,

dimitti debita: donum, scientia: virtus, luctus; beatitudo,

consolatio: vitium, contra quod, invidia. Dimitte nobis

debita nostra. Est debitum offensae;, Matthaei decimo octavo : (Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me " etc. Est debitum bonae vitas: lucae decimo septimo: "Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere fecimus ". Est etiam debitum pecuniae: Proverbiorum vigesimo secundo: " Noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis". Agitur autem hic de debito offensae, non pecuniae . Debitum primum, malum: secundum, bonum: et tertium, indifferens. Dicit ergo: Dimitte nobis etc., " quasi dicat: da nobis donum, scientiam: et virtutem, luctum, quo tam nostra quam aliena peccata cogitemus et defleamus, ut nobis debita nostra dimittas, et ita consolationem habeamus adversus invidiam, quae facit hominem de alieno bono tabescere "; unde versus:

Invidus alterius macrescit rebus opimis.

11. (Vers. 13.). Et ne nos inducas in tentationem. Petitio, non induci in tentationem; donum, pietas: virtus, mansuetudo: beatitudo, possessio terrae: vitium, contra quod, ira. Et ne nos inducas. Triplex est tentatio: primo, irritationis; Exodi decimo septimo : " Vocavit Moyses nomen loci illius tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum dicentes: Estne Deus in nobis "? Secundo, probationis: Iacobi primo :. " Beatus vir, qui suffert tentationem "; Tobiae secundo: " Hanc tentationem ideo permisit Deus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut et sancti Iob". Tertio, malac persuasionis: Matthaei quarto : (Accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es " etc.: primae ad Corinthios decimo: " Fidelis Deus, qui non patietur, vos tentari supra id quod potestis " etc. De hac tertia intelligitur principaliter quod hic dicitur. Dicit ergo: Et ne nos inducas etc., " quasi dicat: da nobis spiritum pietatis et mansuetudinem spiritus, ut per spiritum pietatis vincamus tentationem, exercendo nos ad pietatem, et per mansuetudinem vincamus vitium, scilicet iram, non reddendo malum pro malo, ut ita beati possideamus terram viventium, quam per spiritum pietatis et mansuetudinem obtineamus. Unde dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram ".

12. Sed libera nos a malo. Petitio, liberari a malo: donum, timor: virtus, paupertas spiritus: beatitudo, regnum caelorum: vitium, contra quod, inanis gloria. Sed libera etc. Liberatio a malo triplici: culpae: ad Romanos secto : "Liberati a peccato, sem antem iacti Beo"; a malo miseriae;, ad Romanos octavo: " Creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei ";a malo poenae Aeternae ,- Osee decimo tertio: "De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos". Dicit ergo: Sed libera nos etc., " quasi dicat: da nobis spiritum Umoris, ut per illum vincamus mala, per virtutem, id est per paupertatem spiritus, bona adipiscamur, quatenus exclusis his et contemptis terrenis, habeamus aeieriia, scilicet beatitudinem regni caelorum, quam lucifer et primi parentes per vitium inanis gloriae amiserunt ".

18. Amen. Hieronymus ait: c Scire autem debemus, apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti, ut aut Amen scribant, aut Sela, aut Salom. Amen significat vere, vel fideliter: Salom significat pacem: Sela significat semper". Nota, quod dici solet, quod Amen quandoque tenetur nominaliter, ut Apocalypsis tertio : " Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturas Dei ". Quandoque adverbialiter, ut ibi: " Amen, amen dico vobis ". Quandoque verbaliter, ut. hic: Amen, id est, omnia praedicta fiant nobis ex tua gratia7.

SERAPHIM DOCTORIS

SANCTI BONAVENTURAE