Quod spiritus sanctus procedat a filio.
Quidam vero circa spiritus sancti processionem errare inveniuntur, dicentes spiritum sanctum a filio non procedere.
Et ideo ostendendum est spiritum sanctum a filio procedere.
Manifestum est enim ex sacra Scriptura quod spiritus sanctus est spiritus filii: dicitur enim Rom. 8-9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius.
Sed ne aliquis posset dicere quod alius sit spiritus qui procedit a patre, et alius qui est filii, ostenditur ex verbis eiusdem apostoli quod idem spiritus sanctus sit patris et filii. Nam hoc quod inductum est, si quis spiritum christi non habet, hic non est eius, subiunxit postquam dixerat, si spiritus dei habitat in nobis, etc..
Non autem potest dici spiritus sanctus esse spiritus christi ex hoc solo quod eum habuit tanquam homo, secundum illud Luc. 4-1, iesus, plenus spiritu sancto, regressus est a iordane. Dicitur enim Galat. 4-6: quoniam estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem, abba (pater)p ex hoc ergo spiritus sanctus nos facit filios dei, inquantum est spiritus filii dei. Efficimur autem filii dei adoptivi per assimilationem ad filium dei naturalem: secundum illud Rom. 8-29: quos praescivit, et praedestinavit fieri conformes imaginis filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Sic igitur est spiritus sanctus spiritus christi, inquantum est filius dei naturalis.
Non potest autem secundum aliam habitudinem spiritus sanctus dici spiritus filii dei nisi secundum aliquam originem: quia haec sola distinctio in divinis invenitur. Necesse est igitur dicere quod spiritus sanctus sic sit filii quod ab eo procedat.
Item. Spiritus sanctus a filio mittitur: secundum illud Ioan. 15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre. Mittens autem auctoritatem aliquam habet in missum. Oportet igitur dicere quod filius habeat aliquam auctoritatem respectu spiritus sancti. Non autem dominii vel maioritatis, sed secundum solam originem. Sic igitur spiritus sanctus est a filio.
Si quis autem dicat quod etiam filius mittitur a spiritu sancto, quia dicitur Luc. 4-18.21, quod dominus dixit in se impletum illud Isaiae, spiritus domini super me, evangelizare pauperibus misit me: sed considerandum est quod filius a spiritu sancto mittitur secundum naturam assumptam. Spiritus autem sanctus non assumpsit naturam creatam, ut secundum eam possit dici missus a filio, vel filius habere auctoritatem respectu ipsius. Relinquitur igitur quod respectu personae aeternae filius super spiritum sanctum auctoritatem habeat.
Amplius. Ioan. 16-14, dicit filius de spiritu sancto: ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Non autem potest dici quod accipiat id quod est filii, non tamen accipiat a filio: utputa si dicatur quod accipiat essentiam divinam, quae est filii a patre; unde et subditur, omnia quaecumque habet pater, mea sunt. Propterea dixi vobis quia de meo accipiet:- si enim omnia quae patris sunt et filii sunt, oportet quod auctoritas patris, secundum quam est principium spiritus sancti, sit et filii. Sicut ergo spiritus sanctus accipit de eo quod est patris a patre, ita accipit de eo quod est filii a filio.
Ad hoc etiam induci possunt auctoritates doctorum ecclesiae, etiam Graecorum.
Dicit enim Athanasius: spiritus sanctus a patre et filio, non factus nec creatus nec genitus, sed procedens.
Cyrillus etiam, in epistola sua, quam synodus chalcedonensis recepit, dicit: spiritus veritatis nominatur et est spiritus veritatis et profluit ab eo, sicut denique et ex deo patre.
Didymus etiam dicit, in libro de spiritu sancto: neque quid est aliud filius exceptis his quae ei dantur a patre; neque alia est spiritus sancti substantia praeter id quod ei datur a filio.
Ridiculosum est autem quod quidam concedunt spiritum sanctum esse a filio, vel profluere ab ipso, sed non procedere ab ipso.
Verbum enim processionis inter omnia quae ad originem pertinent, magis invenitur esse commune: quicquid enim quocumque modo est ab aliquo, ab ipso procedere dicimus.
Et quia divina melius per communia quam per specialia designantur, verbum processionis in origine divinarum personarum maxime est accommodum. Unde si concedatur quod spiritus sanctus sit a filio, vel profluat ab eo, sequitur quod ab eo procedat.
Item. Habetur in determinatione quinti Concilii: sequimur per omnia sanctos patres et doctores ecclesiae, Athanasium, Hilarium, basilium, Gregorium theologum et Gregorium Nyssenum, Ambrosium, Augustinum, theophilum, ioannem constantin., Cyrillum, leonem, Proclum: et suscipimus omnia quae de recta fide et condamnatione haereticorum exposuerunt. Manifestum est autem ex multis auctoritatibus Augustini, et praecipue in libro de trinitate, et super ioannem, quod spiritus sanctus sit a filio. Oportet igitur concedi quod spiritus sanctus sit a filio sicut et a patre.
Hoc etiam evidentibus rationibus apparet. In rebus enim, remota materiali distinctione, quae in divinis personis locum habere non potest, non inveniuntur aliqua distingui nisi per aliquam oppositionem.
Quae enim nullam oppositionem habent ad invicem, simul esse possunt in eodem, unde per ea distinctio causari non potest: album enim et triangulare, licet diversa sint, quia tamen non opponuntur, in eodem esse contingit.
Oportet autem supponere, secundum fidei catholicae documenta, quod spiritus sanctus a filio distinguatur: aliter enim non esset trinitas, sed dualitas in personis. Oportet igitur huiusmodi distinctionem per aliquam oppositionem fieri.
Non autem oppositione affirmationis et negationis: quia sic distinguuntur entia a non entibus.
Nec etiam oppositione privationis et habitus: quia sic distinguuntur perfecta ab imperfectis.
Neque etiam oppositione contrarietatis.
Quia sic distinguuntur quae sunt secundum formam diversa: nam contrarietas, ut philosophi docent, est differentia secundum formam. Quae quidem differentia divinis personis non convenit, cum earum sit una forma, sicut una essentia: secundum illud apostoli, philipp. 2-6, de filio dicentis, qui cum in forma dei esset, scilicet patris.
Relinquitur igitur unam personam divinam ab alia non distingui nisi oppositione relationis: sic enim filius a patre distinguitur secundum oppositionem relativam patris et filii. Non enim in divinis personis alia relativa oppositio esse potest nisi secundum originem.
Nam relative opposita vel supra quantitatem fundatur, ut duplum et dimidium; vel super actionem et passionem, ut dominus et servus, movens et motum, pater et filius.
Rursus, relativorum quae super quantitatem fundantur, quaedam fundantur super diversam quantitatem, ut duplum et dimidium, maius et minus; quaedam super ipsam unitatem, ut idem, quod significat unum in substantia; et aequale, quod significat unum in quantitate; et simile, quod significat unum in qualitate.
Divinae igitur personae distingui non possunt relationibus fundatis super diversitatem quantitatis: quia sic tolleretur trium personarum aequalitas.
Neque iterum relationibus quae fundantur super unum: quia huiusmodi relationes distinctionem non causant, immo magis ad convenientiam pertinere inveniuntur, etsi forte aliqua eorum distinctionem praesupponunt.
In relationibus vero omnibus super actionem vel passionem fundatis, semper alterum est ut subiectum, et inaequale secundum virtutem, nisi solum in relationibus originis, in quibus nulla minoratio designatur, eo quod invenitur aliquid producere sibi simile et aequale secundum naturam et virtutem.
Relinquitur igitur quod divinae personae distingui non possunt nisi oppositione relativa secundum originem.
Oportet igitur quod, si spiritus sanctus a filio distinguitur, quod sit ab eo: non enim est dicere quod filius sit a spiritu sancto, cum spiritus sanctus magis filii esse dicatur, et a filio detur.
Item. A patre est filius et spiritus sanctus.
Oportet igitur patrem referri et ad filium et ad spiritum sanctum ut principium ad id quod est a principio. Refertur autem ad filium ratione paternitatis, non autem ad spiritum sanctum: quia tunc spiritus sanctus esset filius; paternitas enim non dicitur nisi ad filium. Oportet igitur in patre esse aliam relationem qua referatur ad spiritum sanctum, et vocetur spiratio.
Similiter, cum in filio sit quaedam relatio qua refertur ad patrem, quae dicitur filiatio, oportet quod in spiritu sancto sit etiam alia relatio qua referatur ad patrem, et dicatur processio. Et sic secundum originem filii a patre sint duae relationes, una in originante, alia in originato, scilicet paternitas et filiatio; et aliae duae ex parte originis spiritus sancti, scilicet spiratio et processio. Paternitas igitur et spiratio non constituunt duas personas, sed ad unam personam patris pertinent: quia non habent oppositionem ad invicem. Neque igitur filiatio et processio duas personas constituerent, sed ad unam pertinerent, nisi haberent oppositionem ad invicem. Non est autem dare aliam oppositionem nisi secundum originem. Oportet igitur quod sit oppositio originis inter filium et spiritum sanctum, ita quod unus sit ab alio.
Adhuc. Quaecumque conveniunt in aliquo communi, si distinguantur ad invicem, oportet quod distinguantur secundum aliquas differentias per se, et non per accidens, pertinentes ad illud commune: sicut homo et equus conveniunt in animali, et distinguuntur ab invicem, non per album et nigrum, quae se habent per accidens ad animal, sed per rationale et irrationale, quae per se animal pertinent; quia, cum animal sit quod habet animam, oportet quod hoc distinguatur per hoc quod est habere animam talem vel talem, utputa rationalem vel irrationalem. Manifestum est autem quod filius et spiritus sanctus conveniunt in hoc quod est esse ab alio, quia uterque est a patre: et secundum hoc pater convenienter differt ab utroque, inquantum est innascibilis. Si igitur spiritus sanctus distinguatur a filio, oportet quod hoc sit per differentias quae per se dividant hoc quod est ens ab alio. Quae quidem non possunt esse nisi differentiae eiusdem generis scilicet ad originem pertinentes, ut unus eorum sit ab alio. Relinquitur igitur quod ad hoc quod spiritus sanctus distinguatur a filio, necesse est quod sit a filio.
Amplius. Si quis dicat spiritum sanctum distingui a filio, non quia sit a filio, sed propter diversam originem utriusque a patre:- in idem hoc realiter redire necesse est.
Si enim spiritus sanctus est alius a filio, oportet quod alia sit origo vel processio utriusque. Duae autem origines non possunt distingui nisi per terminum, vel principium, vel subiectum. Sicut origo equi differt ab origine bovis ex parte termini: secundum quod hae duae origines terminantur ad naturas specie diversas. Ex parte autem principii: ut si supponamus in eadem specie animalis quaedam generari ex virtute activa solis tantum; quaedam autem, simul cum hac, ex virtute activa seminis. Ex parte vero subiecti, differt generatio huius equi et illius secundum quod natura speciei in diversa materia recipitur. Haec autem distinctio quae est ex parte subiecti, in divinis personis locum habere non potest: cum sint omnino immateriales.
Similiter etiam ex parte termini, ut ita liceat loqui, non potest esse processionum distinctio: quia unam et eandem divinam naturam quam accipit filius nascendo, accipit spiritus sanctus procedendo. Relinquitur igitur quod utriusque originis distinctio esse non potest nisi ex parte principii. Manifestum est autem quod principium originis filii est pater solus. Si igitur processionis spiritus sancti principium sit solus pater, non erit alia processio spiritus sancti a generatione filii: et sic nec spiritus sanctus distinctus a filio. Ad hoc igitur quod sint aliae processiones et alii procedentes, necesse est dicere quod spiritus sanctus non sit a solo patre, sed a patre et filio.
Si quis vero iterum dicat quod differunt processiones secundum principium inquantum pater producit filium per modum intellectus ut verbum, spiritum autem sanctum per modum voluntatis quasi amorem:- secundum hoc oportebit dici quod secundum differentiam voluntatis et intellectus in deo patre distinguantur duae processiones et duo procedentes.
Sed voluntas et intellectus in deo patre non distinguuntur secundum rem, sed solum secundum rationem: ut in primo libro ostensum est. Sequitur igitur quod duae processiones et duo procedentes differant solum ratione. Ea vero quae solum ratione differunt, de se invicem praedicantur: verum enim dicetur quod divina voluntas est intellectus eius, et e converso. Verum ergo, erit dicere quod spiritus sanctus est filius et e converso: quod est sabellianae impietatis.
Non igitur sufficit ad distinctionem spiritus sancti et filii dicere quod filius procedat per modum intellectus, et spiritus sanctus per modum voluntatis, nisi cum hoc dicatur quod spiritus sanctus sit a filio.
Praeterea. Ex hoc ipso quod dicitur quod spiritus sanctus procedit per modum voluntatis, et filius per modum intellectus, sequitur quod spiritus sanctus sit a filio. Nam amor procedit a verbo: eo quod nihil amare possumus nisi verbo cordis illud concipiamus.
Item. Si quis diversas species rerum consideret, in eis quidam ordo ostenditur: prout viventia sunt supra non viventia, et animalia supra plantas, et homo super alia animalia, et in singulis horum diversi gradus inveniuntur secundum diversas species; unde et Plato species rerum dixit esse numeros qui specie variantur per additionem vel subtractionem unitatis. Unde in substantiis immaterialibus non potest esse distinctio nisi secundum ordinem. In divinis autem personis, quae sunt omnino immateriales, non potest esse alius ordo nisi originis. Non igitur sunt duae personae ab una procedentes, nisi una earum procedat ab altera. Et sic oportet spiritum sanctum procedere a filio.
Adhuc. Pater et filius, quantum ad unitatem essentiae, non differunt nisi in hoc quod hic est pater et hic est filius.
Quicquid igitur praeter hoc est, commune est patri et filio. Esse autem principium spiritus sancti est praeter rationem paternitatis et filiationis: nam alia relatio est qua pater est pater, et qua pater est principium spiritus sancti, ut supra dictum est.
Esse igitur principium spiritus sancti est commune patri et filio.
Amplius. Quicquid non est contra rationem alicuius, non est impossibile ei convenire, nisi forte per accidens. Esse autem principium spiritus sancti non est contra rationem filii. Neque inquantum est deus: quia pater est principium spiritus sancti.
Neque inquantum est filius: eo quod alia est processio spiritus sancti et filii; non est autem repugnans id quod est a principio secundum unam processionem, esse principium processionis alterius. Relinquitur igitur quod non sit impossibile filium esse principium spiritus sancti. Quod autem non est impossibile, potest esse. In divinis autem non differt esse et posse. Ergo filius est principium spiritus sancti.