Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. (( vers. 2.)) Populus itaque Dei in isto psalmo dicit: Deus, quis similis erit tibi? Quod ego arbitror accommodatius accipi in Christo, quia in similitudine hominum factus, putatus est ab eis a quibus contemptus est, caeteris hominibus comparandus: nam et inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12) ; sed ad hoc ut judicaretur. Cum autem veniet judicaturus, tunc fiet quod hic dicitur, Deus, quis similis erit tibi? Si enim Psalmi non solerent loqui ad Dominum Christum, non diceretur etiam illud, quod ipsi dictum esse nullus potest dubitare fidelium: «Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis» (Psal. XLIV, 7, 8) . Huic ergo et nunc dicitur, Deus, quis similis erit tibi? Multis enim similis in humilitate esse voluisti, usque et latronibus qui tecum sunt crucifixi (Luc. XXIII, 33) ; sed in claritate cum venies, quis similis erit tibi? Quid enim magnum dicitur, cum Deo dicitur, Quis similis erit tibi; nisi illi dicatur, qui similis esse hominibus voluit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7) ? Et ideo non ait, Quis similis est tibi? quod utique recte diceretur, si hoc ad divinitatem referretur. Quia vero ad formam servi relatum est, tunc ejus a caeteris hominibus dissimilitudo apparebit, quando apparebit in gloria. Ideo sequitur, Ne taceas, neque compescaris, Deus: quia primo tacuit, ut judicaretur; quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LII, 7) , et suam compescuit potestatem. Quam ut se compescere ostenderet, ad illam ejus vocem qua dixit, Ego sum, hi qui eum apprehendendum quaerebant, redierunt retro, et ceciderunt (Joan. XVIII, 5, 6) . Quando ergo teneretur atque pateretur, nisi se ipse cohiberet atque compesceret, et quodam modo mitigaret? Nam et sic quidam interpretati sunt quod hic positum est, Neque compescaris Deus, ut dicerent, Neque mitescas Deus. Ipse alibi dicit, Tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14) ? Cui dicitur hic, ne taceas; de illo alibi dicitur, Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX, 3) . Dicitur hic, Ne taceas: tacuit enim, ut judicaretur, quando venit occultus; non autem tacebit, ut judicet, quando veniet manifestus.
1052 3. (( vers. 3.)) Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Novissimos dies significare mihi videtur, quando haec quae nunc metu comprimuntur, in liberam vocem eruptura sunt, sed plane irrationabilem, ut sonitus magis quam locutio vel sermo dicendus sit. Non itaque tunc odisse incipient, sed qui oderunt te, tunc levabunt caput. Nec capita, sed caput; quando eo perventuri sunt, ut etiam illud caput habeant quod extollitur super omne quod dicitur Deus et quod colitur: ut in illo maxime impleatur, qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XIV, 11) ; et cum eum ille cui dicitur, Ne taceas, neque mitescas Deus, interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae (II Thess. II, 4, 8) .