LIBER DE BONO PATIENTIAE.

 I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam

 II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel pati

 III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum consc

 IV. Qualis vero in Deo et quanta patientia, quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta

 V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imit

 VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis. Et quia ad hoc descendisse se d

 VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, qu

 VIII. Et post ista omnia , adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens

 IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus seq

 X. Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude vir

 XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origi

 XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, n

 XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum 0630C est: Qui toleraverit usque ad finem, hic salvus erit Si permanseritis, in verbo meo, vere di

 XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaer

 XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe 0632A et fide major est, quae et opera et mart

 XVI. Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te

 XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum 0633B genus quotidie fatigatur et quatitur, patie

 XVIII. Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quant

 XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum

 XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum

 XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vind

 XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens vel

 XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram t

 XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum par

12. Whence every one of us, when he is born and received in the inn of this world, takes his beginning from tears; and, although still unconscious and ignorant of all things, he knows nothing else in that very earliest birth except to weep. By a natural foresight, the untrained soul laments the anxieties and labours of the mortal life, and even in the beginning bears witness by its wails and groans to the storms of the world which it is entering.  For the sweat of the brow and labour is the condition of life so long as it lasts. Nor can there be supplied any consolations to those that sweat and toil other than patience; which consolations, while in this world they are fit and necessary for all men, are especially so for us who are more shaken by the siege of the devil, who, daily standing in the battle-field, are wearied with the wrestlings of an inveterate and skilful enemy; for us who, besides the various and continual battles of temptations, must also in the contest of persecutions25    [How practical this treatise in an age when to be a Christian meant to be prepared for all these things! “Fiery trials” the chronic state.] forsake our patrimonies, undergo imprisonment, bear chains, spend our lives, endure the sword, the wild beasts, fires, crucifixions—in fine, all kinds of torments and penalties, to be endured in the faith and courage of patience; as the Lord Himself instructs us, and says, “These things have I spoken unto you, that in me ye might have peace.  But in the world ye shall have tribulation; yet be confident, for I have overcome the world.”26    John xvi. 33. And if we who have renounced the devil and the world, suffer the tribulations and mischiefs of the devil and the world with more frequency and violence, how much more ought we to keep patience, wherewith as our helper and ally, we may bear all mischievous things!

XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud novit in illa psa prima nativitate quam flere. Providentia naturali lamentatur, vitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic vivitur et laboratur. Nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subvenire solatia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo universis, tum magis nobis, qui diabolo impugnante plus quatimur; qui, in acie quotidie stantes, inveterati et exercitati 0630B hostis colluctationibus fatigamur; quibus, praeter varias et assiduas tentationum pugnas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer , portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et virtute patientiae perferenda, Domino ipso instruente et dicente: Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis: in mundo autem pressuram habebitis, sed fidite , quoniam ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Si autem qui diabolo et mundo renuntiavimus, pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac violentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus, qua adjutrice et comite omnia infesta toleremus?