LIBER DE BONO PATIENTIAE.

 I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam

 II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel pati

 III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum consc

 IV. Qualis vero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta

 V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imit

 VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis. Et quia ad hoc descendisse se d

 VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, qu

 VIII. Et post ista omnia , adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens

 IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus seq

 X. Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude vir

 XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origi

 XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, n

 XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum 0630C est: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvus erit Si permanseritis, in verbo meo, vere di

 XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaer

 XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe 0632A et fide major est, quae et opera et mart

 XVI. Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te

 XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum 0633B genus quotidie fatigatur et quatitur, patie

 XVIII. Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quant

 XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum

 XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum

 XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vind

 XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens vel

 XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram t

 XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum par

15. Charity is the bond of brotherhood, the foundation of peace, the holdfast and security of unity, which is greater than both hope and faith, which excels both good works and martyrdoms, which will abide with us always, eternal with God in the kingdom of heaven. Take from it patience; and deprived of it, it does not endure. Take from it the substance of bearing and of enduring, and it continues with no roots nor strength. The apostle, finally, when he would speak of charity, joined to it endurance and patience.  “Charity,” he says, “is large-souled; charity is kind; charity envieth not, is not puffed up, is not provoked, thinketh not evil; loveth all things, believeth all things, hopeth all things, beareth all things.”35    1 Cor. xiii. 4–7. Thence he shows that it can tenaciously persevere, because it knows how to endure all things.  And in another place: “Forbearing one another,” he says, “in love, using every effort to keep the unity of the spirit in the bond of peace.”36    Eph. iv. 2, 3. He proved that neither unity nor peace could be kept unless brethren should cherish one another with mutual toleration, and should keep the bond of concord by the intervention of patience.

XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe 0632A et fide major est, quae et opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna apud Deum in regnis coelestibus permanebit. Tolle illi patientiam, et desolata non durat. Tolle illi sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac viribus perseverat. Apostolus denique, cum de charitate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam junxit. Charitas, inquit, magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum , omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7). Ostendit inde illam perseverare tenaciter posse quod noverit omnia sustinere. Et alio in loco: Sustinentes, inquit, invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2). Probavit nec unitatem servari 0632B posse nec pacem nisi se invicem fratres mutua tolerantia foveant, et concordiae vinculum patientia intercedente custodiant.