Walahfridus Strabo, Abbas Augiensis, d. 849.

 121. (1. ) Hymnus de Natale Domini.

 122. (2. ) Sabbato Quattuor Temporum

 123. (3. ) Hymnus de sancto Gallo

 124. (4. ) In Natalem sancti Mammetis

 125. (5. ) Hymnus sancti lamiani Martyris.

 126. (6. ) Oratio Dominica.

 127. (7. ) De beata Maria Virgine.

 128. (8. ) Incipit Psalmus.

 129. (9. ) In Adventu Hlotharii Imperatoris.

 130. (10. ) In Adventu Caroli, lilii Augustorum.

 131. (11. ) Hymnus de sanctis Sergio et Baccho.

124. (4. ) In Natalem sancti Mammetis

Hymnus eiusdem Strabonis.

1. Laudem beati martyris Ad trinitatis gloriam Sanctae canamus supplices, Quae dat coronam testibus.

2. Adversa mundi pertulit, Calcavit eius prospera, Mammes tonanti reddidit, Quod pro reis hic passus est.

3. Virtute, vita, moribus, Sermone Jucundissimus, In caritatis gratia Semper manens ditissimus,

4. Spernens opes cum casibus Mundi supernis institit, Liber caducis exiit Nil ambiens ex infimis.

5. Mitis domans immitia Illisque promens mystica Vivebat inter bestias, Quo cive gaudent angeli.

6. Adiutus armis spiritus Vicit furores principum, Saevi draconis conterens Sacris caput conatibus.

7. Magni favor praeconii Debetur isti martyri, Cui Christus esset vivere, Lucrum resolvi maximum.

8. Mansit fides in pectore, Spes mente felix integra, His maior illum caritas Intus, foris possederat.

9. Exsultet omnis supplicum Coetus sereno gaudio Huius patris suffragia Pronis rogando cordibus.

10. Te, martyr, ergo quaesummus, Mammes, fave poscentibus, Sacro precatu protege, Quos instruis certamine.

11. Impende curam dapsilis, Aufer malum placabilis, Confer boni solacia Vitae parando praemia.

12. Sit trinitati gloria,

Virtus, honor per saecula, Quae nos beatis martyrum Semper iuvet suffragiis.