Walahfridus Strabo, Abbas Augiensis, d. 849.

 121. (1. ) Hymnus de Natale Domini.

 122. (2. ) Sabbato Quattuor Temporum

 123. (3. ) Hymnus de sancto Gallo

 124. (4. ) In Natalem sancti Mammetis

 125. (5. ) Hymnus sancti lamiani Martyris.

 126. (6. ) Oratio Dominica.

 127. (7. ) De beata Maria Virgine.

 128. (8. ) Incipit Psalmus.

 129. (9. ) In Adventu Hlotharii Imperatoris.

 130. (10. ) In Adventu Caroli, lilii Augustorum.

 131. (11. ) Hymnus de sanctis Sergio et Baccho.

123. (3. ) Hymnus de sancto Gallo

Confessore Christi.

1. Vita sanctorum, via, spes salusque, Christe, largitor probitatis atque Conditor pacis, tibi voce, sensu Pangimus hymnum.

2. Cuius est virtus manifesta totum,

Quod pii possunt, quod habent, quod ore, Corde vel factis cupiunt, amoris Igne flagrantes.

3. Qui tua sanctum pietate Gallum Indicem lucis superae dedisti, Eius ut docti monitis tenebras Mente fugemus.

4. Hic ad exemplum volucris canorae Actibus sese prius excitavit, Ut, quod ingessit vigor instruentis, Vita probaret.

5. Qui potens verbo, venerandus actu, Semper aeternis inhians lucellis, Multa virtutis meruit supernae Dona patenter.

6. Quaesumus, mundi sator et redemptor, Ut sacris eius precibus tueri Hanc velis plebem, tribuens, quod optat, Corde benigno.

7. Temporum pacem, fidei tenorem, Languidis curam veniamque lapsis, Omnibus praesta pariter beatae Munera vitae.

8. Ne, quibus tanti dederas patroni Prima provisor documenta clemens, Illius sacram patiaris umquam Defore curam.

9. Cuius obtentu liquet accitari, Iste ne laudem tibi, summe rerum Rector, acceptam locus expedire Cesset in aevum.

10. Hoc patris proles, pater hoc benigne, Spiritus praesens hoc utrique compar, Nunc et aeterno facias perennis Tempore saecli.