Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
3. (( vers. 2.)) Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Benedic, inquit, anima mea Dominum. Quid est anima tua? Omnia interiora tua. Benedic, anima mea, Dominum. Repetitio ad exhortationem valet. Ut autem benedicas semper Dominum. Noli oblivisci omnes retributiones ejus. Si oblivisceris, tacebis. Non autem poterunt ante oculos tuos esse retributiones Domini, nisi ante oculos tuos fuerint peccata tua. Non sit ante oculos tuos delectatio praeteriti peccati, sed sit ante oculos tuos damnatio peccati: damnatio a te, remissio a Deo. Haec enim retribuit Dominus, ut possis dicere: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12) ? Hoc enim considerantes martyres, quorum etiam memoriam hodie celebramus, et omnes omnino sancti qui vitam istam contempserunt, et sicut audistis in Epistola Joannis, animas suas pro fratribus posuerunt (I Joan. III, 16) , quae est perfectio charitatis, dicente Domino, Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13) : hoc ergo considerantes sancti martyres, contempserunt animas suas hic, ut ibi eas invenirent, sequentes verba Domini dicentis, Qui amat animam suam, perdet eam; et qui perdiderit eam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Id. XII, 25) . Voluerunt enim retribuere: qui? et quid? et cui? Homines ministerium suum usque ad mortem Deo retribuerunt. Quid, quod ille non donaverit? Quid dederunt, quod non acceperint? Retribuit ergo ille vere, qui solus donat: sed non retribuit peccatis nostris; nam retributiones nobis aliae debebantur, et aliae redditae sunt. Noli, inquit, oblivisci omnes retributiones ejus: non tributiones, sed retributiones. Aliud enim debebatur, et redditum est quod non debebatur. Unde et ille: Quid retribuam Domino, pro omnibus, inquit, quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12) ? Non ait, quae tribuit mihi; sed, quae retribuit mihi. Retribuisti tu mala pro bonis; retribuit ipse bona pro malis. Quomodo retribuisti tu, o homo, Deo mala pro bonis? Qui prius fuisti blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13) , retribuisti blasphemias. Pro quibus bonis? Primo, quia 1318 es: sed est et lapis. Deinde, quia vivis: sed vivit et pecus. Quid retribues Domino, pro eo quod super omnia pecora et super omnia volatilia fecit te ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26) ? Noli quaerere quid ei retribuas: similitudinem ipsius retribue illi, non plus quaerit; nummum suum exigit (Matth. XXII, 21) . Tu autem pro gratiis agendis, pro humilitate, pro obsequio, pro cultu religioso, id est, pro his omnibus bonis quae debebas Deo tuo, pro bonis quae accepisti, quae dixi, retribuisti blasphemias. Quid ergo ille? Confitere, ignosco. Retribuo et ego, sed non quod tu retribuisti: tu retribuisti mala pro bonis; ego retribuo bona pro malis.