SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra ostendit quomodo subditi debent se habere ad praelatos, hic ostendit e converso. Et circa hoc duo facit, quia primo docet quomodo praelati ad sacerdotes subditos se debeant habere; secundo generaliter quomodo se debeant habere ad omnes, ibi videte ne quis.

Sciendum est autem, quod cura praelatorum ad duo debet tendere, scilicet ad retrahendum alios a peccatis, et ad custodiendum seipsos.

Quantum ad primum, tria apostolus dicit.

Tripliciter enim subditi possunt pati defectum.

Primo in actu, secundo in voluntate, tertio in virtute.

In actu autem, quando prorumpunt in actum peccati, et tunc sunt corrigendi. Et quamvis de omni peccato, specialiter tamen corrigendi sunt de peccato inquietudinis. Et ideo dicit corripite inquietos. II Thess. III, 7: non inquieti fuimus inter vos. Eccli. XIX, 17: corripe proximum antequam commineris, et da locum timori.

In voluntate vero, quando non aggreditur magna, quia deiicitur propter adversa et peccata praecedentia. Unde dicit consolamini pusillanimes. Pusillanimis est non habens animum ad magna, timens ne deficiat. Is. XXXV, V. 4: dicite pusillanimis: confortamini et nolite timere. Iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt manus tuae, etc..

In virtute autem, quando vel ex infirmitate peccant, vel debilitantur in bono actu, et isti sunt fovendi. Unde dicit suscipite, scilicet in visceribus charitatis fovendo, infirmos, quorum est virtus debilis, vel ad resistendum malis, vel ad faciendum bona. Rom. XV, 1: debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere.

Praelatus autem debet se custodire a defectu cuiuscumque modi, et maxime ab impatientia quia ipse portat totum pondus multitudinis. Num. XI, 14: non possum solus sustinere omnem hanc multitudinem, quia gravis est mihi, etc.. Et ideo dicit patientes estote ad omnes. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt, ut annuntient.

Deinde cum dicit videte ne quis, ostendit generaliter quomodo se habeant ad omnes. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit qualiter omnes in quibusdam debeant se habere; secundo quid in omnibus, ibi omnia autem.

Circa primum tria facit, quia primo ostendit quomodo se debeant habere ad proximum; secundo quomodo se habeant in his quae ad deum sunt, ibi semper gaudete; tertio quomodo se habeant ad eius dona, ibi spiritum nolite.

Quantum ad proximum debent se habere, ut non inferant ei mala, et ut studeant ei benefacere. Unde dicit: dixi supra in speciali, sed nunc in generali dico ne quis malum, etc.. Ps.: si reddidi retribuentibus mihi mala.

Sed contra: multoties vindicta petitur coram iudice.

Respondeo. Sicut actus moralis sumitur secundum intentionem finis, sic ad duo potest esse intentio vel ad malum illius, ita quod quiescat ibi, et hoc est illicitum, quia ex livore vindictae; vel ad bonum correctionis seu iustitiae et conservationis reipublicae, et sic non reddit malum pro malo, sed bonum, scilicet eius correctionem.

Quantum ad secundum dicit sed semper quod bonum est, etc.. Et dicit sectamini, et non faciatis: quia tu ex te debes sumere occasionem benefaciendi ad proximum tuum, et non expectare quod ipse det tibi occasionem benefaciendi sibi. Unde ps.

XXXIII, 15: inquire pacem, et persequere eam.

Rom. XII, 21: noli vinci a malo, ut scilicet sis tractus ab eo ad malefaciendum, sed vince in bono malum, retrahendo eum ad bonum.

Gal. Ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes.

Deinde cum dicit semper gaudete, ostendit quomodo se debeant habere quoad deum, ad quem tria oportet habere.

Primo gaudere de ipso; unde dicit semper gaudete, scilicet de deo, quia quicquid malum proveniat est incomparabile bono, quod est deus. Et ideo nullum malum illud interrumpat; unde dicit semper gaudete.

Secundo, orate pro beneficiis suscipiendis, ibi sine intermissione orate. Lc.

C. XVIII, 1: oportet semper orare, et numquam deficere.

Sed quomodo potest hoc esse? respondeo.

Dicendum est, quod hoc potest esse tripliciter.

Primo quod ille semper orat, qui statutas horas non intermittit. Simile habetur II reg.

C. IX, 7: tu comedes panem in mensa mea semper.

Secundo sic: semper, id est, continue orate, sed tunc oratio sumitur pro effectu orationis.

Est enim oratio interpretatio seu explicatio desiderii, quia quando desidero aliquid, tunc illud orando peto. Unde et oratio est petitio decentium a deo, et ideo desiderium habet vim orationis. Ps. IX, 38: desiderium pauperum exaudivit dominus. Omnia ergo quae facimus, ex desiderio proveniunt.

Ergo oratio in bonis quae facimus, manet in virtute, quia bona quae facimus, ex desiderio bono proveniunt. Glossa: non cessat orare, qui non cessat benefacere.

Tertio quo ad causam orationis, scilicet faciendo eleemosynam. In vitis patrum: ille semper orat, qui eleemosynas dat, quia qui eleemosynam accepit, orat pro te, etiam te dormiente.

Item tertio, orare pro beneficiis suscipiendis et gratias agere pro susceptis, ideo dicit in omnibus, scilicet bonis et adversis, gratias agite. Rom. VIII, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum.

Col. II, 7: abundantes in illo in gratiarum actione. Phil. IV, 6: cum gratiarum actione. Haec est enim voluntas, etc..

I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Deinde cum dicit spiritum nolite, etc., ostendit quomodo se habeant ad dona dei. Et primo quod ea non impediant; secundo quod ea non contemnant, ibi prophetias.

Spiritus autem sanctus est persona divina incorruptibilis et aeterna, unde in sua substantia extingui non potest. Sed tamen dicitur quis extinguere spiritum, uno modo, fervorem eius extinguendo, vel in se, vel in alio. Rom. XII, 11: spiritu ferventes. Cum enim aliquis aliquid boni ex fervore spiritus sancti vult facere, vel etiam cum aliquis bonus motus surgit, et ipse impedit, extinguit spiritum sanctum. Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis.

Alio modo, mortaliter peccando. Spiritus enim sanctus in se semper vivit, sed in nobis vivit quando facit nos in se vivere; sed quando quis peccat mortaliter, non vivit in ipso spiritus sanctus. Sap. I, 5: spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, etc..

Tertio modo, occultando, quasi dicat: si donum spiritus sancti habetis, utimini eo ad utilitatem proximorum. Eccli. XX, 32: sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? Matth. V, 15: nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, etc..

Prophetias nolite spernere. Aliqui enim apud istos spiritu prophetiae erant pollentes, qui ab istis reputabantur insani.

I Cor. XIV, 1: aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis. Vel prophetias, id est, divinam doctrinam. Exponentes enim divinam doctrinam dicuntur prophetae; quasi dicat: non spernatis verba dei et praedicationes.

Hier. XX, 8: factus est sermo domini in opprobrium et in derisum tota die.

Deinde cum dicit omnia autem probate, ostendit qualiter se habeant ad omnia, et unum est, quod in omnibus utantur discretione. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum. In hac materia debet esse diligens examinatio, boni electio, mali abiectio.

Quantum ad primum dicit prophetias nolite spernere, tamen, omnia probate, scilicet quae sunt dubia. Manifesta enim examinatione non indigent. I Io. IV, 1: omni spiritui nolite credere. Iob XII, 8: nonne auris verba diiudicat? quantum ad secundum dicit quod bonum est tenete. Gal. IV, 18: bonum autem aemulamini in bono semper.

Quantum ad tertium dicit ab omni specie mala abstinete vos. Is. VII, 15: ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Et dicit, specie, quia etiam quae habent similitudinem malitiae vitare debemus, quae scilicet non possemus servare coram hominibus absque scandalo eorum.

Deinde cum dicit ipse autem, subdit orationem, et circa hoc tria facit, quia primo orat pro eis; secundo dat spem de exauditione; tertio dat speciales monitiones.

Dicit ergo: ita moneo, sed nihil valet, nisi deus gratiam det. Unde ipse deus pacis sanctificet vos. Lev. XXI, 8: ego dominus, qui sanctifico vos, etc.. Per omnia, id est, ut sitis totaliter sancti. Et hoc ut integer, etc..

Occasione enim verborum istorum dixerunt quidam quod in homine aliud est spiritus, et aliud anima, ponentes duas in homine animas, unam quae animat, aliam quae ratiocinatur.

Et haec sunt reprobata in ecclesiasticis dogmatibus.

Unde sciendum quod haec non differunt secundum essentiam, sed secundum potentiam.

In anima enim nostra sunt quaedam vires, quae sunt actus corporalium organorum, sicut sunt potentiae sensitivae partis. Aliae sunt, quae non sunt actus talium organorum, sed sunt abstractae ab eis, sicut sunt potentiae intellectivae partis. Et hae dicuntur spiritus, quasi immateriales et separatae aliquo modo a corpore, inquantum non sunt actus corporis, et dicuntur etiam mens. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Inquantum autem animat, dicitur anima, quia hoc est ei proprium.

Et loquitur hic Paulus proprie. Nam ad peccandum tria concurrunt: ratio, sensualitas et executio corporis. Optat ergo, quod in nullo horum sit peccatum. Non in ratione; unde dicit ut spiritus, id est, mens vestra, servetur integer. In omni enim peccato ratio corrumpitur, secundum quod omnis malus est ignorans.

Item nec in sensualitate, unde dicit anima. Item nec in corpore; et ideo dicit et corpus.

Hoc autem fit sic, quando servatur immune a peccato. Et dicit sine querela, non sine peccato, quod est solius christi; sed esse sine querela est etiam aliorum, qui etsi venialia, non tamen committunt gravia, et quibus proximus scandalizatur. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela. Et addit in adventu, etc., scilicet perdurando usque in finem vitae.

Vel integer spiritus refertur ad donum spiritus sancti, quasi dicat: donum spiritus sancti, quod habetis, sit integrum.

Deinde cum dicit fidelis, etc., dat spem exauditionis; quasi dicat: ut ego spero, sic fiet, quia et ipse qui vocavit faciet, id est, complebit. Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis, etc.. Rom.

C. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, etc..

Ultimo subiungit familiares monitiones, scilicet orationem, ibi orate; item mutuam pacem, ibi salutate omnes fratres in osculo sancto, non proditorio, sicut Iudas Matth. XXVI, 49 nec libidinoso, ut libidinosa mulier Prov. VII, 10.

Ut legatur, etc.. Timebat enim ne praelati propter aliqua quae erant hic, eam occultarent.

Prov. XI, 26: qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, etc..

Ultimo concludit epistolam in salutatione.