Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
1. (( vers. 145)) Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce; alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc psalmum, dicens: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine. Cui autem rei suus clamor proficiat, adjunxit: Justificationes tuas exquiram. Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi desideravit a Domino exaudiente praestari, ut justificationes ejus exquirat. Proinde quod ut faciamus jubetur, ut exquiramus oratur. Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam spem Dominus Jesus dedit dicendo: Quaerite, et invenietis. Rursus autem dicit sapientia (quae quid est, nisi ipse?), Quaerent me mali, et non invenient. Non ergo malis, sed bonis dictum est, Quaerite, et invenietis. Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris (Matth. VII, 7, 11) . Quomodo igitur malis dicitur, Quaerite, et invenietis; cum rursus dicatur, Quaerent me mali, et non invenient? An aliud eos Dominus quam sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et justificationes Dei. Quapropter restat ut intelligamus, non omnes malos non invenire sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut oderint eam. Sic enim et dixit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam (Prov. I, 28, 29) . Ideo ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt, eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per 1586 mores quos jubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia, sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem, quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam: sed volunt verbis ejus inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod eum jubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13) : Clamavi, inquit, in toto corde meo; exaudi me, Domine: justificationes tuas exquiram: utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19) .