Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. Sed dicat quod sequitur, et auferat omnem dubitationem, quia non carnaliter debemus accipere, Jerusalem quae aedificatur ut civitas. Cujus participatio ejus in idipsum. Jam ergo, fratres, quisquis erigit eciem mentis, quisquis deponit caliginem carnis, quisquis mundat oculum cordis, elevet, et videat idipsum. Quid est idipsum? Quomodo dicam, nisi idipsum? Fratres, si potestis, intelligite idipsum. Nam et ego 1622 quidquid aliud dixero, non dico idipsum. Conemur tamen quibusdam vicinitatibus verborum et significationum perducere infirmitatem mentis ad cogitandum idipsum. Quid est idipsum? Quod semper eodem modo est; quod non modo aliud, et modo aliud est. Quid est ergo idipsum, nisi, quod est? Quid est quod est? Quod aeternum est. Nam quod semper aliter atque aliter est, non est, quia non manet: non omnino non est, sed non summe est. Et quid est quod est, nisi ille qui quando mittebat Moysen, dixit illi: Ego sum qui sum? Quid est hoc, nisi ille qui cum diceret famulus ejus, Ecce mittis me: si dixerit mihi populus, Quis te misit? quid dicam ei? nomen suum noluit aliud dicere, quam, Ego sum qui sum; et adjecit et ait, Dices itaque filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Ecce idipsum, Ego sum qui sum, Qui est, misit me ad vos. Non potes capere; multum est intelligere, multum est apprehendere. Retine quod pro te factus est, quem non posses capere. Retine carnem Christi, in quam levabaris aegrotus, et a vulneribus latronum semivivus relictus, ut ad stabulum perducereris (Luc. X, 30, 34) , et ibi sanareris. Ergo curramus ad domum Domini, et perveniamus ad civitatem ubi stent pedes nostri; civitatem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Quid enim debes tenere? Quod pro te factus est Christus, quia ipse est Christus; et ipse Christus recte intelligitur, Ego sum qui sum, quo modo est in forma Dei. Ubi non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6) , ibi est idipsum. Ut autem efficiaris tu particeps in idipsum, factus est ipse prior particeps tui; et Verbum caro factum est, ut caro participet Verbum. Quia vero quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14) , ex semine venit Abraham; promissum est autem Abrahae et Isaac et Jacob, quod in semine eorum benedicerentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) ; et inde videmus Ecclesiam toto orbe diffusam: loquitur ad infirmos Deus. Firmitatem cordis quaesivit, cum diceret, Ego sum qui sum: firmitatem cordis quaesivit, et aciem contemplationis erectam, cum dixit, Qui est, misit me ad vos. Sed nondum habes forte contemplationem: noli deficere, noli desperare. Qui est, voluit esse homo, ut tu es; et ideo secutus ait Moysi quasi expavescenti nomen. Quod nomen? Quod est, Est. Et dixit, inquit, Dominus ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est in aeternum (Exod. III, 13-15) . Noli de te desperare, quia dixi, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me ad vos: quia tu modo fluctuas, et mutabilitate rerum et varietate mortalitatis humanae percipere non potes quod est idipsum. Ego descendo, quia tu venire non potes. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. In semine Abraham spera aliquid, ut confirmari possis ad videndum qui venit ad te in semine Abrahae.