SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Capitulus 2

Supra commendavit eos, quod in tribulationibus verbum dei receperunt, hic commendat eos, quod ab eo non recesserunt propter tribulationes. Et circa hoc tria facit, quia primo commemorat eorum tribulationes; secundo ostendit quale eis remedium adhibuit, in III capite, ibi propter quod; tertio propter quid quia nunc vivimus.

Quia vero supra dixit de eis nuntiari ab omnibus introitum apostoli ad eorum conversionem, ideo primo agit de introitu suo; secundo de eorum conversione, ibi ideo et nos gratias.

Circa primum tria facit, quia primo commemorat suam constantiam, quam habuit antequam ad eos veniret; secundo sinceritatem doctrinae per quam eos convertit, ibi exhortatio enim nostra; tertio sinceritatem suae conversationis cum conversis, ibi vos enim.

Iterum prima in duas, quia primo praemittit tribulationes, quas passus est antequam ad eos veniret; secundo quomodo fiduciam ex hoc non amisit, ibi fiduciam habuimus.

Dicit ergo: dico quod annuntiat introitum nostrum, quem et vos scitis, quoniam non fuit inanis, etc., id est levis, sed difficilis, quia per multas tribulationes. Vel non inanis, id est vacuus, sed plenus. Gen.

C. I, 2: terra erat inanis et vacua, etc.. Vel non inanis, id est mobilis, sed stabilis. Phil.

C. II, 17: non in vanum cucurri, neque in vacuum laboravi.

Sed ante sumus passi passiones corporales.

Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt, ut annuntient. Item spirituales, quia contumeliis ex hoc affecti in philippis, ubi propter curationem pythonissae passus est tribulationes.

Et haec civitas est Macedoniae.

Nec tamen propter haec fiducia praedicandi est extincta. Is. XII, 2: ecce deus salvator meus, fiducialiter agam, et non timebo.

Et haec fiducia fuit praedicandi ad vos evangelium dei in multa sollicitudine de vestra conversione. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. II Cor. XI, 28: praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

Deinde cum dicit exhortatio, ostendit sinceritatem suae praedicationis. Et circa hoc duo facit, quia primo probat sinceritatem suae doctrinae; secundo quaedam quae dixerat, exponit, ibi non quasi hominibus.

Circa primum duo facit, quia primo excludit corruptionem doctrinae; secundo ponit sinceritatem, ibi sed sicut probati.

Doctrina autem corrumpitur vel propter rem quae docetur, vel propter intentionem docentis.

Propter primum dupliciter corrumpitur doctrina, scilicet vel per errorem, sicut docens salutem esse per christum cum legalibus.

II Tim. III, 13: mali homines et seductores proficient in peius errantes, et in errorem alios mittentes. Ideo dicit exhortatio enim nostra non est, sicut aliquorum, de errore.

Vel propter immunditiam, sicut dicentium vacandum esse voluptatibus, quae doctrina est a quodam Nicolao, qui permisit promiscua matrimonia, communicans alii suam uxorem; ideo dicit neque de immunditia. Ap. II, V. 20: permittis mulierem iezabel, quae se dicit prophetam, docere et seducere servos meos fornicari, et manducare de idolotitis, etc.. Iob VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem.

Item nec est exhortatio in dolo sicut quorumdam, qui licet verum dicant, habent tamen intentionem corruptam, quia non profectum auditorum neque dei honorem, sed suum quaerunt honorem. Contra quod dicit neque in dolo. Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est, etc..

Sua ergo praedicatio non est corrupta, sed sincera. Sincerum autem aliquid est, quod servat suam naturam. Tunc autem est praedicatio sincera, quando quis docet eo tenore et fine quo christus docuit. Et ideo dicit sed sicut probati, id est, eo modo et ea intentione qua deus nos elegit et approbavit ad praedicandum evangelium loquimur.

Gal. II, 7: creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis. Act. IX, V. 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel.

Deinde cum dicit non quasi hominibus, etc., ostendit quod sua praedicatio non est in dolo.

Primo excludens illud per quod videretur esse dolosa; secundo manifestat per signum, ibi neque aliquando; tertio per causam, ibi neque in occasione.

Propter primum dicit: praedicatio mea non est quasi hominibus placens, scilicet finaliter. Ps. LII, 6: dissipata sunt ossa eorum, qui hominibus placent. Gal. I, 10: si hominibus placerem, christi servus non essem.

Aliquando tamen debent velle placere hominibus propter gloriam dei, ut praedicatio magis fructificet, sicut dicitur I Cor. X, 33: ego per omnia omnibus placeo, etc.. Sed deo, etc.. Prov. XVI, 2: omnes viae hominum patent oculis eius.

Huius autem signum est, quia non adulati sumus loquentes eis placentia. Is.

C. XXX, 10: loquimini nobis placentia, videte nobis errores, etc.. Prov. XXIV, 28: non lactes quemquam labiis tuis, etc..

Et idem ostendit per causam. Propter duo enim aliquis quaerit hominibus placere, scilicet vel propter beneficia, vel propter gloriam.

Hoc autem hic excludit, et primo, primum, dicens neque fuimus, etc.. Quia non solum adulationem devitamus, sed etiam omnem occasionem avaritiae. I Tim. VI, 5: existimantium quaestum esse pietatem. Ier. VI, 15: a minori quippe usque ad maiorem, omnes avaritiae student.

Secundo, secundum, ibi neque quaerentes a vobis neque ab aliis gloriam de doctrina, cum haberemus unde possemus gloriari et accipere, imo oneri esse, quia debebant ei gloriam et sustentationem; unde dicit cum possemus.

Et vocat onus, quia perverse eis praedicantes ultra modum haec ab eis quaerebant.

Is. III, 14: vos enim depasti estis vineam meam, etc..

Deinde cum dicit sed facti sumus, etc., manifestat haec duo, et primo quod non quaerit humanam gloriam; secundo quod nec occasionem avaritiae, ibi memores enim estis.

Circa primum duo facit; quia primo ostendit suam humilitatem; secundo sub similitudine ostendit suam sollicitudinem, ibi tamquam si nutrix.

Ponit ergo primum, dicens quod facti sumus parvuli, etc., id est humiles. Eccli. XXXII, V. 1: rectorem te posuerunt? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis.

Quod ostendit in similitudine, dicens tamquam si nutrix, quae scilicet condescendit infanti balbutiendo ei loquens, ut puer loqui discat, et in gestibus ei etiam condescendit.

I Cor. IX, 22: omnibus omnia factus sum.

I Cor. III, 1: tamquam parvulis in christo lac vobis potum dedi, non escam. Etiam animas. Io. X, 11: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, etc.. Quoniam charissimi, etc.. II Cor. XII, 15: ego autem libentissime impendam et superimpendar ego ipse pro animabus vestris, etc..

Deinde cum dicit memores enim estis, ostendit, secundum, quod supra dixerat, scilicet item neque per occasionem avaritiae, quia nihil a vobis sumpsimus, sed de labore, quia laboris, etc.. Et aliqui laborant quidem, sed ex solatio, sed nos non, sed cum labore. Ideo dicit laboris nostri, non propter exercitationem corporis, sed cum fatigatione.

Unde dicit et fatigationis. Aliqui etiam laborant de die, nos vero nocte et die.

Per hoc enim voluit arcere pseudo, qui nimis accipiebant, et propter otiosos inter eos.

I Cor. IV, 12: laboramus operantes manibus nostris, etc..

Deinde cum dicit vos enim estis, ponit puritatem suae conversationis, et primo quomodo sancta, quo ad vitam; secundo quomodo sollicita, quo ad doctrinam, ibi qualiter unumquemque.

Dicit ergo: scitis quam sancte, id est pure. Lev. XI, 44 et XIX, 2: sancti estote, quia ego sanctus sum. Iuste, quo ad proximum.

Tit. II, 12: sobrie et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo. Sine querela, vobis qui credidistis, id est ex quo credidistis nihil agentes, unde quis posset scandalizare unumquemque vestrum singulariter.

Nota quod singularis praedicatio quandoque multum valet.

Tamquam pater. I Cor. IV, 15: in christo iesu per evangelium ego vos genui.

Deprecantes. Philem. 8: multam fiduciam habens in christo iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro. Et consolantes per verba lenia.

Contra quod dicitur Ezech. XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis cum potentia.

Is. Lxi, 2: ut consolarer omnes lugentes, et ponerem consolationem lugentibus sion.

Et quid praedicasti? ut digne, id est, ut vestra conversatio esset talis, qualis decet ministros christi. Col. I, 10: ambuletis digne deo per omnia placentes. Deo, qui, etc..

Sap. VI, 21: concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum.