SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 5

Glossa vult quod hic incipiat alia ratio ad propositum ostendendum. Sed secundum quod dictum est, non est nisi unum posita ratione, et est quasi manifestatio mediae ipsius rationis, scilicet quod prophetia plus valet ad illud, ad quod specialiter ordinatur donum linguarum.

Unde circa hoc duo facit.

Primo ostendit inconveniens quod sequitur quantum ad infideles ex dono linguarum, ibi si autem omnes linguis.

Secundo ostendit bonum quod sequitur ex dono prophetiae etiam ad infideles, ibi si autem omnes.

Inconveniens, quod sequitur ex dono linguarum sine prophetia, etiam quantum ad infideles, est quia reputantur insani qui sic loquuntur solis linguis, cum tamen donum linguarum ordinetur ad conversionem infidelium, ut iam patet. Et hoc est quod dicit si autem omnes, etc., quasi dicat: ex hoc patet quod linguae non sunt praeferendae prophetiis, quia, si conveniant, scilicet omnes fideles, in unum, non solum corpore, sed etiam mente, Act. IV, 32: multitudinis credentium erat cor, etc., et omnes, qui iam convenerunt, loquantur linguis, ad litteram extraneis, vel loquantur ignota et obscura, et, dum sic confuse loquuntur, intret aliquis idiota, id est qui non intelligit nisi linguam suam, vel infidelis, propter quem datae sunt linguae, nonne dicent his, qui sic loquuntur, quid insanitis? quod enim non intelligitur, reputatur insanitio. Quod si intelligatur lingua, nihilominus quae loquuntur sunt occulta, tamen malum est si non exponatur, quia poterunt credere de vobis, si occulta loquimini, quae creduntur de gentilibus, qui occultabant ea quae faciebant in ritu eorum, propter eorum turpitudinem. Et haec etiam insanitio quaedam est.

Contra. Idem est loqui linguis et loqui litteraliter quantum ad idiotas; cum ergo omnes loquantur litteraliter in ecclesia, quia omnia dicuntur in Latino, videtur quod similiter sit insania.

Dicendum est ad hoc, quod ideo erat insania in primitiva ecclesia, quia erant rudes in ritu ecclesiastico, unde nesciebant quae fiebant ibi, nisi exponeretur eis. Modo vero omnes sunt instructi; unde licet in Latino omnia dicantur, sciunt tamen illud quod fit in ecclesia.

Consequenter autem cum dicit si autem omnes prophetent, ostendit quod bonum sequitur ex dono prophetiae.

Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit quid per bonum prophetiae sequatur, quantum ad infideles; secundo ostendit quomodo hoc sequatur, ibi occulta enim, etc.; tertio, subinfert quis effectus inde proveniat, ibi et ita cadens in faciem, etc..

Dicit ergo: constat quod ex dono linguarum non convincuntur infideles; si autem, pro sed; si hi, qui conveniunt, prophetent, id est omnes ad intellectum loquantur, vel exponant Scripturas vel etiam revelationes eis factas interpretentur. Omnes dico non simul, sed unus post alium sic prophetent.

Intret autem, scilicet ecclesiam, idiota aliquis, scilicet non habens nisi linguam maternam, hoc est bonum quod inde sequitur, quia convincitur de aliquo errore, qui ostenditur sibi. Ier. XXXI, 19: postquam ostendisti mihi, confusus sum. Ab omnibus, qui prophetant, diiudicatur. Quasi dicat: damnabilis ostenditur de malis moribus et vitiis suis. I Cor. II, 15: spiritualis, id est doctor, omnia diiudicat, etc..

Ad haec enim duo valet prophetia, scilicet ad confirmationem fidei, et instructionem morum.

Quomodo autem hoc bonum sequatur ex prophetiae dono, subdit cum dicit occulta enim cordis. Quod potest intelligi tripliciter.

Uno modo, et hoc ad litteram, quod aliqui in primitiva ecclesia gratiam habuerunt, ut secreta cordium et peccata hominum scirent.

Unde legitur de Petro, Act. V, 1 ss., quod damnavit Ananiam de fraudato pretio agri.

Et secundum hoc legitur occulta enim, etc., quasi dicat: ideo convincitur, quia occulta, id est secreta peccata sua, manifesta fiunt ab illis qui ea revelant.

Alio modo, ex hoc quod aliquando quis in praedicatione tangit multa, quae homines gerunt in corde, sicut patet in libris beati Gregorii, ubi quilibet invenire potest fere omnes motus cordis sui. Et secundum hoc legitur occulta cordis, quasi dicat: ideo convincuntur, quia occulta cordis sui, id est ea quae gerunt in corde, Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis resplendet vultus aspicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus, manifestantur, id est tanguntur ab eis.

Alio modo, quia aliquando occultum cordis dicitur illud quod est alicui dubium et non potest per se certificari. Et secundum hoc legitur occulta cordis sui, id est ea de quibus in corde suo dubitabat et quae non credebat, manifestantur, dum scilicet vadens ad ecclesiam frequenter fiunt sibi manifesta, sicut de seipso dicit Augustinus quod ipse ibat ad ecclesiam solum pro cantu et tamen ibi multa de quibus dubitabat et propter quae non iverat, manifestabantur sibi. Ex hoc enim sequebatur reverentia, quia convictus reverebatur deum.

Et hoc est, quod dicit et ita cadens, id est ex quo ita convincebatur et manifestabantur occulta cordis sui, cadens in faciem adorabit deum, Matth. II, 11: procidentes adoraverunt eum, quod signum est reverentiae.

De reprobis autem legitur, quod cadunt retrorsum. Prov. IV, 19: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruent. Electus vero in faciem cadit, quia videt ubi prosternitur, quod signum est reverentiae. Matth. II, 11, et lev.

C. IX, 24: laudaverunt deum ruentes in facies suas. Ps. Lxxi, 9: coram illo procident Aethiopes.

Et non solum exhibebit reverentiam deo sed etiam ecclesiae, quia pronuntians dicet quod vere deus est in vobis, qui prophetatis in ecclesia. Zac. VIII, 23: ibimus vobiscum, audivimus enim quod deus est vobiscum.

Apparet igitur quod donum prophetiae est utilius quantum ad infideles.

Quid ergo est, fratres? hic ordinat eos ad usum donorum dictorum.

Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit qualiter se debeant habere ad usum horum donorum; secundo concludit principale intentum, ibi itaque, fratres, aemulamini prophetare, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quomodo ordinate se debeant habere in usu dictorum donorum; secundo exprimit eorum praesumptionem, ibi an a vobis sermo, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit in generali quomodo se debent habere in omnibus donis; secundo quomodo se habeant quantum ad donum linguarum, ibi sive lingua quis loquatur, etc.; tertio ostendit quomodo se habeant quantum ad donum prophetiae, ibi prophetent duo aut tres, etc..

Dicit ergo: prophetare est melius quam loqui linguis. Quid ergo, fratres, agendum est? hoc scilicet agendum est: nam, cum convenitis, constat quod unus non habet omnia dona, et ideo non debet uti aliquis vestrum omnibus donis, sed eo dono quod specialius accepit a deo et quod melius sit ad aedificationem.

Nam unusquisque vestrum habet aliquod donum speciale, alius habet Psalmum, id est canticum ad laudandum nomen dei, vel Psalmos exponit. Abac. III, 19: super excelsa mea deducet me, etc.. Alius vero doctrinam, id est habet praedicationem ad instructionem morum, vel expositionem et spiritualem sensum. Prov. XII, 8: doctrina sua cognoscitur vir. Alius Apocalypsim habet, id est revelationem, vel in somniis, vel in visione aliqua. Dan. II, 28: est deus in caelo revelans mysteria, etc.. Alius linguam habet, id est donum linguarum, vel legendi prophetias. Act. II, 4: et coeperunt loqui variis linguis, etc.. Alius interpretationem, supra XII, 10: alii interpretatio sermonum, etc..

Haec autem sic ordinantur, quia vel sunt ex ingenio naturali, vel ex solo deo.

Si sunt ex solo ingenio naturali vel sunt ad laudem dei, et sic dicit Psalmum habet, vel ad instructionem proximi, et sic dicit doctrinam habet.

Si sunt a solo deo, sic dupliciter: vel sunt aliqua occulta interius et sic dicit Apocalypsim habet, vel occulta exterius et sic dicit linguam habet. Et ad horum manifestationem est tertium, scilicet interpretatio.

Et debet fieri, ut omnia ad aedificationem fiant. Rom. XV, 2: unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.