IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 39

Numquid nosti tempus partus ibicum? commemoraverat dominus in praecedentibus id quod pertinet ad vim cognoscitivam, loquens de sapientia hominis et intelligentia galli; commemoraverat etiam de praeda leonum et esca corvorum, quae pertinent ad vim nutritivam; nunc autem commemorat quaedam pertinentia ad vim generativam, et incipit agere de partu ibicum et cervarum in quibus aliquid occultum esse videtur. Ibices enim sunt quaedam animalia parva corpore quae in locis petrosis habitant, in quibus et pariunt: unde ad huiusmodi loca non de facili patet hominibus accessus, propter quod dicit numquid nosti tempus partus ibicum in petris? quasi dicat: hoc hominibus est ignotum propter asperitatem locorum in quibus pariunt.

Cervae autem, ut dicitur, eligunt loca occulta in quibus pariant, ubi lupi accedere non solent, et ideo ad ostendendum occultationem partus ipsarum subdit vel parientes cervas observasti? quod dicitur ad divinae providentiae commendationem: mulieres enim cum pariunt indigent obstetricum obsequio, sed animalibus quorum partus homines latet deus sua providentia exhibet auxilium quod est eis necessarium ad pariendum, inquantum scilicet dat eis industriam naturalem ut cognoscant ea quae sunt in talibus cognoscenda, quorum primum est quod sciatur spatium temporis quo fetus in utero perficitur, et quantum ad hoc dicit dinumerasti menses conceptus earum, ut scilicet eis indicares quando se deberent praeparare ad partum? unde subdit et scisti tempus partus earum, ut scilicet eis indicares quando parere deberent? in his enim solent mulieres puerperae ab aliis instrui, sed animalia, quae etiam sunt longe a conversatione humana, per naturalem industriam eis divinitus inditam haec cognoscunt et determinato tempore se praeparant ad partum eo modo quo facilius possit partus emitti, unde subdit incurvantur ad fetum, scilicet emittendum, et pariunt, scilicet per se ipsas instruente natura; et tamen partus non est eis delectabilis sed poenosus, unde subdit et rugitus emittunt, scilicet propter dolorem quem pariendo patiuntur. Et sicut matres naturali industria se praeparant ad partum, ita etiam et filii naturali industria divinitus indita sibi necessaria conquirunt, unde subdit separantur filii earum, quod dicit ad differentiam fetus humani, nam puer mox natus non potest se movere ut discedat a matre, quod tamen in praedictis animalibus contingit: statim enim postquam nascuntur moventur, et primus eorum motus est ad escam quaerendam, unde subdit et pergunt ad pastum. Sed tamen in principio indigent pasci lacte matris, unde sic a matre separantur quod tamen ad eam redeunt, postmodum vero cum perfecti fuerint totaliter separantur a matribus, unde et subdit egrediuntur et non revertuntur ad eas, quia scilicet ulterius ab eis lactari non indigent.

His autem praemissis quae pertinent ad speciales quasdam animalium proprietates, pertinentibus scilicet ad cognitionem, escam et partum, commemorat ea quae pertinent ad totam conversationem vitae.

Circa quam primo mirabile apparet quod quaedam animalia dum sunt domestica sustentari non possunt absque hominis cura, inveniuntur tamen aliqua ad illud genus pertinentia quae sunt silvestria et absque hominum providentia gubernantur; et hoc maxime mirabile apparet in asino qui cum est domesticus totaliter videtur humanae servituti deputatus, a qua tamen servitute asini silvestres qui onagri dicuntur liberi esse apparent, unde dicit quis dimisit onagrum, idest asinum silvestrem, liberum, scilicet ab hominum servitute? quod quidem dicitur secundum quod id quod consuetum est apprehenditur ab hominibus quasi naturale, unde quia consueti sunt homines non videre asinos nisi servituti subiectos, videtur eis quod sint naturaliter servi, et ideo si aliquando inveniantur liberi videtur eis quod sint a servitute dimissi; e contrario autem se habet, nam prius fuerunt huiusmodi animalia homini non subiecta per modum quo nunc sunt, postmodum autem humano artificio sunt domita et hominum servitiis deputata. Signa autem servitutis asinorum sunt vincula quibus ligantur, sicut camus vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et vincula eius quis solvit? onagri enim huiusmodi vinculis carent. Apparet etiam in asinis domesticis quod pereunt si remaneant absque habitaculis ab hominibus praeparatis, sed onagri habent sibi per divinam providentiam habitaculum praeparatum, unde subdit cui dedi in solitudine, scilicet ad quam homo non accedit, domum, puta aliquod antrum vel cavernam quamcumque, et tabernacula eius, puta scilicet sub herbis aut arboribus, in terra salsuginis, idest in aliqua terra inhabitata propter siccitatem et solis exustionem, ex qua humor eius quasi in saporem salis convertitur. Et quamvis huiusmodi habitatio videatur incultior et horridior propter solitudinem, tamen eam praefert quantumcumque nobili civitati, unde subdit contemnit multitudinem civitatis, scilicet in comparatione ad habitationem deserti.

Et assignat duplicem rationem, quarum prima est quia ibi non exiguntur ab eo laboriosa opera, unde subdit clamorem exactoris non audit, idest domini exigentis ab eo portationem onerum vel aliquid huiusmodi; alia ratio est quia ibi liberius evagatur ad pastum quaerendum, unde subdit circumspicit montes pascuae suae, quia scilicet patet ei liber aditus ad diversa loca pro pascuis quaerendis, et ipsa etiam pascua pro suo libitu accipit, unde subdit et virentia quaeque perquirit: asinis autem domesticis non dantur optima pascua sed interdum viliora, melioribus pascuis nobilioribus animalibus reservatis.

Sicut autem asinus servit homini ad onera deferenda, loco cuius in silvestribus invenitur onager, ita etiam servit homini inter domestica animalia bos ad arandum propter suam fortitudinem, cui comparat inter silvestria rinocerontem, idest unicornem, quod est animal quadrupes valde forte et ferum, habens unum cornu in media fronte; hoc autem animal propter sui feritatem non de facili potest domari sicut bos domatur, unde subdit numquid volet rinoceros, idest unicornis, servire tibi, ut scilicet domesticatus sponte tibi oboediat? animalia autem domesticata cibum libenter ab hominibus capiunt, ad quod excludendum subdit aut morabitur ad praesepe tuum, ut scilicet paratus sit comedere quod a te ei offertur? boves autem domesticati ad hoc nutriuntur ut ministerio arationis applicentur, et ad hoc excludendum subdit numquid alligabis loro tuo rinoceronta, idest unicornem, ad arandum, sicut scilicet aratur in bobus? utuntur etiam homines bobus ad aliud ministerium, ut scilicet trahentes quoddam rastrum terram aratam complanent glebam comminuendo, unde subdit aut confringet glebas vallium, quae scilicet solent diligentius excoli propter maiorem fecunditatem, post te, idest postquam terram araveris? vel post te, idest ut te praecedente ille sequatur glebas confringens? dimittuntur etiam quaedam animalia fortia ad agrorum custodiam contra latrones vel animalia quae possent segetes devastare, sicut custodiuntur agri per aliquos canes feroces, sed hoc per unicornem fieri non potest quia non domesticatur, unde subdit numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos, idest fructus agrorum ad custodiendum? sic ergo non potes hoc fortissimo animali uti nec sicut bove ad arandum nec sicut cane ad custodiendum.

Similiter etiam non potes eo uti sicut forti agricola ad fructus terrae procurandos, unde subdit numquid credes ei quod reddet sementem tibi et aream tuam congreget? sicut scilicet facit operarius qui semen a domino susceptum serit et multiplicatum reddit, segetes congregando in aream et post trituram in horreum domini reportando.

His igitur positis in quibus quaedam animalia silvestria a domesticis diversificantur, subdit quasdam proprietates quorundam animalium in quibus videntur ab omnibus aliis animalibus quaedam proprietates diversae. Et hoc praecipue apparet in strutione qui est avis quaedam appropinquans ad genus bestiarum, unde licet habeat pennas ad modum animalium alte volantium, non tamen per eas se potest in altum elevare, unde dicit penna strutionis similis est pennis herodii, idest nobilissimi falconis qui girfalcus dicitur, et accipitris, qui est avis nota, et ambae sunt aves boni volatus. Est autem et alia proprietas strutionis diversa ab aliis avibus, quod scilicet sua ova non fovet sed fodiens in arena ea dimittit et operit sabulo, unde subdit quae derelinquit in terra ova sua. Habet autem hanc naturalem industriam quod observat tempus calidum, scilicet quando incipiunt stellae apparere quae dicuntur virgiliae, scilicet in mense Iulii, et tunc parit ova, et sic ex calore temporis et loci, quia scilicet non moratur nisi in locis calidis, ova vivificantur et ex eis pulli nascuntur, unde subdit tu forsitan in pulvere calefacies ea? quasi dicat non, sed hoc agitur providentia divina per quam etiam ova in pulvere conservantur illaesa. Strutio enim est naturaliter animal obliviosum et nullam curam adhibet de conservatione ovorum, unde subdit obliviscitur quod pes, scilicet hominis transeuntis per viam, conculcet ea, scilicet ova, aut bestia agri conterat, vel casu pertranseundo vel propter appetitum cibi. Et sicut non habet curam de conservatione ovorum ita non habet curam de nutritione pullorum, unde subdit duratur ad filios suos quasi non sint sui, quia scilicet nullam curam habet de nutritione eorum, et ita quantum in se est perdit fructum generationis, unde subdit frustra laboravit, scilicet concipiendo et conceptum portando, ex quo filios non nutrit; contingit etiam quandoque quod etiam alia animalia fetus suos deserunt propter timorem, sed strutio hoc facit nullo timore cogente. Facit autem hoc etsi non propter timorem tamen propter defectum naturalis industriae quam circa hoc alia animalia habent, unde subdit privavit enim deus eam, scilicet feminam strutionis, sapientia, scilicet ad ordinate nutriendum et gubernandum fetum, nec dedit illi intelligentiam, per quam scilicet sollicitudinem habeat de pullis suis: sapientiam autem et intelligentiam nominat industriam naturalem. Et quia supra dixerat quod habet pennas similes pennis herodii et accipitris, consequenter ostendit ad quid ei huiusmodi pennae prosint dicens cum tempus fuerit, idest cum aliqua necessitas velocitatis motus sibi immineat, in altum alas erigit, ita tamen quod per alas corpus eius sursum elevari non potest, sed per eas iuvatur ad velociter currendum, unde subdit deridet equitem, quia scilicet velocius currit quam equus hominem deferens, et ascensorem eius, scilicet equi, quia scilicet velocius curreret quam homo si suis pedibus iret.

Sicut autem strutio habet quasdam proprietates a pluribus animalibus diversas quibus ab aliis deficit, ita etiam equus habet quasdam proprietates ad nobilitatem pertinentes quibus ab aliis animalibus differt. Primo autem equi fortitudinem commemorat cum dicit numquid praebebis equo fortitudinem, scilicet non solum corporis prout est potens ad onus ferendum, sed etiam animi prout audacter ad pericula vadit? aliam autem proprietatem eius commemorat, quod scilicet ex exteriori ornatu ad libidinem provocatur: dicitur enim de equis quod iubarum decore ad coitum agitantur et iubis tonsis eorum libido extinguitur, ad quod significandum subdit aut circumdabis collo eius hinnitum? solent enim equi hinnire propter libidinem, secundum illud ier.

V 8 equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat; ergo hinnitus collo equi a deo circumdatur quando iubae ei dantur a deo, ex quarum consideratione ad libidinem provocatur. Est autem et alia equi proprietas quod vehementer salit contra morem multorum quadrupedum, unde subdit numquid suscitabis eum, scilicet elevando in altum, quasi locustas, quae scilicet saliendo moventur? alia vero proprietas equi est audacia ipsius in bellis, quam diffusius describit quia est nobilis et admiranda, et primo manifestatur eius audacia quando adhuc odoratu bellum percipit a remotis, unde sequitur gloria narium eius terror, idest bellum quod est aliis ad terrorem, naribus ab equo perceptum est equo ad gloriam, idest ad quandam animi magnitudinem; et huius signum statim in eo apparet, de quo subditur terram ungula fodit, quasi praeparans se ad pugnandum. Ex hoc autem quod bellum percipit interius gaudet, unde subdit exultat, scilicet percepta opportunitate pugnandi, et hoc per effectum ostendit cum subdit audacter in occursum pergit armatis. Nec in ipso proelio existens terrore deicitur, unde subdit contemnit pavorem, et quod est amplius, etiam vulnerum dolore non repellitur, unde subdit nec cedit gladio. Solent autem plura animalium ex solo strepitu terreri, sed hoc equo non accidit, unde subdit super ipsum sonabit pharetra, scilicet plena sagittis, dum concutitur ad motum militis equo insidentis; similiter etiam ex hasta et clipeo militis sonus aliquis procedit, unde subdit vibrabit hasta, idest hasta dum vibratur sonum emittit; similiter clipeus dum movetur et ad arma colliditur sonum facit, unde subdit et clipeus, scilicet sonat; sed tamen ad hunc sonitum equus non stupescit, unde subdit fervens, scilicet interius per audaciam, et fremens, scilicet hinnitu, quem fremitum nominat, qui est proprie leonum, propter equi audaciam; et non solum voce interiorem fervorem animi monstrat sed etiam exteriori actu, unde subdit sorbet terram, idest videtur eam sorbere pedibus fodiendo.

Et non solum non obstupescit sonitu pharetrae, hastae et clipei, sed nec etiam sono tubae qua utuntur in bellis, unde subdit nec reputat tubae sonare clangorem, ut scilicet propter hoc obstupescat; quin immo gaudere dicitur ad sonum bucinae, unde subdit ubi audierit bucinam dicit: vah. Idest emittit exultationis vocem, nam vah. Est interiectio exultantis.

Et quia haec quae praedicta sunt pertinent ad equi audaciam, subiungit de perspicacitate ipsius dicens procul odoratur bellum, idest cum adhuc hostes sunt procul, odoratu percipit bellum imminere et quasi videtur sentire belli praeparationem, dum scilicet duces suis exhortationibus animant milites, et quantum ad hoc subdit exhortationem ducum, scilicet percipit, et ululatum, idest confusum clamorem et strepitum, exercitus, scilicet praeparantis se ad bellum.

His autem praemissis de animalibus quae gradiuntur in terra, accedit ad animalia quae volant in aere, et primo commemorat naturalem industriam accipitris qui tempore mutationis pennarum expandit alas suas ad Austrum, qui est ventus calidus, ut apertis poris veteres pennae decidant et novae renascantur, unde dicit numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, scilicet quando pennae eius renovantur, expandens alas suas ad Austrum, ut scilicet facilius pennas mutet? ultimo autem loquitur de aquila quae ceteris avibus altius volat, unde dicit numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, scilicet sicut ad meum? facit enim hoc aquila naturali instinctu: omnis autem naturalis cursus rerum est quaedam motio creaturae ad praeceptum dei, secundum illud Psalmi ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Et sicut aquila habet motum in altum ita etiam et in altis conversatur, quod pertinet ad nobilitatem suae naturae, et ideo dicit et in arduis ponet nidum suum, ut scilicet pulli eius statim nati consuescant in altis morari, et ideo subdit in petris manet, quasi gaudens aeris puritate eo quod in locis petrosis non sit multa vaporum resolutio; et in praeruptis silicibus commoratur, ad quas scilicet noxiis bestiis non patet accessus, atque inaccessibilibus homini rupibus, per quod scilicet eius securitati providetur. Habet autem aquila visum valde acutum ut possit ex longinquo videre necessarium cibum, unde subdit inde, scilicet de locis altis, contemplatur escam, scilicet non solum propinquam sed etiam remotam, unde subdit et oculi eius de longe prospiciunt. Est autem et aquila potens in praeda sicut et leo inter quadrupedia, et ad hoc designandum subdit pulli eius lambunt sanguinem, scilicet animalium viventium quae aquila ad nidum defert. Pascitur autem aquila non solum animalibus vivis sicut falcones et accipitres, sed etiam cadaveribus animalium mortuorum, unde subdit et ubicumque cadaver fuerit statim adest, per quod etiam velocitatem volatus eius designat.

Haec autem omnia sunt inducta ad ostendendum magnitudinem divinae sapientiae et virtutis per quam tam mirabiles effectus producuntur: unde datur intelligi quod iob auditis tot mirabilibus divinorum effectuum stupens siluit; sed dominus eum excitat ad considerandum quod homo non est idoneus ad disputandum cum deo, unde subditur adiecit dominus, scilicet super verba praemissa, et locutus est ad iob, eo scilicet tacente: numquid qui contendit cum deo, idest qui offert se disputaturum cum eo, tam facile conquiescit, scilicet quasi sit superatus sicut tu qui taces? utique qui arguit deum, quasi de eius iudiciis disputans, debet et respondere illi: iustum est enim ut qui alium ad disputandum provocat, etiam ipse paratus sit respondere.

Et ne videretur iob, licet convictus, in sua sententia obstinatus permanere, in verba humilitatis prorumpit, unde sequitur respondens autem iob domino dixit: qui leviter locutus sum respondere quid possum? ubi considerandum est quod iob coram deo et sua conscientia loquens non de falsitate locutionis aut de superba intentione se accusat, quia ex puritate animi fuerat locutus, sed a levitate sermonis: quia scilicet etiam si non ex superbia animi locutus fuerat, verba tamen eius arrogantiam sapere videbantur, unde amici eius occasionem scandali sumpserant; oportet autem vitare non solum mala sed etiam ea quae habent speciem mali, secundum apostolum I ad Thess. V 22 ab omni specie mala abstinete vos, et ideo subdit manum meam ponam super os meum, ut scilicet ad similia verba de cetero non prorumpam; et de his quae dixi paeniteo, unde subdit unum locutus sum quod utinam non dixissem, scilicet quod dixi me velle disputare cum deo, et alterum, scilicet quod meam iustitiam praetuli dum de divinis iudiciis ageretur. Tertium autem quod ei eliud imposuerat, ut scilicet diceret iudicium dei esse iniustum, non recognoscit, quia hoc non pertineret ad levitatem locutionis sed ad blasphemiam.

Sic autem de leviter dictis paenitet quod emendationem proponit, unde subdit quibus ultra non addam, ut scilicet alias verba levia proferam.

Est autem considerandum quod si praedicta locutio domini ad iob non fuit per exteriorem sonum prolata sed interius inspirata, iob tripliciter in hoc libro invenitur fuisse locutus: primo quidem quasi repraesentans affectum sensualitatis in prima conquestione cum dixit pereat dies, secundo exprimens deliberationem rationis humanae dum contra amicos disputaret, tertio secundum inspirationem divinam dum ex persona domini verba induxit; et quia humana ratio dirigi debet secundum inspirationem divinam, post verba domini, verba quae secundum rationem humanam dixerat reprehendit.