SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Supra induxit ad continentiam a cupiditatibus, et compescuit ab otiositate, hic compescit ab inordinata tristitia.

Primo praemittens monitionem, secundo assignat rationem, ibi si enim credimus.

Prohibentur ergo, ne scilicet inordinate tristentur, unde dicit sicut et caeteri.

Videtur autem apostolus bene concedere tristari pro mortuis, aliquid tamen prohibere, ne scilicet inordinate tristentur, unde dicit sicut et caeteri.

Quod enim aliquis tristetur, scilicet de mortuis, habet pietatem. Primo propter defectum corporis deficientis. Debemus enim eos diligere, et corpus propter animam. Eccli. XLI, V. 1: o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti, etc.. Secundo propter discessum et separationem, quae dolorosa est amicis. I Reg. XV, 32: siccine separat amara mors? tertio quia per mortem fit commemoratio peccati. Rom. VI, 23: stipendia peccati mors. Quarto quia fit commemoratio mortis nostrae. Eccle. VII, 3: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit, etc..

Sic ergo tristandum, sed moderate. Unde Eccli. XXII, 11: modicum plora supra mortuum, quoniam requievit, etc.. Et ideo dicit sicut et caeteri qui spem non habent, scilicet quia isti credunt huiusmodi defectus perpetuos, sed nos non. Phil. III, 20-21: salvatorem expectamus dominum nostrum iesum christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.

Unde signanter dicit de dormientibus. Io. XI, V. 11: Lazarus amicus noster dormit.

Dormiens enim tria facit. Cubat in spe surgendi. Ps. X: numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? sic et qui moritur in fide. Item in dormiente anima vigilat. Cant.

C. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat, etc.. Item postea homo resurget magis refectus et vegetus. Sic sancti resurgent incorruptibiles, I Cor. XV, 52.

Deinde cum dicit si enim credimus, ponitur ratio monitionis. Et primo astruit resurrectionem; secundo excludit dilationis suspicionem, ibi hoc enim vobis; tertio ponit resurrectionis ordinem, ibi quoniam ipse dominus.

Sciendum est autem quod apostolus I Cor. XV, 12 ex resurrectione christi astruit nostram, quia illa est causa nostrae, unde arguit per locum a causa. Et resurrectio christi non est causa solum, sed etiam exemplar: quia verbum caro factum suscitat corpora, verbum vero simpliciter animas. Etenim eo quod christus accepit carnem, et in ea resurrexit, est exemplar nostrae resurrectionis.

Nec solum hoc est, sed et causa efficiens: quia quae humanitate christi gesta sunt, non solum sunt gesta secundum virtutem humanitatis, sed virtute divinitatis sibi unitae. Unde sicut tactus suus curabat leprosum inquantum instrumentum divinitatis, sic resurrectio christi causa est nostrae resurrectionis non inquantum corporis, sed inquantum resurrectio corporis uniti verbo vitae.

Et ideo apostolus, hoc firmiter supponens, sic arguit: si enim credimus, firmiter, quod christus resurrexit, ita et eos qui dormierunt, etc.. Illi dormierunt per iesum, qui facti sunt conformes morti eius per baptismum.

Vel per iesum, quos secum adducet, scilicet cum ipso christo. Zac. XIV, 5: et veniet dominus deus meus omnesque sancti eius cum eo, etc.. Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius.

Deinde cum dicit hoc enim, excludit dilationem resurrectionis; quasi dicat: scimus quod resurgent et venient cum christo, ideo non debemus tantum dolere.

Non enim illi, qui invenientur vivi, prius consequentur resurrectionis gloriam, quam mortui. Et ideo hoc enim vobis dicimus, non ex coniectura hominis, sed in verbo domini, cuius verba non deficient, quia nos qui vivimus, id est, illi, qui sunt vivi, non prius sortientur consolationem ex adventu christi, quam mortui. Et ideo dicit nos qui vivimus.

Ex quo videtur non intelligentibus, quod apostolus hic dicat, quod adhuc apostolo vivente hoc fieret, et hoc etiam thessalonicensibus videbatur. Et ideo scribit eis aliam epistolam, in qua dicit, II Thess. II, 2: non moveamini a vestro sensu, etc.. Sed non loquitur ex persona sua, et tunc existentium, sed eorum qui tunc vivi reperientur. Qui residui sumus, id est, erunt residui post persecutionem Antichristi. Non praeveniemus eos, id est, non prius recipient consolationem.

I Cor. XV, 52: in momento enim, in ictu oculi, in novissima tuba, etc..

Deinde cum dicit quoniam ipse, etc., ostendit ordinem resurrectionis et modum.

Primo proponit resurrectionis causam; secundo eius ordinem et modum, ibi et mortui; tertio concludit eorum consolationem, ibi itaque consolamini invicem.

Primum ostendit dicens ipse dominus.

Ubi notandum est, quod, sicut dictum est, causa communis resurrectionis est resurrectio christi. Sed si dicas, quod iam fuit, quare ergo non sequitur effectus eius? respondeo. Dicendum est, quod est causa resurrectionis nostrae secundum quod operatur in virtute divina. Deus autem operatur per ordinem suae sapientiae. Tunc ergo erit nostra resurrectio, quando hoc disposuit ordo divinae sapientiae.

Ut ostendat quod christus sit causa, ostendit quod ad praesentiam christi omnes mortui resurgent. Ad resurrectionem autem communem faciendam triplex causa concurrit.

Una principalis, scilicet virtus divinitatis; secunda instrumentalis, scilicet virtus humanitatis christi; tertia quasi ministerialis, scilicet virtus Angelorum, qui habebunt aliquem effectum in resurrectione.

Augustinus enim probat, quod ea quae fiunt nunc per creaturas corporales, fiunt a deo eis mediantibus; in resurrectione vero aliqua per eos sunt agenda, sicut collectio pulveris; sed reintegratio corporum, et unio animae ad corpus, erit immediate per christum.

Has ergo tres causas ponit. Primo humanitatem christi gloriosam, dicens ipse dominus, etc.. Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet.

In iussu. In primo adventu venit ut obediens.

Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem. Et hoc, quia ille fuit adventus humilitatis, sed iste erit gloriae. Lc. XXI, 27: venit cum potestate magna et maiestate.

Secundo virtutem Angelorum, cum dicit in voce Archangeli. Non quod operetur in voce eius, sed ministerio eius. Et dicit Archangeli, quia omnes Angeli sub uno Archangelo ministrant ecclesiae. Apoc. XII, 7: hic est michael princeps ecclesiae. Vel in voce Archangeli, id est, christi principis Angelorum. Is.

C. IX: magni consilii Angelus. Et in voce eius corporali, vel spirituali erit resurrectio.

Io. V, 28: audient vocem filii dei, scilicet: surgite, mortui, et venite ad iudicium, et illi voci corporali obedient.

Tertio virtutem divinitatis, cum dicit in tuba dei. Haec est virtus divina, quia dicitur vox Archangeli, inquantum fiet ministerio Archangelorum, et tuba dei, inquantum virtute divina fiet. Et dicitur tuba propter eius sonoritatem, quae provenit a deo suscitans mortuos. Item tuba congruit ad officia, cuius usus fuit multiplex in veteri testamento, ut ad bellum: et tunc pugnabit pro eo orbis terrarum, Sap. V, 21. Item fiebat usus eius ad solemnitates, sic ista ad caelestem ierusalem.

Item ad movendum castra, et tunc sancti movebunt castra. Unde si sit vox corporalis, dicitur tuba propter has rationes; vel non erit vox corporalis, sed virtus divina christi praesens et manifesta toti mundo.

Deinde cum dicit et mortui, ponitur ordo resurrectionis, et circa hoc tria facit, quia primo ponit resurrectionem mortuorum; secundo occursum vivorum, ibi deinde; tertio beatitudinem sanctorum utrorumque, ibi et sic semper.

Occasione horum verborum crediderunt aliqui quod futuri in fine numquam morerentur, ut dicit Hieronymus in epistola, propter hoc quod dicit deinde nos, etc.: alias enim frustra distingueret viventes a morientibus.

Sed contra I Cor. XV, 51: omnes quidem resurgemus. Item: sicut in Adam omnes moriuntur, etc., ut habetur Rom. V, 12 ergo mors ad omnes pertransit.

Dicendum est ergo, quod aliqui invenientur vivi in tempore illo, quo christus veniet ad iudicium; sed in illo momento temporis morientur et statim resurgent. Et ideo propter modicam interpolationem reputantur viventes.

Sed tunc est quaestio, quia dicitur hic et mortui, qui in christo sunt, resurgent primi, et deinde nos, etc.. Ergo prius resurgent mortui, quam vivi occurrant christo, et in hoc occursu morientur. Ergo prius aliqui resurgent et sic non erit omnium resurrectio simul, quod est contra illud I Cor. XV, 52: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, etc..

Respondeo. Dicendum est, quod duplex est hic opinio: quidam enim dicunt quod resurrectio non erit simul, sed primo mortui venient cum christo. Et tunc, in adventu christi, vivi rapientur in nubibus, et in illo raptu morientur et resurgent. Et ideo quod dicitur esse in momento, intelligitur, quia in modico tempore fiet. Et si dicatur, quod erit in instanti, tunc non est hoc referendum ad totam resurrectionem omnium, sed ad resurrectionem singularium, quia singulus resurget in instanti.

Alii vero dicunt quod omnes simul et in instanti resurgent.

Quod ergo dicit: resurgent primi, denotat ordinem dignitatis, non temporis.

Sed videtur hoc difficile, quia de vivis multi erunt probati in persecutione Antichristi, qui dignitate praecellent multos prius defunctos.

Et ideo videtur aliter esse dicendum, quod omnes morientur et omnes resurgent, et quod simul. Nec apostolus dicit hic quod illi prius resurgent, quam isti, sed quod illi prius resurgent, quam isti occurrant. Apostolus enim non ponit ordinem resurrectionis ad resurrectionem, sed ordinem ad raptum, vel ad occurrentiam.

Nam primo veniente domino morientur qui invenientur vivi, et tunc statim cum illis, qui prius mortui fuerant resurgentes rapientur in nubibus, etc., ut apostolus hic dicit.

Est autem haec inter bonos et malos differentia, quia mali remanebunt in terra, quam dilexerunt, boni rapientur ad christum, quem quaesierunt. Matth. XXIV, 28: ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. In resurrectione etiam sancti conformabuntur christo, non solum quantum ad gloriam corporis, Phil. III, sed etiam quantum ad situm, quia christus erit in nube. Act. I, 9: et nubes suscepit eum; et: quemadmodum vidistis eum, etc.. Sic et sancti a nubibus rapientur.

Et quare hoc? ad ostendendum eorum deiformitatem.

In veteri enim testamento gloria domini apparuit per modum nubis.

III Reg. VIII, 10: dominus venit in nebula.

Hae nubes erunt praeparatae virtute divina ad ostensionem gloriae sanctorum. Vel ipsa fulgentia corpora gloriosorum videbuntur malis quaedam nubes, qui erunt in terra. Matth.

C. XXV, 6: ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Deinde cum dicit et sic semper, ostendit beatitudinem sanctorum, quia semper erunt cum domino, eo fruentes. Io. XIV, V. 3: iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis. Hoc sancti desiderant. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum christo.

Deinde cum dicit itaque, etc., concludit consolationem habendam esse de mortuis, dicens: ex quo sancti resurgunt, et nullum detrimentum consequuntur, ergo de mortuis consolamini. Is. XL, 1: consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus deus vester.