De distinctione sacramentorum veteris et novae legis.
Deinde considerandum est quod, cum huiusmodi visibilia sacramenta ex passione christi efficaciam habeant et ipsam quodammodo repraesentent, talia ea esse oportet ut congruant saluti factae per christum.
Haec autem salus, ante christi incarnationem et mortem, erat quidem promissa, sed non exhibita: sed verbum incarnatum et passum est salutem huiusmodi operatum.
Sacramenta igitur quae incarnationem christi praecesserunt, talia esse oportuit ut significarent et quodammodo repromitterent salutem: sacramenta autem quae christi passionem consequuntur, talia esse oportet ut salutem hominibus exhibeant, et non solum significando demonstrent.
Per hoc autem evitatur Iudaeorum opinio, qui credunt sacramenta legalia, propter hoc quod a deo sunt instituta, in perpetuum esse servanda: cum deus non poeniteat, non mutetur. Fit autem absque mutatione disponentis vel poenitentia, quod diversa disponat secundum congruentiam temporum diversorum: sicut paterfamilias alia praecepta tradit filio parvulo, et alia iam adulto. Sic et deus congruenter alia sacramenta et praecepta ante incarnationem tradidit, ad significandum futura: alia post incarnationem, ad exhibendum praesentia et rememorandum praeterita.
Magis autem irrationabilis est Nazaraeorum et ebionitarum error qui sacramenta legalia simul cum evangelio dicebant esse servanda, quia huiusmodi error quasi contraria implicat. Dum enim servant evangelica sacramenta, profitentur incarnationem et alia christi mysteria iam esse perfecta: dum autem etiam sacramenta legalia servant, profitentur ea esse futura.