SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Prooemium

Multiplicatae sunt aquae, etc.. Gen. VII, 17.

Haec verba competunt materiae huius epistolae. Ecclesia enim figuratur per arcam, sicut dicitur I Petr. III, 20, quia sicut in arca, caeteris pereuntibus, paucae animae salvatae sunt, ita in ecclesia pauci, id est, soli electi salvabuntur.

Per aquas autem significantur tribulationes.

Primo quia aquae impellunt irruendo, sicut tribulationes. Matth. VII, 25: venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam. Sed impulsu fluminum ecclesia non movetur. Unde subdit et non cecidit.

Secundo aqua extinguit ignem. Eccli. XXX: ignem ardentem extinguit aqua. Sic tribulationes extinguunt impetus concupiscentiarum, ne homines ad libitum eas sequantur, sed non extinguunt veram charitatem ecclesiae. Cant. VIII, 7: aquae multae non poterunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam.

Tertio aquae submergunt per inundationem.

Thren. III, 54: inundaverunt aquae super caput meum. Sed ecclesia non per has submergitur.

Iona II, 6: circumdederunt me aquae usque ad animam meam, abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum, etc.; et post: rursum videbo templum sanctum tuum, etc..

Non ergo deficit, sed sublevatur. Et primo per elevationem mentis ad deum. Gregorius: mala quae nos hic premunt, ad deum nos ire compellunt. Os. VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me.

Secundo per spiritualem consolationem. Ps.

Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. II Cor. I, 5: sicut abundant passiones christi in nobis, ita per christum abundat consolatio nostra.

Tertio per multiplicationem fidelium, quia tempore persecutionum deus multiplicavit ecclesiam.

Ex. I, 12: quantoque magis opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.

Sic ergo convenit huic epistolae, quia isti multas tribulationes passi, steterunt fortes.

Videamus ergo textum.