SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Postquam apostolus ostendit quod charitas excellit alia dona spiritus sancti necessitate et fructuositate, hic ostendit excellentiam charitatis ad alia dona quantum ad permanentiam.

Et circa hoc tria facit.

Primo proponit differentiam charitatis ad alia dona spiritus sancti, quantum ad permanentiam; secundo probat quod dixerat, ibi ex parte enim cognoscimus, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi nunc autem manent, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit permanentiam charitatis; secundo cessationem aliorum donorum, ibi sive prophetiae, etc..

Dicit ergo primo charitas numquam excidit. Quod quidem male intelligentes, in errorem ceciderunt, dicentes, quod charitas semel habita, numquam potest amitti, cui videtur consonare quod dicitur I Io. III, V. 9: omnis qui natus est ex deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet.

Sed huius dicti primo quidem sententia falsa est. Potest enim aliquis charitatem habens, a charitate excidere per peccatum, secundum illud Apoc. II, 4 s.: charitatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam. Et hoc ideo est, quia charitas recipitur in anima hominis secundum modum ipsius, ut scilicet possit ea uti, vel non uti. Dum vero ea utitur homo, peccare non potest: quia usus charitatis est dilectio dei super omnia, et ideo nihil restat propter quod homo deum offendat. Et per hunc modum intelligitur verbum ioannis inductum.

Secundo, praedicta sententia non est secundum intentionem apostoli, quia non loquitur hic de cessatione donorum spiritualium, per peccatum mortale, sed potius de cessatione donorum spiritualium, quae pertinent ad hanc vitam per gloriam supervenientem. Unde sensus apostoli est charitas numquam excidit, quia scilicet sicut est in statu viae, ita permanebit in statu patriae et cum augmento, secundum illud Is. XXXI, 9: dixit dominus cuius ignis est in sion, scilicet in ecclesia militante et caminus eius in ierusalem, id est in pace caelestis patriae.

Deinde cum dicit sive prophetiae, etc., proponit cessationem aliorum donorum spiritualium, et specialiter eorum quae praecipua videntur.

Primo quantum ad prophetiam, dicit sive prophetiae evacuabuntur, id est cessabunt, quia scilicet in futura gloria prophetia locum non habebit, propter duo. Primo quidem quia prophetia respicit futurum, status autem ille non expectabit aliquid in futurum, sed erit finale complementum omnium eorum quae ante fuerant prophetata. Unde in Ps. XLVII, V. 9 dicitur: sicut audivimus, scilicet per prophetas, ita et vidimus, praesentialiter, in civitate domini virtutum.

Secundo quia prophetia est cum cognitione figurali et aenigmatica, quae cessabit in patria.

Unde dicitur Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Et Osee XII, 10: in manibus prophetarum assimilatus sum.

Secundo quantum ad donum linguarum, dicit sive linguae cessabunt. Quod quidem non est intelligendum quantum ad ipsa membra corporea, quae linguae dicuntur, ut dicitur infra XV, 52: mortui resurgent incorrupti, id est, absque diminutione membrorum.

Neque autem intelligendum est quantum ad usum linguae corporeae. Est enim futura in patria laus vocalis, secundum illud Ps. Cxlix, 6: exultationes dei in gutture eorum, ut Glossa ibidem exponit.

Est ergo intelligendum quantum ad donum linguarum, quo scilicet aliqui in primitiva ecclesia linguis variis loquebantur, ut dicitur Act. II, 4. In futura enim gloria, quilibet quamlibet linguam intelliget. Unde non erit necessarium variis linguis loqui. Nam etiam a primordio generis humani, ut dicitur gen.

C. XI, 1: unus erat sermo, et unum labium omnibus, quod multo magis erit in ultimo statu, in quo erit unitas consummata.

Tertio quantum ad scientiam, subdit: sive scientia destruetur. Ex quo quidam accipere voluerunt quod scientia acquisita totaliter perditur cum corpore.

Ad cuius veritatis inquisitionem considerare oportet, quod duplex est vis cognitiva, scilicet vis sensitiva et vis intellectiva. Inter quas est differentia, quia vis sensitiva est actus organi corporalis, et ideo necesse est quod desinat corpore corrupto; vis autem intellectiva non est actus alicuius organi corporei, ut probatur in III de anima, et ideo necesse est quod maneat corpore corrupto. Si ergo aliquid scientiae acquisitae conservetur in parte animae intellectivae, necesse est quod id permaneat post mortem.

Quidam ergo posuerunt quod species intelligibiles non conservantur in intellectu possibili, nisi quamdiu intelligit. Conservantur autem species phantasmatum in potentiis animae sensitivae, puta in memorativa et imaginativa; ita scilicet quod semper intellectus possibilis quando de novo vult intelligere, etiam quae prius intellexit, indiget abstrahere a phantasmatibus per lumen intellectus agentis, et secundum hoc consequens est quod scientia hic acquisita non remaneat post mortem.

Sed haec positio est primo quidem contra rationem. Manifestum est enim quod species intelligibiles in intellectu possibili recipiuntur ad minus dum actu intelligit. Quod autem recipitur in aliquo, est in eo per modum recipientis.

Cum ergo substantia intellectus possibilis sit immutabilis et fixa, consequens est, quod species intelligibiles remaneant in eo immobiliter.

Secundo est contra auctoritatem Aristotelis in III de anima, qui dicit quod cum intellectus possibilis est sciens unumquodque, tunc etiam est intelligens in potentia. Et sic patet quod habet species intelligibiles per quas dicitur sciens, et tamen adhuc est in potentia ad intelligendum in actu, et ita species intelligibiles sunt in intellectu possibili, etiam quando non intelligit actu. Unde etiam, ibidem, philosophus dicit, quod anima intellectiva est locus specierum, quia scilicet in ea conservantur species intelligibiles.

Indiget tamen in hac vita convertere se ad phantasmata, ad hoc quod actu intelligat, non solum ut abstrahat species a phantasmatibus, sed etiam ut species habitas phantasmatibus applicet: cuius signum est quod laeso organo virtutis imaginativae, vel etiam memorativae, non solum impeditur homo ab acquisitione novae scientiae, sed etiam ab usu scientiae prius habitae.

Sic ergo remanet scientia in anima post corporis mortem, quantum ad species intelligibiles, non autem quantum ad inspectionem phantasmatum, quibus anima separata non indigebit, habens esse et operationem absque corporis communione.

Et secundum hoc apostolus hic dicit, quod scientia destruetur, scilicet secundum conversionem ad phantasmata. Unde et Is. XXIX, V. 14 dicitur: peribit sapientia a sapientibus, et intellectus prudentium eius abscondetur.

Deinde cum dicit ex parte enim cognoscimus, probat quod dixerat: et primo inducit probationem; secundo manifestat ea, quae in probatione continentur, ibi cum essem parvulus, etc..

Inducit ergo primo ad probandum propositum talem rationem: adveniente perfecto cessat imperfectum; sed dona alia praeter charitatem habent imperfectionem; ergo cessabunt superveniente perfectione gloriae.

Primo ergo proponit minorem propositionem quo ad imperfectionem scientiae, cum dicit ex parte enim cognoscimus, id est imperfecte.

Nam pars habet rationem imperfecti.

Et hoc praecipue verificatur quantum ad cognitionem dei, secundum illud iob XXXVI, V. 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram; et XXVI, 14: ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius.

Proponit etiam imperfectionem prophetiae, cum subdit et ex parte id est imperfecte, prophetamus. Est enim prophetia cognitio cum imperfectione, ut dictum est. Tacet autem de dono linguarum, quod est imperfectius his duobus, ut infra XIV, 2 patebit.

Secundo ponit maiorem, dicens cum autem venerit quod perfectum est, id est, perfectio gloriae, evacuabitur quod ex parte est, id est, omnis imperfectio tolletur.

De qua perfectione dicitur I Petr. Ult.: modicum passos ipse perficiet.

Sed secundum hoc videtur, quod etiam charitas evacuetur per futuram gloriam, quia ipsa est imperfecta in statu viae per comparationem ad statum patriae.

Dicendum ergo, quod imperfectio dupliciter se habet ad id quod dicitur imperfectum.

Quandoque enim est de ratione eius, quandoque vero non, sed accidit ei; sicut imperfectio est de ratione pueri, non autem de ratione hominis, et ideo, adveniente perfecta aetate, cessat quidem pueritia: sed humanitas fit perfecta. Imperfectio est ergo de ratione scientiae, prout hic de deo habetur, inquantum scilicet cognoscitur ex sensibilibus; et similiter de ratione prophetiae, inquantum est cognitio figuralis et in futurum tendens.

Non est autem de ratione charitatis ad quam cognitum bonum diligere pertinet. Et ideo superveniente perfectione gloriae, cessat prophetia et scientia; charitas autem non cessat, sed magis perficitur, quia quanto perfectius cognoscetur deus, tanto etiam perfectius amabitur.

Deinde cum dicit cum essem parvulus, etc., manifestat ea quae praemissa sunt.

Et primo manifestat maiorem, scilicet quod veniente perfecto cessat imperfectum; secundo manifestat minorem, scilicet quod scientia, et prophetia sint imperfecta, ibi videmus nunc, etc..

Ostendit autem primum per similitudinem perfecti et imperfecti, quod invenitur in aetate corporali.

Unde et primo describit imperfectum aetatis corporalis, dicens cum essem parvulus, scilicet aetate, loquebar ut parvulus, id est prout congruit parvulo, scilicet balbutiendo.

Unde propter naturalem defectum locutionis, qui est in parvulis, commendatur sapientia quod linguas infantium facit disertas, Sap. X, V. 21; et ut parvulus loquitur, qui vana loquitur.

Ps. XI, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum.

Quantum vero ad iudicium subdit sapiebam ut parvulus, id est, approbabam vel reprobabam aliqua stulte, ut faciunt parvuli, qui quandoque pretiosa contemnunt, et vilia appetunt, ut dicitur Prov. I, 22: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sunt sibi noxia cupient? sapiunt ergo ut parvuli, qui, spiritualibus contemptis, terrenis inhaerent; de quibus dicitur Phil. III, V. 19: gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt.

Quantum autem ad rationis discursum, dicit cogitabam ut parvulus, id est aliqua vana.

Unde et in Ps. Xciii, 11 dicitur: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

Et videtur apostolus ordine praepostero haec tria ponere. Nam locutio praeexigit iudicium sapientiae: iudicium vero praesupponit cogitationes rationis. Et hoc satis congruit imperfectioni puerili, in qua est locutio sine iudicio, et iudicium sine deliberatione.

Potest autem referri, quod dicit loquebar ut parvulus, ad donum linguarum; cum dicit sapiebam ut parvulus, ad donum prophetiae; quod autem subdit cogitabam ut parvulus, ad donum scientiae.

Secundo ponit id quod pertinet ad perfectionem aetatis, dicens quando autem factus sum vir, id est quando perveni ad perfectam et virilem aetatem, evacuavi, id est abieci, quae erant parvuli; quia, ut dicitur Is. Lxv, 20, puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.

Et est attendendum, quod apostolus hic comparat statum praesentem pueritiae propter imperfectionem; statum autem futurae gloriae propter perfectionem, virili aetati.