Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. (( vers. 2, 3.)) Quid porro adjungat attendite: Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non mihi videtur aliud his verbis commemoratum beatorum genus, quam illud quod ante dictum est. Nam scrutari testimonia Domini, et eum in toto corde exquirere, hoc est immaculatum in via, in lege Domini ambulare. Denique sequitur et dicit: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Si ergo ambulantes in via, id est in lege Domini, ipsi sunt scrutantes testimonia ejus, et in toto corde exquirentes eum; profecto qui operantur iniquitatem, non scrutantur testimonia ejus. Et tamen novimus 1503 operarios iniquitatis ad hoc scrutari testimonia Domini, quia malunt docti esse quam justi: novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini , non quod jam recte vivant, sed ut sciant quemadmodum vivere debeant. Tales ergo nondum immaculati ambulant in lege Domini, ac per hoc nondum beati. Quomodo ergo intelligendum est, Beati qui scrutantur testimonia ejus; cum videamus homines ejus scrutari testimonia non beatos, quia non immaculatos? Nam Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedentes, de quibus Dominus ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3) ; utique scrutabantur testimonia Domini, ut haberent quae dicerent bona, quamvis facerent mala. Sed hos omittamus: recte quippe respondebitur nobis quod isti non scrutantur testimonia Domini. Non enim quaerunt ipsa, sed aliud quaerunt per ipsa, id est, ut glorificentur ab hominibus, vel ditentur. Non est hoc scrutari testimonia Dei, non diligere quod ostendunt, nolle pervenire quo ducunt, id est ad Deum. Aut si et ipsi scrutantur testimonia Dei, quamvis non ut ipsum, sed ut aliud ex his inveniant et acquirant; certe non in toto corde exquirunt eum, quod non utique frustra hic additum cernimus. Sciens enim Spiritus qui haec dicit, multos propter aliud, non propter quod constitutum est, scrutari testimonia ejus, non tantum dixit, Beati qui scrutantur testimonia ejus; sed addidit, in toto corde exquirunt eum, tanquam docens quemadmodum, vel propter quid scrutanda sint testimonia Domini. Denique in libro Sapientiae loquens ipsa Sapientia: Quaerunt, inquit, me mali, et non inveniunt; oderunt enim sapientiam (Prov. I, 28 et 29) . Quod quid est aliud, quam, Oderunt me? Quaerunt ergo me, ait, et non me inveniunt qui oderunt me. Quomodo igitur dicuntur quaerere quod oderunt, nisi quia non hoc, sed aliud ibi quaerunt? Non enim volunt esse sapientes in Dei gloriam, sed volunt videri sapientes propter hominum gloriam. Quomodo enim sapientiam non oderunt, quae jubet et docet contemnendum esse quod diligunt? Proinde, «Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.» Sic enim scrutando testimonia ejus, ut in toto corde exquirant eum, immaculati ambulant in lege Domini. Numquid tamen ille non scrutabatur testimonia ejus, nec quaerebat eum, qui dicebat, Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Sed quomodo eum in toto corde quaesivit, cujus consilio divitias suas praetulit, quo audito tristis abscessit (Matth. IX, 16, 22) ? Nam et propheta Isaias dicit, Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas (Isai. LV, 6 et 7) .