Quod ultima felicitas non sit in actu prudentiae.
Ex hoc etiam apparet quod neque in actu prudentiae est ultima hominis felicitas.
Actus enim prudentiae est solum circa ea quae sunt Moralium virtutum. Non est autem in actibus Moralium virtutum ultima hominis felicitas. Neque igitur in actu prudentiae.
Adhuc. Ultima felicitas hominis est in optima hominis operatione. Optima autem hominis operatio, secundum id quod est proprium hominis, est in comparatione ad perfectissima obiecta. Operatio autem prudentiae non est circa obiecta perfectissima intellectus vel rationis: non enim est circa necessaria, sed circa contingentia operabilia.
Non est igitur in eius operatione ultima hominis felicitas.
Amplius. Quod ordinatur ad alterum sicut ad finem, non est ultima hominis felicitas. Operatio autem prudentiae ordinatur ad alterum sicut ad finem: tum quia omnis practica cognitio, sub qua continetur prudentia, ordinatur ad operationem; tum etiam quia prudentia facit hominem bene se habere in his quae sunt ad finem eligenda, sicut patet per Aristotelem, in VI ethicorum.
Non est igitur in operatione prudentiae ultima hominis felicitas.
Item. Animalia irrationabilia non participant aliquid felicitatis: sicut probat Aristoteles in I ethicor.. Participant autem quaedam eorum aliquid prudentiae: ut patet per eundem in I metaphysicae. Igitur felicitas non consistit in operatione prudentiae.