LIBER AD DEMETRIANUM.

 ARGUMENTUM.

 0544B I. OBLATRANTEM te et adversus Deum, qui unus et verus est, ore sacrilego et verbis impiis obstrepentem frequenter, Demetriane, contempseram, ver

 II. Haec considerans, saepe conticui, et impatientem patientia vici, cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem le

 III. Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant imputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urgetur, quod dii vestri a nobis non colantur. Qua

 IV. Christianis imputas quod minuantur singula, mundo senescente. Quid si et senes imputent Christianis quod minus valeant in senectute, quod non peri

 V. Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod, saevientibus morbis, valetudo frangitur, quod humanum

 0548B VI. Ipsum denique audi loquentem, ipsum voce divina instruentem nos pariter ac monentem: Dominum Deum tuum adorabis, inquit, et illi soli servie

 VII. Indignatur ecce Dominus et irascitur, et quod ad eum non convertamini comminatur et tu miraris aut quereris, in hac obstinatione et contemptu ve

 VIII. Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluvia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibu

 IX. Merito ergo incursantibus plagis non desunt 0550B Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium te

 X. Qui alios judicas, aliquando et tu esto tui judex conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus jam delinquendi metus vel pudor est, et si

 XI. Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam , et inter populum frequenti strage morientem, nemo considerat se esse mortalem. Pas

 XII. Ecce id ipsum quale est unde nobis vobiscum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei impugnatis atque opprimitis D

 XIII. Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies? quae inexplebilis libido saevitiae? Quin potius elige tibi alterum de duobus: Christianum esse a

 XIV. Quid te ad infirmitatem corporis vertis? quid cum terrenae carnis imbecillitate contendis? Cum animi vigore congredere, virtutem mentis infringe,

 XV. O si audire eos velles et videre quando a nobis adjurantur et torquentur spiritalibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciu

 XVI. Quae ergo mentis ignavia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia, ad lucem de tenebris nolle venire et mortis aeternae laqueis vinct

 XVII. Inde est quod nemo nostrum, quando apprehenditur, reluctatur, nec se adversus injustam violentiam vestram, quamvis nimius et copiosus noster sit

 XVIII. Nec ideo quis putet Christianos iis quae accidunt non vindicari, quod et ipsi videantur accidentium incursione perstringi: poenam de adversis m

 XIX. Putatis nos adversa vobiscum aequaliter perpeti, cum eadem adversa videatis a nobis et vobis non aequaliter sustineri? Apud vos impatientia clamo

 XX. Viget apud nos spei robur et firmitas fidei inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et immobilis virtus, et numquam non laeta patient

 XXI. Nemo itaque sibi blandiatur quod nobis et profanis Dei cultoribus et Deo adversantibus sit interim, per aequalitatem carnis et corporis, laborum

 XXII. Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt? In exemplum aliquid datur, ut Dei vindicis ira noscatur. Caeterum retro est judicii dies, que

 XXIII. Respicite itaque, dum tempus est, ad veram 0561B et aeternam salutem et quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore

 XXIV. Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum judicii dies venerit? quae laetitia credentium, quae moestitia perfidorum, noluisse istic

 XXV. Securitati igitur et vitae, dum licet, providete. Offerimus vobis animi et consilii nostri salutare 0562C munus. Et quia odisse non licet nobis,

3. You have said that all these things are caused by us, and that to us ought to be attributed the misfortunes wherewith the world is now shaken and distressed, because your gods are not worshipped by us. And in this behalf, since you are ignorant of divine knowledge, and a stranger to the truth, you must in the first place know this, that the world has now grown old, and does not abide in that strength in which it formerly stood; nor has it that vigour and force which it formerly possessed. This, even were we silent, and if we alleged no proofs from the sacred Scriptures and from the divine declarations, the world itself is now announcing, and, bearing witness to its decline by the testimony of its failing estate.6    [Elucidation VI. See Commodian, vol. iv. 219.] In the winter there is not such an abundance of showers for nourishing the seeds; in the summer the sun has not so much heat for cherishing the harvest; nor in the spring season are the corn-fields so joyous; nor are the autumnal seasons so fruitful in their leafy products. The layers of marble are dug out in less quantity from the disembowelled and wearied mountains; the diminished quantities of gold and silver suggest the early exhaustion of the metals, and the impoverished veins are straitened and decreased day by day; the husbandman is failing in the fields, the sailor at sea, the soldier in the camp, innocence in the market, justice in the tribunal, concord in friendships, skilfulness in the arts, discipline in morals. Think you that the substantial character of a thing that is growing old remains so robust as that wherewith it might previously flourish in its youth while still new and vigorous? Whatever is tending downwards to decay, with its end nearly approaching, must of necessity be weakened. Thus, the sun at his setting darts his rays with a less bright and fiery splendour; thus, in her declining course, the moon wanes with exhausted horns; and the tree, which before had been green and fertile, as its branches dry up, becomes by and by misshapen in a barren old age; and the fountain which once gushed forth liberally from its overflowing veins, as old age causes it to fail, scarcely trickles with a sparing moisture. This is the sentence passed on the world, this is God’s law; that everything that has had a beginning should perish, and things that have grown should become old, and that strong things should become weak, and great things become small, and that, when they have become weakened and diminished, they should come to an end.

III. Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant imputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urgetur, quod dii vestri a nobis non colantur. Qua in parte, quia ignarus divinae cognitionis et veritatis alienus es, illud primo in loco scire debes, senuisse jam mundum, non illis viribus stare quibus prius steterat, nec vigore et robore eo valere quo antea praevalebat. Hoc etiam, nobis tacentibus et nulla de Scripturis sanctis praedicationibusque divinis documenta promentibus, mundus ipse jam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur. Non hyeme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate torrendis solis tanta flagrantia est, 0546B nec sic vernante temperie sata laeta sunt, nec adeo arboreis foetibus autumna foecunda sunt. Minus de effossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta jam metalla, et pauperes venae breviantur in dies singulos et decrescunt, deficit in arvis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, justitia in judicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. Putasne tantam posse substantiam rei senescentis existere quantum prius potuit novellu adhuc et vegeta juventa pollere? Minuatur necesse 0547A est quicquid fine jam proximo in occidua et extrema devergit. Sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore jaculatur; sic, declinante jam cursu, exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante viridis et fertilis, arescentibus ramis fit postmodum sterili senectute deformis; et fons qui, exundantibus prius venis, largiter profluebat, senectute deficiens, vix modico sudore distillat. Haec sententia mundo data est, haec Dei lex est, ut omnia orta occidant et aucta senescant, et infirmentur fortia, et magna minuantur, et cum infirmata et diminuta fuerint, finiantur.