LIBER DE BONO PATIENTIAE.

 I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam

 II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel pati

 III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum consc

 IV. Qualis vero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta

 V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imit

 VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis. Et quia ad hoc descendisse se d

 VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, qu

 VIII. Et post ista omnia , adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens

 IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus seq

 X. Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude vir

 XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origi

 XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, n

 XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum 0630C est: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvus erit Si permanseritis, in verbo meo, vere di

 XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaer

 XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe 0632A et fide major est, quae et opera et mart

 XVI. Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te

 XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum 0633B genus quotidie fatigatur et quatitur, patie

 XVIII. Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quant

 XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum

 XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum

 XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vind

 XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens vel

 XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram t

 XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum par

7. And moreover, in His very passion and cross, before they had reached the cruelty of death and the effusion of blood, what infamies of reproach were patiently heard, what mockings of contumely were suffered, so that He received16    Erasmus adds, “with patience.” the spittings of insulters, who with His spittle had a little before made eyes for a blind man; and He in whose name the devil and his angels is now scourged by His servants, Himself suffered scourgings! He was crowned with thorns, who crowns martyrs with eternal flowers. He was smitten on the face with palms, who gives the true palms to those who overcome. He was despoiled of His earthly garment, who clothes others in the vesture of immortality. He was fed with gall, who gave heavenly food. He was given to drink of vinegar, who appointed the cup of salvation. That guiltless, that just One,—nay, He who is innocency itself and justice itself,—is counted among transgressors, and truth is oppressed with false witnesses. He who shall judge is judged; and the Word of God is led silently to the slaughter. And when at the cross, of the Lord the stars are confounded, the elements are disturbed, the earth quakes, night shuts out the day, the sun, that he may not be compelled to look on the crime of the Jews, withdraws both his rays and his eyes, He speaks not, nor is moved, nor declares His majesty even in His very passion itself. Even to the end, all things are borne perseveringly and constantly, in order that in Christ a full and perfect patience may be consummated.17    [This sublime passage recalls Bacon’s Paradoxes. See p. 237, note 3, supra.]

VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, quae 0627A contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet, qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset; et in cujus nomine a servis nunc ejus diabolus cum angelis suis flagellatur, flagella ipse pateretur; coronaretur spinis qui martyres floribus coronat aeternis, palmis in faciem verberaretur qui palmas veras vincentibus tribuit, spoliaretur veste terrena qui indumento immortalitatis caeteros vestit, cibaretur felle qui cibum coelestem dedit, aceto potaretur qui salutare poculum propinavit! Ille innocens, ille justus, immo innocentia ipsa et ipsa justitia, inter facinorosos deputatur, et testimoniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, et Dei Sermo ad victimam tacens ducitur. Et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, 0627B contremiscat terra, nox diem claudat, sol, ne Judaeorum facinus aspicere cogatur, et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur, nec movetur, nec majestatem suam sub ipsa saltem passione profitetur. Usque ad finem perseveranter ac jugiter tolerantur omnia, ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia.