Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. (( vers. 24, 25.)) Exclamaverunt, ut nostis, ut cum pietate gaudioque recolitis, exclamaverunt cum Psalmo viscera cordis nostri, et dixerunt: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti: repleta est terra creatura tua. Quidquid a Deo factum est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Quidquid novit sapientiam, et quidquid non novit sapientiam, et tamen in creatura Dei est, in sapientia factum est, et per sapientiam factum est. Qui cognoscunt sapientiam, lucem habent sapientiam; qui non cognoscunt, habent tamen artificem sapientiam, cum sint ipsi detenti insipientia : et qui eam lucem habent; etiam artificem habent; non quicumque artificem habent, etiam lucem habent. Et quidem in hominibus multi sunt qui ejus participes fiunt, et sapientes vocantur; multi ejus expertes, stulti nominantur. Propter hoc vitioso nomine stulti appellantur, quia si studeant sapientiae, si petant, si quaerant, si pulsent, possunt pervenire ad ejus participationem: non enim naturae, sed negligentiae denegatur. Sunt autem aliae creaturae, quae non possunt fieri participes sapientiae; sicut omnes bestiae, omnia pecora, omnes arbores, quae nec sensum habent ullum. Numquid quia participes sapientiae esse non possunt, ideo non in sapientia et per sapientiam facta sunt? Non ergo exigit Deus intellectum de equo et mulo: sed hominibus dicit, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9) . 1379 Quod equo natura est, homini crimen est. Hoc ergo dicit Deus: Non exigo participationem sapientiae meae ab eis quae non feci ad imaginem meam; sed ubi feci, inde exigo, et usum ejus rei postulo, quam donavi. Homines ergo reddentes Deo quae Dei sunt, si Caesari reddunt quod Caesaris est (Matth. XXII, 21) ; id est, reddentes Caesari imaginem suam, et reddentes Deo imaginem suam, erigunt ipsam mentem suam, non ad se, sed ad artificem suum, et ad lumen unde sunt, et ad calorem quemdam spiritualem unde fervescunt, et unde remoti frigescunt, et unde recedentes contenebrantur, et quo revertentes illuminantur: et quia pie illi dixerunt, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29) ; discussis tenebris terrenae stultitiae, aperientes os et ducentes spiritum, erigunt, ut dixi, fidentem oculum cordis; et circumspiciunt mente universum mundum, terram, mare et coelum, et videntes omnia pulchre disposita, ordinata currere, digeri generibus, fulciri seminibus, mutari successionibus, currere temporibus placet eis in his artifex, ut et ipsi placeant in artificio artifici; et exclamant prae magno gaudio, quia vere huic laetitiae nihil comparari potest: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. Ubi est ipsa sapientia in qua omnia fecisti? quo sensu attingitur? quo oculo videtur? quo studio quaeritur? quo merito possidetur? Quo putatis, nisi gratia sua? Qui donavit ut simus, donat ut boni simus. Donat conversis, qui antequam converterentur, et cum aversi irent post vias suas, nonne quaesivit eos? nonne descendit? nonne Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) ? nonne accendit lucernam carnis suae, dum penderet in cruce, et quaesivit perditam drachmam (Luc. XV, 8) ? Quaesivit et invenit, vicinis congratulantibus, id est omni creatura spirituali quae Deum proxime attingit. Vicinis laetantibus inventa est drachma; Angelis laetantibus inventa est anima humana. Inventa est, ergo gaudeat, et dicat: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti.