LIBER AD DEMETRIANUM.

 ARGUMENTUM.

 0544B I. OBLATRANTEM te et adversus Deum, qui unus et verus est, ore sacrilego et verbis impiis obstrepentem frequenter, Demetriane, contempseram, ver

 II. Haec considerans, saepe conticui, et impatientem patientia vici, cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem le

 III. Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant imputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urgetur, quod dii vestri a nobis non colantur. Qua

 IV. Christianis imputas quod minuantur singula, mundo senescente. Quid si et senes imputent Christianis quod minus valeant in senectute, quod non peri

 V. Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod, saevientibus morbis, valetudo frangitur, quod humanum

 0548B VI. Ipsum denique audi loquentem, ipsum voce divina instruentem nos pariter ac monentem: Dominum Deum tuum adorabis, inquit, et illi soli servie

 VII. Indignatur ecce Dominus et irascitur, et quod ad eum non convertamini comminatur et tu miraris aut quereris, in hac obstinatione et contemptu ve

 VIII. Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluvia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibu

 IX. Merito ergo incursantibus plagis non desunt 0550B Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium te

 X. Qui alios judicas, aliquando et tu esto tui judex conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus jam delinquendi metus vel pudor est, et si

 XI. Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam , et inter populum frequenti strage morientem, nemo considerat se esse mortalem. Pas

 XII. Ecce id ipsum quale est unde nobis vobiscum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei impugnatis atque opprimitis D

 XIII. Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies? quae inexplebilis libido saevitiae? Quin potius elige tibi alterum de duobus: Christianum esse a

 XIV. Quid te ad infirmitatem corporis vertis? quid cum terrenae carnis imbecillitate contendis? Cum animi vigore congredere, virtutem mentis infringe,

 XV. O si audire eos velles et videre quando a nobis adjurantur et torquentur spiritalibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciu

 XVI. Quae ergo mentis ignavia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire et mortis aeternae laqueis vinct

 XVII. Inde est quod nemo nostrum, quando apprehenditur, reluctatur, nec se adversus injustam violentiam vestram, quamvis nimius et copiosus noster sit

 XVIII. Nec ideo quis putet Christianos iis quae accidunt non vindicari, quod et ipsi videantur accidentium incursione perstringi: poenam de adversis m

 XIX. Putatis nos adversa vobiscum aequaliter perpeti, cum eadem adversa videatis a nobis et vobis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamo

 XX. Viget apud nos spei robur et firmitas fidei inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et immobilis virtus, et numquam non laeta patient

 XXI. Nemo itaque sibi blandiatur quod nobis et profanis Dei cultoribus et Deo adversantibus sit interim, per aequalitatem carnis et corporis, laborum

 XXII. Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exemplum aliquid datur, ut Dei vindicis ira noscatur. Caeterum retro est judicii dies, que

 XXIII. Respicite itaque, dum tempus est, ad veram 0561B et aeternam salutem et quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore

 XXIV. Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum judicii dies venerit? quae laetitia credentium, quae moestitia perfidorum, noluisse istic

 XXV. Securitati igitur et vitae, dum licet, providete. Offerimus vobis animi et consilii nostri salutare 0562C munus. Et quia odisse non licet nobis,

11. So great a terror of destruction cannot give the teaching of innocency; and in the midst of a people dying with constant havoc, nobody considers that he himself is mortal. Everywhere there is scattering, there is seizure, there is taking possession; no dissimulation about spoiling, and no delay.20    Or, “no pretence.” Some add, “no fear.” As if it were all lawful, as if it were all becoming, as if he who does not rob were suffering loss and wasting his own property, thus every one hastens to the rapine.  Among thieves there is at any rate some modesty in their crimes.  They love pathless ravines and deserted solitudes; and they do wrong in such a way, that still the crime of the wrong-doers is veiled by darkness and night. Avarice, however, rages openly, and, safe by its very boldness, exposes the weapons of its headlong craving in the light of the market-place. Thence cheats, thence poisoners, thence assassins in the midst of the city, are as eager for wickedness as they are wicked with impunity. The crime is committed by the guilty, and the guiltless who can avenge it is not found. There is no fear from accuser or judge: the wicked obtain impunity, while modest men are silent; accomplices are afraid, and those who are to judge are for sale. And therefore by the mouth of the prophet the truth of the matter is put forth with the divine spirit and instinct: it is shown in a certain and obvious way that God can prevent adverse things, but that the evil deserts of sinners prevent His bringing aid. “Is the Lord’s hand,” says he, “not strong to save you; or has He made heavy His ear, that He cannot hear you? But your sins separate between you and God; and because of your sins He hath hid His face from you, that He may not have mercy.”21    Isa. lix. 1. Therefore let your sins and offences be reckoned up; let the wounds of your conscience be considered; and let each one cease complaining about God, or about us, if he should perceive that himself deserves what he suffers.

XI. Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam , et inter populum frequenti strage morientem, nemo considerat se esse mortalem. Passim discurritur, rapitur, occupatur. Praedandi dissimulatio nulla, nulla cunctatio. Quasi liceat, quasi oporteat, quasi ille qui non rapit damnum et dispendium proprium sentiat, sic unusquisque rapere 0552B festinat. In latronibus est utcumque aliqua scelerum verecundia; avias fauces et desertas solitudines diligunt, et sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris et nocte veletur. Avaritia palam saevit, et, ipsa audacia sua tuta, in fori luce abruptae cupiditatis arma prostituit. Inde falsarii, inde venefici, inde in media civitate sicarii, tam ad peccandum praecipites quam impune peccantes. A nocente crimen admittitur, nec innocens qui vindicet invenitur. De accusatore vel judice metus nullus . Impunitatem consequuntur mali, dum modesti tacent, timent conscii, veneunt judicaturi. Et idcirco per Prophetam divino Spiritu et instinctu rei veritas promitur , certa et manifesta ratione monstratur Deum posse adversa prohibere, sed ne ille subveniat 0552C merita peccantium facere: Numquid, ait, non valet 0553A manus Domini ut salvos vos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem suam a nobis, ne misereatur (Isa. LIX, 1, 2). Peccata itaque et delicta reputentur, conscientiae vulnera cogitentur; et desinet unusquisque de Deo vel de nobis conqueri, si quod patitur intelligat se mereri.