SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 0

Commemoravit tribulationes quas passi erant, et remedium quod proposuit eis impendere, hic ostendit quomodo eis subvenisset visitando per timotheum. Et primo agit de missione nuntii; secundo de relatione facta per eum, ibi nunc autem; tertio de effectu relationis in apostolo, ibi ideo consolati.

Item prima in tres, quia primo praemittit causam quare misit eum; secundo qualem misit; tertio causam propter quam misit.

Dicit ergo propter quod, id est, quia impedivit nos Satanas, tamen vos estis gloria nostra; ideo non sustinentes pondus amoris inclinantis ad vos. Is. I, 14: facta sunt mihi molesta, etc.. Gen. XLV, 1: non se poterat ultra cohibere.

Placuit nobis, scilicet Paulo et silvano, remanere Athenis solis et misimus timotheum, quia erat apostolo convenientissimus.

Phil. II, 20: neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. I Cor. IV, 17: misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino. Fratrem, per charitatem adiuvantem. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Et ministrum.

Ecclesiae dignitas est. II Cor. XI, 23: ministri christi sunt, et ego, etc..

Mittit autem ad confirmandos eos et referendum sibi.

Deinde cum dicit ad confirmandos, etc., ostendit quod mittitur ad confirmandum.

Et primo facit hoc; secundo ponitur ratio confirmationis, ibi ipsi enim.

Dicit ergo ad confirmandos vos et exhortandos, quia per exhortationes animus hominis confirmatur. Iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Lc. XXII, V. 32: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

Et indigetis exhortari pro fide vestra, ut nemo moveatur in his tribulationibus. Eccli.

C. X, 4: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.

Est autem ratio duplex confirmans.

Una ex ordinatione divina: ipsi enim scitis, etc., quasi dicat: ita voluit deus, ut per tribulationes in caelum intraretis. Act. XIV, 22: per multas tribulationes oportet vos intrare in regnum dei, et II Tim. III, 12: omnes qui pie volunt vivere in christo iesu, persecutionem patientur. Per hanc viam ivit christus.

Lc. Ult.: oportebat christum pati et resurgere, et sic intrare in gloriam suam.

Alia ratio est ex parte praenuntiationis, quia praevisa minus feriunt. Unde dicit nam et cum apud, etc., id est, quia ego praedixi vobis tribulationes, quas estis passi in istis annis, misi ad cognoscendum, etc., qualiter scilicet essetis fortes in fide. Prov. XXVII, V. 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui, et greges tuos considera.

Is qui tentat, scilicet diabolus.

Matth. IV, 3: accedens tentator, Glossa: cuius officium est tentare.

Sed contra: tentant mundus et caro. Iac.

C. I, 14: unusquisque tentatur a concupiscentia sua, etc.. Item Gen. XXII, 1: tentavit deus Abraham, etc..

Respondeo. Tentare est experimentum de aliquo sumere. In hoc considerandum est ad quid velit sumere, et quomodo. Nam hoc est dupliciter: vel ut ipse cognoscat, vel ut alium cognoscere faciat. Primo modo deus non tentat, ipse enim scit quid est in homine Io. II, 25. Secundo modo sic: deus enim tentavit Abraham, scilicet ut alii scirent fidem eius.

Sed primo modo tentare est dupliciter, scilicet ut promoveat ad bonum, sicut episcopus promovendos examinat; vel aliquis tentat ut decipiat, et hoc est diaboli, quia scilicet inquirit conditionem hominum, ut secundum diversas conditiones ad diversa vitia ad quae proni sunt inducat. I Petr. V, 8: adversarius vester diabolus, etc.. Officium ergo eius est tentare ad decipiendum.

Mundus autem et caro dicuntur tentare materialiter, quia per ea, ad quae ipsa inclinant, sumitur experimentum de homine, utrum firmus sit ad mandata dei et dilectionem.

Si enim vicerit concupiscentia, non perfecte diligit deum. Et similiter quando res mundi vel terrent, vel afficiunt.

Et inanis, quia si tentationi non resistitis, labor vester esset inanis. Gal. IV, 11: timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Ez. XVIII, 24: omnes iustitiae eius quas operatus est, non recordabuntur.

Inanis autem dicitur, respectu mercedis aeternae; tamen bona ante peccatum commissa ad aliquid valent, quia post poenitentiam reviviscunt, et disponitur quis faciliter ad convertendum.

Deinde cum dicit nunc autem, etc., ostendit quomodo retulit timotheus bona eorum pertinentia ad deum et apostolum: ad deum fidem et charitatem. Gal. VI, 15: in christo iesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Sed fidem, etiam ad apostolum; unde dicit et quia memoriam. Eccli. XLIX, 1: memoria iosiae in compositione operis facta, opus pigmentarii, etc.. Prov. X, 7: memoria iusti cum laudibus, etc.. Desiderantes videre nos, sicut et nos quoque vos. Augustinus: durus est animus, qui dilectionem, et si non velit impendere, noluit rependere. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, etc..

Deinde cum dicit ideo consolati, ponitur effectus relationis triplex, scilicet spiritualis consolationis, gratiarum actionis, ibi quam enim, et orationis multiplicatae, ibi nocte.

Dicit ergo: quia talia audivimus de vobis, licet necessitates temporalium immineant et tribulationes corporales, tamen consolati sumus. Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam, etc.. II Cor. I, 3: benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, pater misericordiarum, et deus totius consolationis, etc.. Et hoc per fidem vestram, id est, audiens firmitatem fidei vestrae, quoniam vivimus, etc.. Quasi dicat: tantum diligo statum vestrum, quod reputo me per ipsum vivere. Gen.

C. XLV, 28: sufficit mihi si adhuc ioseph filius meus vivit.

Deinde cum dicit quam enim, etc.

Ponitur secundus effectus relationis factae, scilicet gratiarum actio; quasi dicat: non sufficio, quod aliquam condignam gratiarum actionem agam deo pro vobis. Mich. VI, 6: quid dignum offeram domino, etc.. Ps. Cxv, V. 12: quid retribuam domino pro omnibus, etc..

Referendae sunt tamen gratiarum actiones in omni gaudio, quod omnino non est exterius, sed quo gaudemus propter vos, in conscientia, ante dominum, qui videt eam. Vel ante dominum, quia de proximo placet deo. I Cor. XIII, 6: congaudet veritati, etc..

Deinde cum dicit nocte, etc., ponitur tertius effectus relationis, et primo proponit multiplicitatem orationis, secundo ostendit quid orando optet, ibi ipse autem, etc..

Dicit ergo: gratias agimus de praeteritis, nec tamen deficimus quin oremus pro futuris, imo nocte ac die, id est, adversis et prosperis. Ps. LIV, 18: vespere et mane ac meridie narrabo, etc..

Quae desunt, etc.. Non quidem quae erant de necessitate fidei, sed aliqua secreta, quae necdum apostolus eis praedicavit in sua novitate.

I Cor. III, 1: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc..

Io. XVI, 12: multa habeo vobis loqui, quae non, etc..

Deinde cum dicit ipse autem deus, etc., demonstrat quid optet eis. Et circa hoc primo ostendit quid petat, ibi ad confirmanda.

Petit autem duo: unum ex parte sua, ut posset ire ad eos. Unde dicit ipse deus et pater noster, etc.. Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, etc..

Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum, et domini gubernare linguam.

Aliud ex parte eorum. Unde dicit vos autem multiplicet, scilicet in fide. II Reg. XXIV, V. 3: adaugeat dominus populum suum centuplum, quam sunt, etc.. Et ut augeantur merita.

Unde dicit et abundare faciat charitatem vestram, quae semper in via crescere potest.

Col. III, 14: super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et primo, invicem; secundo, in omnes. Gal. VI, 10: operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei.

Et ponit exemplum de seipso, dicens quemadmodum, etc., quasi dicat: sicut et ego diligo vos. II Cor. VII, 3: in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.

Sed ad quid petit? ad confirmanda corda vestra sine querela, id est, ut nullus possit conqueri de vobis. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus sine querela. Et sanctitate ante deum, scilicet qui cor videt. Lc. I, 75: in sanctitate et iustitia coram ipso, etc..

Et hoc apparet in adventu domini nostri iesu christi, ut vos inveniat sanctos; qui adventus erit cum omnibus sanctis eius, id est, sitis in conspectu eius, sicut sunt omnes sancti ante eum.