SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 9

Hic apostolus ponit necessitatem effectus resurrectionis ab ipsa causa progredientis. Et circa hoc duo ponit correspondentia duobus quae posuerat in progressu effectuum ab ipsa causa. Primum fuit generale omnium, scilicet quod mortui resurgent incorrupti. Et ideo, primo, quantum ad hoc dicit oportet corruptibile hoc induere incorruptionem.

Secundum fuit speciale apostolis et bonis, scilicet et nos immutabimur, et ideo, secundo, quantum ad hoc dicit et mortale hoc induere immortalitatem.

Quia enim corruptibile opponitur incorruptibili, et in statu praesentis vitae subiicimur corruptioni, ideo dicit quod cum resurgemus, oportet hoc corruptibile, etc., necessitate scilicet congruentiae. Et hoc propter tria.

Primo propter completionem humanae naturae.

Nam, sicut etiam dicit Augustinus, anima quamdiu est separata a corpore est imperfecta, non habens perfectionem suae naturae, et ideo non est in tanta beatitudine separata existens, in quanta erit corpori unita in resurrectione.

Ut ergo perfruatur beatitudine perfecta, oportet corruptibile hoc, id est corpus, induere, ut ornamentum, incorruptionem, ut ulterius aliquatenus non laedatur mortale.

Secundo propter exigentiam divinae iustitiae, ut scilicet illi qui bona fecerunt seu mala in corpore, praemientur vel puniantur etiam in ipsis corporibus.

Tertio propter conformitatem membrorum ad caput; ut sicut christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, Rom. VI, 4.

Notandum autem quod ipsam incorruptionem seu immortalitatem assimilat vestimento, cum dicit induere. Vestimentum enim adest vestito et abest, manente eadem numero substantia vestiti, ut per hoc ostendat quod corpora eadem numero resurgant et iidem homines iidem numero erunt in statu incorruptionis et immortalitatis, in quo sunt modo.

Unde ex hoc excluditur error dicentium quod corpora non resurgent eadem numero.

Unde signanter dicit oportet corruptibile hoc, scilicet corpus, nam anima non est corruptibilis.

Excluditur etiam error dicentium quod corpora glorificata non erunt eadem cum istis, sed caelestia, et de isto modo simile habetur II Cor. V, 2: nam in hoc ingemiscimus, etc.; Is. LII, 1: induere vestimentis gloriae tuae; iob XL, 5: circumda tibi decorem, etc..

Sed contra hoc est, quia videtur impossibile quod corruptibile hoc induat incorruptionem, id est, quod corpora resurgant eadem numero, quia impossibile est ea, quae differunt genere vel specie, esse eadem numero; sed corruptibile et incorruptibile non solum differunt specie, sed genere; ergo impossibile est quod corpora resurgentium sint incorruptibilia, et remaneant eadem numero.

Praeterea, philosophus dicit, quod impossibile est quod illa quorum substantia corruptibilis mota est, reintegrentur eadem numero, sed eadem specie; substantia autem corporum humanorum est corruptibilis, ergo impossibile est reintegrari eadem numero.

Respondeo. Dicendum est, ad primum, quod unumquodque consequitur genus et speciem ex sua natura et non ex aliquo extrinseco suae naturae, et ideo dico, quod si resurrectio corporum futura esset ex principiis naturae corporum, impossibile esset quod corpora resurgerent eadem numero. Sed dico quod incorruptio corporum resurgentium dabitur ab alio principio, quam a natura ipsorum corporum, scilicet a gloria animae, ex cuius beatitudine et incorruptione, tota beatitudo et incorruptio corporum derivabitur.

Sicut ergo eiusdem naturae et idem numero est liberum arbitrium, modo dum est volubile ad utramque partem et cum erit firmatum in fine ultimo, ita et eiusdem naturae et idem numero erit corpus, quod modo est corruptibile et tunc, quando per liberum arbitrium firmatum erit per gloriam animae, erit incorruptibile.

Ad secundum dicendum, quod ratio philosophi procedit contra illos, qui ponebant omnia, in istis inferioribus, causari ex motu corporum caelestium, et quod revolutis eisdem revolutionibus corporum superiorum, sequebantur iidem effectus numero, qui aliquando fuerant. Unde dicebant quod adhuc Plato idem numero leget Athenis et quod habebit easdem scholas, et eosdem auditores quos habuit. Et ideo philosophus contra eosdem arguit, quod licet idem caelum numero, et idem sol sit in eisdem revolutionibus, tamen effectus, qui inde proveniunt non consequuntur identitatem numero, sed specie, et hoc secundum viam naturae.

Similiter dico, quod si corpora induerent incorruptionem, et surgerent secundum viam naturae, quod non resurgerent eadem numero, sed eadem specie. Sed cum reintegratio et resurrectio, sicut dictum est, fiant virtute divina, dicimus quod corpora erunt eadem numero, cum neque principia individuantia huius hominis sint aliud, quam haec anima, et hoc corpus. In resurrectione autem redibit et anima eadem numero, cum sit incorruptibilis, et hoc corpus idem numero ex eisdem pulveribus, in quibus resolutum fuit, ex virtute divina reparatum, sic erit idem homo numero resurgens.

Nec facio vim in formis intermediis, quia non pono esse aliquam aliam formam substantialem in homine, nisi animam rationalem, a qua habet corpus humanum quod sit animatum natura sensibili et vegetabili et quod sit rationale. Formae vero accidentales nihil impediunt identitatem numeralem quam ponimus.

Consequenter cum dicit cum autem corruptibile, etc., confirmat quod dixerat per auctoritatem.

Et circa hoc duo facit.

Primo ponit auctoritatem; secundo ex ea concludit tria, ibi ubi enim est, mors, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod oportet corruptibile hoc induere, etc., sed cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc, scilicet in futuro, quod est contra illos qui dicunt iam resurrectionem factam, fiet sermo qui scriptus, scilicet, absorpta est, etc..

Hoc secundum translationem nostram non invenitur in aliquo libro bibliae; si tamen inveniatur in translatione LXX, non est certum unde sumptum sit. Potest tamen dici hoc esse sumptum ex Is. XXVI, 19: vivent mortui, etc., et XXV, 8: praecipitabit mortem in sempiternum. Osee XIII, 14, ubi nos habemus: ero mors tua, o mors, LXX habent: absorpta est mors in victoria, id est propter victoriam christi.

Et ponit praeteritum pro futuro, propter certitudinem prophetiae. I Petr. III, 22: deglutiens mortem, etc..

Consequenter cum dicit ubi est, mors, victoria tua? etc., concludit tria ex praemissa auctoritate; insultationem sanctorum contra mortem, gratiarum actiones ad deum, ibi deo autem gratias, et admonitionem suam Corinthiis, ibi itaque, fratres mei, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit insultationem, secundo exponit, ibi stimulus autem, etc..

Loquens ergo apostolus de victoria christi contra mortem, quasi in quodam speciali gaudio positus, assumit personam virorum resurgentium, dicens ubi est, mors, victoria tua? hoc non invenitur in aliquo loco sacrae Scripturae; utrum autem ex se, vel aliunde habuerit hoc apostolus, incertum est. Si tamen aliunde accepisset, videtur accepisse de Is. XIV, 4: quomodo cessavit exactor, quievit tributum, etc..

Dicit ergo ubi est, mors, victoria tua? etc., scilicet corruptionis victoria tua, id est potentia qua totum humanum genus prosternebas, de omnibus triumphabas. II reg.

C. XIV, 14: omnes morimur, etc., iob XVIII, V. 14: calcet super eum quasi rex interitus, etc.. Ubi est, mors, stimulus tuus? quid autem sit stimulus consequenter exponit dicens stimulus autem, etc..

Unde duo ponit: unum per quod exponit quod dixit; aliud per quod obiectionem excludit, ibi virtus peccati, etc..

Sciendum est autem quod stimulus mortis potest dici vel stimulans ad mortem, vel quo utitur seu quem facit mors; sed litteralis sensus est stimulus mortis, id est stimulans ad mortem, quia homo per peccatum est impulsus et deiectus ad mortem. Rom. V, 23: stipendia peccati mors, etc..

Sed quia aliquis posset obiicere, quod iste stimulus est remotus per legem, ideo consequenter hoc apostolus excludit, subdens virtus vero, id est augmentum, peccati lex, quasi dicat: non est remotum peccatum per legem, imo virtus peccati lex, id est augmentum occasionaliter, scilicet non quod induceret ad peccatum sed inquantum dabat occasionem peccati et non conferebat gratiam; ex qua magis accedebatur concupiscentia ad peccandum. Rom. V, 20: lex subintravit, ut abundaret delictum. Rom. VII, 8: occasione accepta, peccatum per mandatum, etc..

Est autem alius sensus, sed non litteralis, ut stimulus mortis dicatur quo utitur mors. Et sic per mortem intelligitur diabolus.

Apoc. VI, 8: nomen illi mors. Et sic stimulus mortis est tentatio diaboli. Et sic totum quod dicitur de morte, exponitur de diabolo, ut in Glossa habetur.

Vel stimulus mortis, id est a morte factus, id est a carnali concupiscentia. Iac. I, 15: concupiscentia cum conceperit, etc.. Concupiscentia enim primo volentes allicit, sicut in intemperatis; secundo repugnantes trahit, ut in incontinentibus; postea contendit, sed non vincit, ut in continentibus; postea debilitatur eius contentio, sicut in temperatis, et ultimo totaliter deficit, sicut in beatis, quibus dicere competit: ubi est, mors, contentio vel victoria tua? quia ergo stimulus mortis destructus est non per legem, sed per victoriam christi, ideo deo sunt reddendae gratiarum actiones. Et hoc est quod dicit deo autem gratias, scilicet ago, seu agamus, qui dedit nobis victoriam, mortis et peccati, per iesum christum, non per legem. I Io. V, 4: haec est victoria, etc.. Rom. VII, 24: quis me liberabit, etc.. Gratia dei, etc..

Nam quod impossibile, etc..

Consequenter cum dicit itaque, fratres mei, etc., subdit admonitionem. Sicut enim dictum est, pseudo-apostoli corrumpebant Corinthios negando resurrectionem, et ideo, postquam iam astruxit fidem resurrectionis, et per exempla ostendit, admonet eos quod bene se habeant, ne seducantur a pseudo-apostolis.

Et circa hoc tria facit. Primo enim eos in fide confirmat, dicens itaque, scilicet iam ostensa resurrectione, fratres mei, per fidem, per quam omnes sumus filii dei Io. I, 12: dedit eis potestatem, etc., dilectissimi, per charitatem qua debemus nos invicem diligere I Io. IV, 21: hoc mandatum habemus a deo, etc., stabiles estote, scilicet in fide resurrectionis, ne recedatis a fide Eph. IV, 14: non simus sicut parvuli fluctuantes, etc., et immobiles, ne scilicet ab aliis seducamini Col. I, 23: in fide fundati, stabiles, et immobiles, etc..

Secundo inducit ad bona opera, dicens abundantes in omni opere bono semper Gal. Ult.: dum tempus habemus, etc.. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia.

Tertio roborat eos per spem, dicens scientes quod labor vester, etc., Sap. III, 15: bonorum enim laborum gloriosus est fructus.