SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 7

Postquam apostolus ostendit dignitatem huius sacramenti hic excitat fideles ad sumendum illud reverenter: et primo ponit periculum quod imminet indigne sumentibus; secundo adhibet salutare remedium, ibi probet autem, etc..

Dicit ergo primo itaque, ex quo hoc quod sacramentaliter manducatur, est corpus christi et, quod bibitur, est sanguis christi, quicumque manducaverit hunc panem, vel biberit calicem indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.

In quibus verbis, primo, considerandum est qualiter aliquis indigne manducat et bibit: quod quidem, secundum Glossam contingit tripliciter.

Primo quidem quantum ad celebrationem huius sacramenti, quia scilicet aliquis aliter celebrat sacramentum eucharistiae, quam a christo traditum est: puta si offerat in hoc sacramento alium panem quam triticeum, vel alium liquorem, quam vinum de vite. Unde Lev. X, 1 s. Dicitur quod Nadab et Abiu, filii Aaron, obtulerunt coram domino ignem alienum, quod eis praeceptum non erat: egressusque ignis a domino, devoravit eos.

Secundo ex hoc quod aliquis non devota mente accedit ad eucharistiam. Quae quidem indevotio quandoque est veniale: puta cum aliquis, distracta mente ad saecularia negotia, accedit ad hoc sacramentum habitualiter retinens debitam reverentiam ad ipsum; et talis indevotio licet impediat fructum huius sacramenti, qui est spiritualis refectio, non tamen facit reum corporis et sanguinis domini, sicut hic apostolus loquitur.

Quaedam vero indevotio est peccatum mortale, quae scilicet est cum contemptu huius sacramenti, prout dicitur Malach. I, 12: vos polluistis nomen meum in eo quod dicitis: mensa domini contaminata est, et quod supponitur contemptibile. Et de tali indevotione loquitur Glossa.

Tertio modo dicitur aliquis indignus ex eo quod cum voluntate peccandi mortaliter, accedit ad eucharistiam. Dicitur enim Levit. XXI, 23: non accedat ad altare qui maculam habet.

Intelligitur aliquis maculam peccati habere, quamdiu est in voluntate peccandi, quae tamen tollitur per poenitentiam. Per contritionem quidem, quae tollit voluntatem peccandi, cum proposito confitendi et satisfaciendi, quantum ad remissionem culpae et poenae aeternae; per confessionem autem et satisfactionem quantum ad totalem remissionem poenae et reconciliationem ad membra ecclesiae.

Et ideo in necessitate quidem, puta quando aliquis copiam confessionis habere non potest, sufficit contritio ad sumptionem huius sacramenti. Regulariter autem debet confessio praecedere cum aliqua satisfactione.

Unde in libro de Eccl. Dogmatibus dicitur: communicaturus satisfaciat lacrymis et orationibus, et confidens de domino mundus accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico quem capitalia peccata et mortalia non gravant. Namque, quem mortalia crimina post baptismum commissa premunt, hortor prius publica poenitentia satisfacere, et ita sacerdotis iudicio reconciliatum communioni sociari, si non vult ad condemnationem eucharistiam percipere.

Sed videtur quod peccatores non indigne accedant ad hoc sacramentum. Nam in hoc sacramento sumitur christus, qui est spiritualis medicus, qui de se dicit matth.

C. IX, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.

Sed dicendum quod hoc sacramentum est spirituale nutrimentum, sicut baptismus est spiritualis nativitas. Nascitur autem aliquis ad hoc ut vivat, sed non nutritur nisi iam vivus. Et ideo hoc sacramentum non competit peccatoribus, qui nondum vivunt per gratiam: competit eis tamen baptismus.

Et, praeterea, eucharistia est sacramentum charitatis et ecclesiasticae unitatis, ut dicit Augustinus super ioannem. Cum igitur peccator careat charitate, et sit separatus merito ab ecclesiae unitate, si accedat ad hoc sacramentum, falsitatem committit, dum significat se habere charitatem, quam non habet.

Quia tamen peccator quandoque habet fidem huius sacramenti, licitum est ei hoc sacramentum inspicere, quod omnino infidelibus denegatur, ut dionysius dicit III cap.

Ecclesiasticae hierarchiae.

Secundo considerandum est, quomodo ille qui indigne sumit hoc sacramentum, sit reus corporis et sanguinis domini.

Quod quidem in Glossa tripliciter exponitur.

Uno modo materialiter: incurrit enim reatum ex peccato commisso circa corpus et sanguinem domini, prout in hoc sacramento continetur, quod indigne sumit, et ex hoc eius culpa aggravatur. Tanto est enim eius culpa gravior, quanto maior est contra quem peccatur. Hebr. X, 29: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia eum, qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? secundo exponitur per similitudinem, ut sit sensus reus erit corporis et sanguinis domini, et mortis domini poenas dabit, hoc est, ac si christum occiderit, punietur, secundum illud Hebr. VI, 6: rursum crucifigentes sibimetipsis filium dei, et ostentui habentes.

Sed secundum hoc videtur gravissimum esse peccatum eorum qui indigne sumunt corpus christi.

Sed dicendum quod peccatum aliquod habet gravitatem dupliciter. Uno modo ex ipsa specie peccati, quae sumitur ex obiecto, et secundum hoc gravius est peccatum quod contra divinitatem committitur, puta infidelitas, blasphemia vel aliquid huiusmodi, quam quod committitur contra humanitatem christi.

Unde et ipse dominus Matth. XII, 32 dicit, quod qui dixerit verbum contra filium hominis remittetur ei: qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei. Et iterum, gravius est peccatum quod committitur contra humanitatem in propria specie, quam sub specie sacramenti.

Alio modo gravitas peccati attenditur ex parte peccantis. Magis autem peccat qui ex odio aut invidia vel ex quacumque malitia peccat, sicut peccaverunt illi qui christum crucifixerunt, quam qui peccat ex infirmitate, sicut interdum peccant illi qui indigne sumunt hoc sacramentum. Non ergo per hoc intelligitur quod peccatum indigne sumentium hoc sacramentum, comparetur peccato occidentium christum secundum aequalitatem sed secundum similitudinem speciei: quia utrumque est circa eumdem christum.

Tertio modo exponitur reus erit corporis et sanguinis domini, id est corpus et sanguis domini facient eum reum. Ita enim bonum male sumptum nocet, sicut prodest malum quo quis bene utitur, sicut stimulus Satanae Paulo.

Per haec autem verba excluditur error quorumdam dicentium, quod quam statim hoc sacramentum tangitur a labiis peccatoris, desinit sub eo esse corpus christi. Contra quod est quod apostolus dicit: quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem domini indigne. Secundum enim praedictam opinionem nullus indignus manducaret vel biberet.

Contrariatur autem praedicta opinio veritati huiusmodi sacramenti, secundum quam tamdiu corpus et sanguis christi manent in sacramento, quamdiu remanent species, in quocumque loco existant.

Deinde cum dicit probet autem, etc., adhibet remedium contra praedictum periculum. Et primo ponit remedium; secundo assignat rationem, ibi qui enim manducat, etc.; tertio rationem manifestat per signum, ibi ideo inter vos, etc..

Dicit ergo primo: quia tantum reatum incurrit qui indigne sumit hoc sacramentum, ideo necesse est ut primo homo seipsum probet, id est, diligenter examinet suam conscientiam, ne sit in eo voluntas peccandi mortaliter, vel aliquod peccatum praeteritum, de quo non sufficienter poenituerit.

Et sic, post diligentem examinationem securus, de pane illo edat, et de calice bibat, quia digne sumentibus non est venenum, sed medicina. Gal. Ult.: opus autem suum probet unusquisque. II Cor. XIII, 5: si estis in fide christi, vos probate.

Deinde cum dicit quicumque enim manducaverit, etc., assignat rationem praedicti remedii, dicens: ideo probatio praeexigitur, qui enim indigne manducat et bibit, iudicium, id est condemnationem, sibi manducat et bibit, sicut dicitur Io. V, 29: resurget qui male egerunt in resurrectionem iudicii.

Non diiudicans corpus domini, id est ex eo quod non discernit corpus domini ab aliis, indifferenter ipsum assumens, sicut alios cibos. Lev. XXII, 3: omnis homo qui accesserit ad ea quae consecrata sunt, in quo est immunditia, peribit coram domino.

Sed contra videtur esse quod dicitur Io. VI, 58: qui manducat me, vivit propter me.

Sed dicendum est, quod duplex est modus manducandi hoc sacramentum, scilicet spiritualis et sacramentalis. Quidam ergo manducant sacramentaliter et spiritualiter, qui scilicet ita sumunt hoc sacramentum, quod etiam rem sacramenti participant, scilicet charitatem, per quam est ecclesiastica unitas. Et de talibus intelligitur verbum domini inductum: qui manducat me, vivit propter me.

Quidam vero manducant sacramentaliter tantum, qui scilicet ita hoc sacramentum percipiunt, quod rem sacramenti, id est, charitatem non habent, et de talibus intelligitur quod hic dicitur: qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.

Est autem praeter duos modos quibus sumitur sacramentum hoc, tertius modus sumendi, quo manducatur per accidens, dum scilicet sumitur non ut sacramentum, quod quidem contingit tripliciter. Uno modo sicut quando aliquis fidelis sumit hostiam consecratam, quam non credit esse consecratam; talis enim habet habitum utendi hoc sacramento, sed non utitur eo actu, ut sacramento.

Alio modo sicut quando hostiam consecratam sumit aliquis infidelis, qui nullam fidem habet huius sacramenti; talis enim non habet habitum utendi hoc sacramento, sed solum potentiam. Tertio modo sicut quando hostiam sacratam comedit mus vel quodlibet animal brutum, quod etiam non habet potentiam utendi hoc sacramento.

Ex hoc igitur quod spiritualiter sumentes hoc sacramentum acquirunt vitam, alliciuntur quidam ad hoc quod frequenter hoc sacramentum assumant. Ex hoc autem quod indigne sumentes acquirunt sibi iudicium, plures deterrentur, ut rarius sumant: et utrumque commendandum videtur.

Legimus enim Lc. XIX, 6, quod zachaeus recepit christum gaudens in domum suam, in quo eius charitas commendatur. Legitur etiam eodem, VII, 6, quod centurio dixit christo: non sum dignus ut intres sub tectum meum. In quo commendatur honor et reverentia eius ad christum.

Quia tamen amor praefertur timori, per se loquendo, commendabilius esse videtur quod aliquis frequentius sumat, quam quod rarius. Quia tamen quod est in se eligibilius, potest esse minus eligibile quantum ad hunc vel illum: considerare quilibet in seipso debet, quem effectum in se habeat frequens susceptio huius sacramenti. Nam si aliquis sentiat se proficere in fervore dilectionis ad christum et in fortitudine resistendi peccatis, quae plurimum consequuntur homines, debet frequenter sumere. Si vero ex frequenti sumptione sentiat aliquis in se minus reverentiam huius sacramenti, monendus est ut rarius sumat.

Unde et in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicitur: quotidie eucharistiam sumere, nec laudo nec vitupero.

Deinde cum dicit ideo inter vos, etc., manifestat praedictam rationem per signum.

Et primo ponit signum; secundo assignat causam illius signi, ibi quod si nosmetipsos, etc..

Circa primum considerandum est, quod, sicut Augustinus dicit in I de civit.

Dei, cap. VIII: si omne peccatum nunc manifeste deus plecteret poena, nihil ultimo iudicio reservari putaretur. Rursus, si nullum peccatum nunc puniret, nulla esse divina providentia crederetur. In signum ergo futuri iudicii deus etiam in hoc mundo pro peccato quosdam temporaliter punit, quod maxime observatum videtur in principio legislationis, tam novae quam veteris. Legimus enim ex.

C. XXXII, 28, propter peccatum vituli aurei adorati, multa millia hominum perempta.

Rursum legitur Act. V, 1-11, propter peccatum mendacii et furti Ananiam et Saphiram interiisse. Unde et propter peccatum huius sacramenti indigne sumpti, aliqui in primitiva ecclesia puniebantur a deo infirmitate corporali vel etiam morte.

Unde dicit ideo, scilicet in signum futuri iudicii, inter vos, multi indigne sumentes corpus christi, sunt infirmi corporaliter. Ps. XV, V. 4: multiplicatae sunt infirmitates. Et imbecilles, id est longa invaletudine laborantes, et dormiunt multi, scilicet morte corporali, secundum quod sumitur dormitio I ad Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus.

Deinde cum dicit quod si nosmetipsos, etc., assignat duplicem rationem praedicti signi, quarum prima sumitur ex parte nostri, secunda ex parte dei, ibi cum iudicamur autem, etc..

Ex parte autem nostra causa divinae punitionis est a negligentia, quia in nobis ipsis peccata commissa punire negligimus.

Unde dicit quod si nosmetipsos diiudicaremus, redarguendo et puniendo peccata nostra, non utique iudicaremur, id est, non puniremur a domino neque postmodum in futuro, neque etiam in praesenti.

Sed contra est quod supra IV, 3 dictum est: sed neque meipsum iudico, et Rom. XIV, 22 dicitur: beatus qui non iudicat semetipsum.

Sed dicendum est quod aliquis potest seipsum iudicare tripliciter: uno modo discutiendo, et sic aliquis debet iudicare seipsum et quantum ad opera praeterita et quantum ad futura, secundum illud Gal. Ult.: opus suum probet unusquisque.

Alio modo sententialiter seipsum absolvendo, quasi iudicando se innocentem quantum ad praeterita, et secundum hoc nullus debet iudicare seipsum, ut scilicet se innocentem iudicet, secundum illud iob IX, 20: si iustificare me voluero, os meum condemnabit me.

Si innocentem me ostendero, pravum me comprobabit.

Tertio modo reprehendendo, ut scilicet faciat aliquid quod ipse iudicat esse malum.

Et hoc modo intelligitur quod inductum est: beatus est qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. Sed quantum ad ea quae iam fecit, debet quilibet se ipsum iudicare, reprehendendo et puniendo pro maleficiis. Unde dicitur iob XIII, 15: vias meas in conspectu eius arguam, et XXIII, 4: ponam coram eo iudicium, et os meum replebo increpationibus.

Et de hoc iudicio Augustinus dicit in libro de poenitentia, et inducitur hic in Glossa: versetur ante oculos nostros imago futuri iudicii, et ascendat homo adversum se ante faciem suam, atque constituto in corde iudicio adsit accusans cogitatio, et testis conscientia, et carnifex Cor. Inde quidem sanguis animi confitentis per lacrymas profluat, postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo iudicet participem corporis et sanguinis domini.

Deinde cum dicit cum iudicamur autem, etc., ponit causam quae est ex parte dei, dicens cum iudicamur autem, a domino, id est in hoc mundo punimur, corripimur, id est hoc fit ad correctionem nostram, ut scilicet quilibet propter poenam quam sustinuit a peccato recedat. Unde et iob V, 17 dicitur: beatus vir qui corripitur a domino. Et Prov. III, 12: quem diligit dominus, corripit. Vel etiam dum per poenam unius, alius peccare desistit, Prov. XIX, 25: pestilente flagellato stultus sapientior erit, et hoc ideo, ut non damnemur, aeterna damnatione in futuro, cum hoc mundo, id est cum hominibus mundanis.

Deinde cum dicit itaque, fratres mei, etc., reducit eos ad debitam observantiam: et primo ponitur id quod nunc ordinat, secundo ponitur promissio de ordinatione futura, ibi caetera autem.

Circa primum tria facit. Primo ponit ordinationem suam, dicens itaque, fratres mei, etc., ne unusquisque coenam suam praesumat ad manducandum, cum convenitis, scilicet in ecclesia, ad manducandum, scilicet corpus christi, invicem expectate, ut scilicet simul omnes sumatis. Unde Ex. XII, 6 dicitur: immolabit haedum multitudo filiorum Israel.

Secundo excludit excusationem, dicens si quis autem esurit, etc., et non potest tantum expectare, domi manducet, scilicet communes cibos, postmodum eucharistiam non sumpturus.

Eccli. XXXVI, 20: omnem escam manducabit venter.

Tertio rationem assignat, dicens ut non conveniatis, scilicet ad sumendum corpus christi, in iudicium, id est in vestram condemnationem.

Deinde ponitur promissio, cum dicit caetera, scilicet quae non sunt tanti periculi, cum venero, praesentialiter, disponam, qualiter scilicet ea conservare debeatis.

Ex quo patet quod ecclesia multa habet ex dispositione apostolorum, quae in sacra Scriptura non continentur. Eccli. X, 3: civitates inhabitabuntur, id est ecclesiae disponentur, per sensum prudentium, scilicet apostolorum.