SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Apostolus gratiarum gratis datarum distinctionem assignavit, et ministrationum in quibus membra ecclesiae distinguuntur, hic agit de charitate, quae inseparabiliter concomitatur gratiam gratum facientem.

Et quia promiserat eis se demonstraturum viam excellentiorem, ostendit praeeminentiam charitatis ad caetera gratuita dona.

Et primo quantum ad necessitatem, quia scilicet sine charitate alia dona gratuita non sufficiunt; secundo quantum ad utilitatem, quia scilicet per charitatem omnia mala vitantur, et omnia bona aguntur, ibi charitas patiens est, etc.; tertio quantum ad permanentiam, ibi charitas numquam excidit, etc..

Omnia autem dona gratuita reducere videtur apostolus ad tria. Nam primo ostendit quod donum linguarum, quod pertinet ad locutionem, sine charitate non valet; secundo quod etiam non valent ea quae pertinent ad cognitionem, ibi et si habuero prophetiam, etc.; tertio ostendit idem de his quae pertinent ad operationem, ibi et si distribuero in cibos pauperum, etc..

Erat autem apud Corinthios multum desiderabile donum linguarum, ut infra c. XIV t. Patebit; et ideo, ab eo incipiens, dicit: promisi me demonstraturum excellentiorem viam, et hoc primo patet in dono linguarum, quia si linguis hominum, scilicet omnium, loquar, id est, si habuero donum gratiae, per quod loqui possim linguis omnium hominum; et ad maiorem abundantiam subdit et Angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.

Recta comparatione utitur. Anima enim per charitatem vivit quae vivit deo, qui est animae vita, secundum illud Deut. XXX, 20: ipse est vita tua. Unde et I Io. III, 14 dicitur: translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit manet in morte.

Recte ergo comparat loquelam charitate carentem, sono rei mortuae, scilicet aeris aut cymbali, qui licet clarum sonum reddat, non tamen est vivus sed mortuus. Ita etiam locutio hominis charitate carentis, quantumcumque sit diserta, tamen habetur pro mortua, quia non proficit ad meritum vitae aeternae.

Est autem differentia inter aes sonans et cymbalum tinniens, quia aes, cum sit planum, ex percussione simplicem sonum emittit; cymbalum autem, cum sit concavum, ex una percussione sonum multiplicat, quod pertinet ad tinnitum. Aeri ergo comparantur qui veritatem simpliciter pronuntiant, cymbalo vero qui veritatem multiplicant et pronuntiant, multas rationes et similitudines apponendo, et conclusiones plurimas eliciendo, quae tamen omnia sine charitate habentur ut mortua.

Considerandum est autem quae linguae Angelorum dicantur. Nam cum lingua sit membrum corporeum et ad eius usum pertineat donum linguarum, quod interdum lingua dicitur, ut patebit infra XVI, neutrum videtur Angelis competere qui membra non habent.

Potest ergo dici quod per Angelos intelliguntur homines Angelorum officium habentes, qui scilicet aliis hominibus divina annuntiant, secundum illud Mal. II, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia Angelus domini exercituum est.

Sub hoc ergo sensu dicitur si linguis hominum loquar et Angelorum, id est non solum minorum sed etiam maiorum qui alios docent.

Potest etiam intelligi de ipsis incorporeis Angelis, prout in Ps. Ciii, 4 dicitur: qui facit Angelos suos spiritus. Et quamvis non habeant linguam corpoream, per similitudinem tamen lingua in eis dici potest vis, qua manifestant aliis quod habent in mente.

Est autem sciendum quod in cognitione mentis angelicae aliquid est, de quo superiores Angeli non loquuntur inferioribus, neque e converso, scilicet ipsa divina essentia quam omnes immediate vident, deo se omnibus monstrante, secundum illud ier.

C. XXXI, 34: non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: cognosce dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum eorum.

Aliquid autem est in cognitione mentis angelicae, de quo superiores loquuntur inferioribus, sed non econverso. Et huiusmodi sunt divinae providentiae mysteria, quorum plura cognoscunt in ipso deo superiores, qui clarius eum vident quam inferiores. Unde superiores de huiusmodi inferiores instruunt vel illuminant, quod locutio potest dici.

Aliquid vero est in cognitione mentis angelicae, de quo superiores loquuntur inferioribus et econverso; et huiusmodi sunt occulta cordium quae ex libero arbitrio dependent, quae soli deo patent, et his quorum sunt, secundum illud supra II, 11: quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis qui in ipso est. Quae in notitiam alterius deveniunt, eo cuius sunt manifestante, sive sit inferior, sive superior.

Fit autem huiusmodi manifestatio dum inferior Angelus superiori loquitur, non per illuminationem, sed per quemdam significationis modum. Est enim in quolibet Angelo aliquid quod naturaliter ab altero Angelo cognoscitur.

Dum ergo id quod est naturaliter notum, proponitur ut signum eius quod est ignotum, manifestatur occultum. Et talis manifestatio dicitur locutio ad similitudinem hominum, qui occulta cordium manifestant aliis per voces sensibiles, aut per quodcumque aliud corporale exterius apparens. Unde et ea, quae sunt in Angelis naturaliter nota, inquantum assumuntur ad manifestationem occultorum, dicuntur signa vel nutus. Potestas autem manifestandi conceptum suum hoc modo metaphorice lingua nominatur.

Deinde cum dicit et si habuero, etc., ostendit idem de his quae pertinent ad cognitionem.

Est autem attendendum quod supra proposuit quatuor dona gratuita ad cognitionem pertinentia, scilicet sapientiam, scientiam, fidem et prophetiam. Incipit ergo hic a prophetia, dicens et si habuero prophetiam, per quam divinitus occulta revelantur, secundum illud II Petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines.

Secundo, quantum ad sapientiam, subdit et noverim omnia mysteria, id est occulta divinitatis, quod pertinet ad sapientiam, secundum illud supra II, 7: loquimur dei sapientiam in mysterio absconditam.

Tertio, quantum ad scientiam, dicit et omnem scientiam, sive humanitus acquisitam, sicut habuerunt philosophi, sive divinitus infusam, sicut habuerunt eam apostoli. Sap.

C. VII, 17: dedit mihi eorum quae sunt veram scientiam.

Quarto, quantum ad fidem, subdit et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam.

Potest autem exponi id quod dicit omnem fidem, id est omnium articulorum; sed merito est ut exponatur omnem, id est perfectam fidem, propter illud quod subditur ita ut montes transferam. Dicitur enim Matth. XVII, 19: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit. Et quamvis granum sinapis sit minimum quantitate, non tamen intelligitur parva, sed perfecta fides grano sinapis comparari. Dicitur enim Matth. XXI, V. 21: si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed etiam si monti huic dixeritis: tolle et iacta te in mare, fiet. Fides ergo quae non haesitat, grano sinapis comparatur, quod quanto magis atteritur, tanto magis eius fortitudo sentitur.

Obiiciunt autem aliqui quod cum multi sancti perfectam fidem habuerint, nullus legitur montes transtulisse; quod quidem solvitur per id quod supra XII, 7 dictum est: unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.

Illo nempe modo, loco et tempore miracula per gratiam spiritus sancti fiunt, quo ecclesiae requiritur utilitas. Fecerunt autem sancti multo maiora, quam translationem montium, prout erat fidelibus utile, puta suscitando mortuos, dividendo mare et alia huiusmodi opera faciendo. Et hoc etiam fecissent, si necessitas adfuisset.

Potest etiam hoc transferri ad expulsionem Daemonum de humanis corporibus, qui montes dicuntur propter superbiam. Ier. XIII, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram.

Attribuitur autem operatio miraculorum fidei non haesitanti, quia fides innititur omnipotentiae, per quam miracula fiunt.

Si, inquam, habuero omnia praedicta ad perfectionem intellectus pertinentia, charitatem autem non habuero, per quam perficitur voluntas, nihil sum, scilicet secundum esse gratiae, de quo dicitur Eph. II, 10: ipsius sumus factura, creati in christo iesu in operibus bonis. Unde et contra quemdam dicitur Ez. XXVII, 19: nihil factus es, et non eris in perpetuum. Quod quidem fit propter defectum charitatis, per quam homo bene utitur intellectu perfecto. Sine charitate autem eius usus bonus non est. Unde et supra c. VIII, 1 dicitur, quod scientia inflat, charitas aedificat.

Est autem notandum quod apostolus hic loquitur de sapientia et scientia, secundum quod pertinent ad dona gratiae gratis datae, quae sine charitate esse possunt.

Nam secundum quod computantur inter septem dona spiritus sancti, numquam sine charitate habentur. Unde et Sap. I, 4 dicitur: in malevolam animam non intrabit sapientia.

Et Sap. X, 10 dicitur: dedit illi scientiam sanctorum. De prophetia autem et fide manifestum est, quod sine charitate haberi possunt.

Sed notandum est hic quod fides firma, etiam sine charitate, miracula facit. Unde, Matth. VII, 22, dicentibus: nonne in nomine tuo prophetavimus, et multas virtutes fecimus? dicitur: numquam novi vos. Spiritus enim sanctus operatur virtutes etiam per malos, sicut et per eos loquitur veritatem.

Deinde cum dicit et si distribuero, etc., ostendit idem in his quae pertinent ad opera, quae consistunt in hoc quod homo faciat bona, secundum illud Gal. VI, V. 9: bonum facientes, non deficiamus; et in hoc quod patienter sustineat mala, secundum illud Ps. Xci, 15 s.: bene patientes erunt, ut annuntient.

Inter caetera vero bona opera magis commendantur opera pietatis, secundum illud I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis est. Circa quod opus quatuor conditiones designat.

Quarum prima est, quod opus pietatis non totum congregetur in unum, sed dividatur in plures, secundum illud Ps. Cxi, 9: dispersit, dedit pauperibus. Et hoc designatur cum dicitur si distribuero.

Secundo ut opus pietatis fiat ad subveniendum necessitati, non ad serviendum superfluitati, secundum illud Is. LVIII, 7: frange esurienti panem tuum, et hoc designatur, cum dicitur in cibos pauperum.

Tertio ut opus pietatis exhibeatur indigentibus, secundum illud Lc. XIV, 13: cum facis convivium, voca pauperes; et hoc designatur, cum dicitur pauperum.

Quarto ad perfectionem pertinet, ut homo omnia bona sua in opera pietatis expendat, secundum illud Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et hoc designatur, cum dicitur omnes facultates meas.

Inter mala vero quae quis sustinet patienter, potissimum est martyrium. Unde dicitur Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Quod etiam quadrupliciter commendat.

Primo quidem, quia laudabilius est quod, necessitate imminente, puta propter defensionem fidei, seipsum offerat passioni, quam si deprehensus patiatur. Et ideo dicit si tradidero.

Sicut et de christo dicitur Eph. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis.

Secundo quia gravior est corporis humani iactura, quam rerum, de quo tamen quidam commendantur Hebr. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio sustinuistis. Et ideo dicit corpus. Is. L, 6: dedi corpus meum percutientibus.

Tertio laudabilius est quod aliquis exponat corpus suum supplicio, quam corpus filii, vel cuiuscumque propinqui, de quo tamen commendatur quaedam mulier II Mac. VII, 20: supra modum videtur mirabilis et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat. Et ideo dicit meum. Iudicum V, V. 9: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini pro domino.

Quarto redditur martyrium laudabilius ex acerbitate poenae, de quo subditur ita ut ardeam, sicut Laurentius. Eccli. L, 9: quasi ignis effulgens et thus ardens in igne.

Si, inquam, praedicta opera tam excellentia fecero, charitatem autem non habuero, vel quia simul cum praedictis operibus adest voluntas peccandi mortaliter, vel quia fiunt propter inanem gloriam, nihil mihi prodest, scilicet quantum ad meritum vitae aeternae, quae solis diligentibus deum repromittitur, secundum illud iob XXXVI, 33: annuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit.

Et notandum quod locutionem, quae est vox animalis, si sit sine charitate, comparat non existenti, opera autem quae fiunt propter fidem, si sint sine charitate, dicit esse infructuosa. Sap. III, 11: vacua est spes eorum, et labores sine fructu.