Walahfridus Strabo, Abbas Augiensis, d. 849.

 121. (1. ) Hymnus de Natale Domini.

 122. (2. ) Sabbato Quattuor Temporum

 123. (3. ) Hymnus de sancto Gallo

 124. (4. ) In Natalem sancti Mammetis

 125. (5. ) Hymnus sancti lamiani Martyris.

 126. (6. ) Oratio Dominica.

 127. (7. ) De beata Maria Virgine.

 128. (8. ) Incipit Psalmus.

 129. (9. ) In Adventu Hlotharii Imperatoris.

 130. (10. ) In Adventu Caroli, lilii Augustorum.

 131. (11. ) Hymnus de sanctis Sergio et Baccho.

122. (2. ) Sabbato Quattuor Temporum

Adventus Domini.

R. Omnipotentem Semper adorent Et benedicant Omne per aevum

1. Astra polorum Cuncta chorique, Solque sororque, Lumina caeli.

2. Sic quoque lymphae Quaeque supernae, Ros pluviaeque, Spiritus omnis.

3. Ignis et aestus, Cauma geluque, Frigus et ardor Atque pruina.

4. Nix glaciesque, Noxque diesque, Lux tenebraeque, Fulgura, nubes.

5. Arida, montes, Germina, colles, Flumina, fontes, Pontus et undae.

6. Omnia viva,

Quae vehit aequor, Quae vehit aer, Terraque nutrit.

7. Cuncta hominum gens, Israel ipse Christicolaeque, Servuli quique.

8. Sancti humilesque Corde benigno, Tresque pusilli Exsuperantes

9. Rite camini Ignei flammas, Iussa tyranni Temnere prompti.

FGHIK fugen folgende Doxologie an:

Sit genitori laus genitoque Lausque beato flamini sacro;

das zweite laus fehlt I.

Der Text in D ist so abweichend, dafs er eine vollstandige Bearbeitung darstellt:

1. Astra polorum Cuncti chorique, Solque sororque, Lumina quaeque,

2. Frigus et aestus, Cauma roresque, Nix glaciesque, Noxque diesque,

3. Luxque tenebrae, Fulgura nec ne, Montes et colles, Flumina fontes,

4. Maria nec non Aquae cunctaeque, Sic quoque nymfae, Quaeque supernae.

. Psallat et arva, Laudet et oret

Cetus [1: Cete] et ipsae Volucres cunctae,

6. Bestiae cunctae Simul et omnes Spiritus atque (et Hs. ) Cuncta sacrata,

7. Tres puerique Simul honeste, Sidrag [et] Misac Abdenagoque

8. Terna(m) persona(m) Unum collaudent.