IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 12

Respondens autem iob dixit etc.. Sophar in verbis praecedentibus conatus fuerat ostendere quod secreta sapientiae dei homo comprehendere non potest, ad suggillandum iob qui quasi cum deo disputationem requirere videbatur. Et sicut ex verbis eius et aliorum amicorum perpendi potest, circa tria tota eorum versabatur intentio: primo enim studebant ad dicendum aliqua magnifica de deo, extollentes eius sapientiam et potentiam et iustitiam, ut ex hoc eorum causa favorabilior appareret; secundo huiusmodi magnifica de deo assumpta ad falsa quaedam dogmata applicabant, utpote quod propter iustitiam homines prosperarentur in hoc mundo et propter peccata tribularentur, et quod post hanc vitam non esset aliquid expectandum; tertio ex huiusmodi assertionibus, propter adversitatem quam patiebatur iob, arguebant eum quasi iniquum et promittebant ei quaedam inania si iniquitatem desereret, utpote quod defossus securus dormiret et quod ad vesperam oriretur ei fulgor meridianus, quae iob quasi irrisiones reputabat: et circa haec tota iob responsio versatur. Primo ergo contra eos loquitur de hoc quod se extollebant, quaedam magnalia de deo proponentes ac si soli ipsi ea scirent et iob ea ignoraret, et ideo dicitur respondens autem iob dixit: ergo vos soli estis homines? quod sequitur si vos haec solos scire reputatis de magnitudine dei quae omnes homines cognoscunt; et cum in cognitione magnitudinis dei consistat sapientia, sequitur quod, si haec soli vos nostis, quod in vobis solum sit sapientia, et ita cessantibus vobis sapientia cessat, et ideo subdit et vobiscum morietur sapientia? quasi dicat: inconveniens est vel quod vos soli sitis homines vel quod vos soli sitis sapientes.

Sed quia possent dicere non soli nos scimus sed tamen tu nescis, respondet subdens et mihi est cor, scilicet ad haec scienda, sicut et vobis, nec inferior vestri sum, quantum scilicet ad hanc cognitionem.

Et ne hoc arrogantiae posset ascribi, subiungit quis enim haec quae nostis ignorat? quasi dicat: non est magnum si dico me scire ea quae scitis quia non est magnum ea scire, cum quilibet ea sciat; sed in hoc quod me haec ignorare reputatis, me contemptui habere videmini quasi ignorem ea quae omnes sciunt, unde subdit qui deridetur ab amico suo sicut ego, a vobis scilicet dum me insipientem reputatis, invocabit deum, et exaudiet eum, quia ubi deest auxilium humanum ibi maxime adest auxilium divinum, secundum illud Psalmi quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me; et in hoc videtur quasi respondere ei quod supra dixerat sophar tunc levare poteris faciem tuam, ac si dicat: non oportet me amplius expectare ad fiducialiter orandum, quia ex hoc ipso quod ab amicis derideor datur mihi spes recurrendi ad deum.

Quare autem irrisus ab amico a deo exaudiatur, ostendit subdens deridetur enim iusti simplicitas, ubi ostendit et qui sunt qui derideantur et quare, et etiam a quibus, cum subdit lampas contempta apud cogitationes divitum. Derideri enim deficientis est, deridere autem superabundantis; qui autem in virtutibus superabundant eos qui in virtutibus deficiunt non irrident, sed magis compatiuntur et iuvant si possunt, sed illi qui in temporalibus abundant maxime solent irridere eos qui in temporalibus deficiunt, et praecipue quando studium non adhibent ad temporalia conquirenda; studium autem iustorum non est ad temporalia conquirenda sed ad rectitudinem sectandam, unde a fraudibus et dolis abstinent quibus plerumque divitiae acquiruntur, et ex hoc simplices reputantur: ergo ut plurimum deridentur iusti. Causa autem irrisionis est simplicitas, sed non sic irridetur quasi malum manifestum sed quasi bonum occultum, et ideo hic simplicitas vocatur lampas propter claritatem iustitiae, sed contempta apud cogitationes divitum, scilicet qui finem suum in divitiis ponunt - qui enim summum bonum in divitiis ponit, oportet quod cogitet quod intantum sunt aliqua magis bona inquantum magis prosunt ad divitias conquirendas -, unde oportet quod eis sit contemptibilis iustorum simplicitas per quam divitiarum multiplicitas impeditur. Sed licet ipsa simplicitas iustorum in cogitationibus divitum contemnatur, tamen suo tempore a fine debito non fraudatur, unde dicit parata ad tempus statutum; non autem dicit hoc quasi in aliquo tempore praesentis vitae iustis pro sua simplicitate aliqua terrena prosperitas sit reddenda, sed indeterminatum relinquit quod sit istud tempus statutum et ad quem finem iustorum simplicitas praeparetur: nondum enim ad hoc disputatio pervenit sed in sequentibus ostendetur.

Sic igitur iob occulte insinuat quare ab amicis irrideretur, quos divites vocat, quia prosperitatem huius mundi finem hominis ponebant quasi praemium iustitiae hominis; ipse autem sua simplicitate non hoc praemium quaerebat sed aliud in tempore statuto, et ideo fiduciam habebat ut si invocaret dominum ab eo exaudiretur.

Et quia divites iusti simplicitatem irridentes non in hoc sistunt sed usque ad contemptum dei procedunt, unde subditur abundant tabernacula praedonum: consequens enim est quod, ex quo aliqui finem suum in divitiis ponunt, quod omnes vias exquirant ad hunc finem ultimum consequendum vel fraudando vel quocumque alio modo, et sic efficiuntur praedones et dum praedantur divitiis abundant; ex hac autem abundantia sequitur contemptus dei, unde subditur et audacter provocant deum. Tunc enim aliquis aliquid audacter facit quando credit hoc esse bonum quod facit: cum enim conscientia remordet de malo, non sine timore homo perpetrat malum quia, ut dicitur Sap. XVII 10, cum sit timida nequitia data est in omnium condemnationem; qui autem finem ultimum in divitiis ponunt, ex hoc ipso aestimant bona omnia esse per quae hunc finem consequuntur; manifestum est autem quod cum divitias acquirunt praedando, provocant deum contra eius iustitiam facientes: unde consequens est quod audacter provocent deum. Vel aliter: ex divitiis homo in superbiam erigitur reputans se per eas sibi sufficere, et ex hoc contemnit deum audacter in divitiis suis confidens, secundum illud Deut. XXXII 15 incrassatus est dilectus et recalcitravit.

Sed quia dixerat abundare praedonum tabernacula qui provocant deum, ne forte responderetur quod talis abundantia non est a deo, subiungit cum ipse dederit omnia in manibus eorum, idest in potestate eorum, quia potestas nocendi alicui non est nisi a deo, voluntas autem malefaciendi non est nisi a se ipso, et ideo in hoc quod praedantur deum provocant, sed abundantia consequens est eis a deo.

Et hoc consequenter probat cum subdit nimirum interroga iumenta et docebunt te, et volatilia caeli et indicabunt tibi; loquere terrae et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris; quid autem omnia ista interrogata respondeant, ostendit subdens quis ignorat quod omnia haec manus domini fecerit? hoc ergo est quod omnia confitentur se a deo esse facta; tunc autem homo creaturas interrogat quando eas diligenter considerat, sed interrogatae respondent dum per considerationem ipsarum homo percipit quod tanta ordinatio quae invenitur in dispositione partium, in ordine actionum, nullo modo posset esse nisi ab aliqua superiori sapientia dispensante. Si autem huiusmodi creaturae a deo factae sunt, manifestum est quod in dei potestate sunt sicut artificiata in potestate artificis, et ideo subdit in cuius manu, idest potestate, est anima omnis viventis, et non solum aliorum animalium sed et spiritus universae carnis hominis; si autem in potestate eius sunt, manifestum est quod nullus illas habere potest nisi ab ipso, secundum illud Dan. IV 14 dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud. Manifestum est igitur quod et terram et animalia de quibus supra dixerat, in quibus humanae divitiae consistunt, nullus homo habere potest nisi deus in manu eius dederit: et sic si praedones abundant, deus dedit in manibus eorum; per hoc ergo confutatur illorum opinio qui ponebant divitias a deo dari pro merito iustitiae, cum etiam praedonibus a deo dentur.

Nonne auris verba diiudicat etc.. Quia superius posuerat iob ea quae sophar de excellentia divinae magnitudinis dixerat esse omnibus manifesta, intendit hic ostendere quod hoc ad notitiam hominum pervenire potest per experimentum divinae potentiae et sapientiae in rebus humanis. Unde primo manifestat quomodo homines per experimentum in rerum cognitionem deveniant, dicens nonne auris verba diiudicat, scilicet dum ea audit? et fauces comedentis saporem nonne diiudicant? quia experimentum a sensu est, convenienter per iudicium sensuum virtutem experimenti manifestat, et praecipue per auditum et gustum, quia auditus inter omnes sensus est disciplinabilior, unde plurimum ad scientias contemplativas valet; gustus autem est perceptivus ciborum qui homini sunt necessarii ad vitam, unde per iudicium gustus experimentum significat quod de rebus activae vitae habetur. Et propter hoc ex iudicio duorum sensuum ostendit virtutem experimenti tam in speculativis quam in operativis, cum subdit in antiquis est sapientia, quae ad contemplationem pertinet, quia scilicet antiqui multa audierunt; et in multo tempore prudentia, quae ad actionem pertinet, quia scilicet in multo tempore homines multa degustant, utilia vel nociva.

Sic igitur manifestata experimenti virtute, subiungit quid homines de deo experiri possunt cum dicit apud ipsum est sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam. Ubi quatuor deo attribuit quae se per ordinem habent: nam primum quidem est occulta cognoscere, quod ad intelligentiam pertinet; secundum autem est, ex his quae homo intelligit, invenire in activis quidem vias accommodas ad aliquem finem, quod ad consilium pertinet, sicut et in speculativis, per ea quae homo intelligit, rationes deducit ad aliquas conclusiones cognoscendas; tertium autem est ut de his quae homo adinvenit rectum iudicium habeat, quod ad sapientiam pertinet; quartum autem est ut ea quae aliquis iudicat esse facienda potenter exequatur, et ad hoc pertinet fortitudo.

Quia vero experimentum procedit a sensibilibus, quae licet sint priora secundum nos sunt tamen simpliciter et secundum naturam posteriora, ideo incipit ostendere quomodo homines experiri possunt fortitudinem divinam, et primo quidem in ipsis rebus humanis. Videmus enim quod aliqui homines totaliter destruuntur, vel per mortem quantum ad esse naturae vel per omnimodam abiectionem quantum ad esse civile cum tamen habeant multos manutentores; unde cum adiuvari per homines non possunt ne ad destructionem perveniant, manifestum est quod ab aliqua occulta causa et divina et excellente humanam virtutem hoc contingit, cum ei virtus humana resistere non possit, et hoc est quod dicit si destruxerit nemo est qui reaedificet. Item videmus aliquos homines in suis processibus impediri, etsi non totaliter destruantur, licet habeant plurimos directores; unde manifestum est quod hoc etiam ab aliqua excellentiori virtute fit, unde subditur et si incluserit hominem, involvendo eum diversis difficultatibus, nullus est qui aperiat, idest qui expedire possit, unde Eccl. VII 14 dicitur nemo potest corrigere eum quem deus despexerit.

Deinde ostendit quomodo possint homines experiri divinam potentiam in rebus naturalibus, praecipue quantum ad pluvias et siccitates, unde dicit si continuerit aquas, ne scilicet pluendo cadant, omnia siccabuntur, scilicet quae ex terra germinant, et si emiserit eas, in magna abundantia, subvertent terram, sicut in diluviis accidit. Et licet hoc ex aliquibus causis naturalibus proveniat quod aliquando pluviae cessent usque ad omnimodam siccitatem, aliquando autem abundent usque ad terrae subversionem, non tamen hoc a divina potentia subtrahitur quae etiam ipsas naturales causas ad proprios ordinavit effectus: sic igitur quasi ex praemissis concludens, subdit apud ipsum est fortitudo.

Deinde incipiens progredi ad secundum membrum, adiungit et sapientia, quasi proponens quod manifestare intendit. Est autem proprium sapientiae ut per eam rectum iudicium habeatur de rebus; ille autem recte iudicat de rerum veritate qui potest discernere quomodo aliquis decipiatur a veritate declinans: et ideo ad ostendendum quod in deo sit sapientia, subdit ipse novit decipientem et eum qui decipitur, idest discernit recto iudicio deceptiones, quibus aliquis praetermittit veritatem, a recta veritatis cognitione. Et hoc quidem supponit ab eo quod communiter ipse et amici conveniunt in hoc quod res humanae divino iudicio subduntur, de quibus iudicare non posset nisi peccata cognosceret, inter quae magnum locum obtinent deceptiones et fraudes.

Deinde ostendit per ea quae in rebus humanis apparent quod apud deum sit consilium. Circa quod tamen considerandum est quod sicut deus scit et principia speculativarum scientiarum et conclusiones et ordinem eorum ad invicem, non tamen per principia conclusionum cognitionem accipit sed omnia primo et simplici aspectu cognoscit, ita et in operativis et fines et ea quae sunt ad finem novit et quae viae ad fines aliquos consequendos expediant, non tamen vias ex finibus inquirit sicut nos dum consiliamur; sicut igitur in deo dicitur esse ratio inquantum cognoscit ordinem principiorum ad sequentia, non tamen ei convenit investigare aliquid per modum rationis ut ratio facit, ita apud ipsum dicitur esse consilium non per modum inquisitionis sed per modum simplicis et absolutae cognitionis. Profunditas autem alicuius in consiliis ex duobus perpendi potest: primo quidem quando subtilitate sui consilii adversarios, etiam si exercitati in consiliis videantur, ad hoc deducit eos quod necesse sit eis, deficientibus omnibus viis eorum, ad finem inconvenientem pervenire; et quantum ad hoc dicit adducit consiliarios in stultum finem, impediendo scilicet profunditate sui consilii vias quas adinveniunt ad finem huiusmodi evitandum. Secundo autem ostenditur profunditas alicuius in consiliis quando adversarios ad hoc deducere potest subtilitate sui consilii ut ignorent quid eos oporteat agere; et quantum ad hoc subdit et iudices in stuporem: dicit autem iudices sapientes qui de agendis rectum iudicium consueverunt habere. Sicut etiam et in disputationibus speculativis accidit quod aliquis efficax disputator habetur, qui adversarium ad inconveniens ducere potest vel propositum taliter firmare quod in contrarium nihil dici possit, sic autem et deus contra suos adversarios facit, quia et per vias quas ipsi eligunt eos ad perditionem ducit et suam veritatem et opera sic firmat ut ab adversariis commoveri non possint.

Et quia hoc generaliter dixerat, consequenter per specialia exempla manifestat, ostendens quomodo omnia quae in rebus humanis excellere videntur profunditate divini consilii in stultum finem et in stuporem adducuntur. In rebus autem humanis excellunt reges secundum potentiam, et quantum ad hos dicit balteum, idest cingulum militare, regum dissolvit: in cingulo enim eorum potentia designatur, secundum illud Psalmi accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; et praecingit fune renes eorum, dum in captivitatem trahuntur, in quo maximus defectus potentiae denotatur. Sacerdotes autem excellunt quantum ad reverentiam in qua habentur, de quibus subdit ducit sacerdotes inglorios.

Primarii autem et consiliarii civitatis aut regni excellere videntur secundum prudentiam in consiliis, et de his subdit et optimates supplantat, idest decipit.

Philosophi autem excellunt in consideratione veritatis, et de his dicit commutans labium veracium, idest eorum qui ad veritatem loquendam student: aliquando enim deus obnubilat eorum mentem per subtractionem suae gratiae, ut veritatem invenire non possint et per consequens nec loqui, secundum illud Rom. I 22 dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Excellunt etiam senes in directione iuvenum, et de his subdit et doctrinam senum auferens, vel quia senes infatuantur, vel quia totaliter de medio subtrahuntur, secundum illud Is. III 1 auferet dominus a ierusalem iudicem et prophetam et ariolum et senem. Excellunt autem principes in auctoritate quam habent aliis praecipiendi, et de his subdit effundit despectionem super principes, ut scilicet despiciantur ab his qui eis oboedire debebant.

Haec igitur omnia pertinere videntur ad hoc quod dixerat adducit consiliarios in stultum finem; sed quod aliquando aliqui ex infimo statu provehantur ad summum, pertinere videtur ad hoc quod dixerat et iudices in stuporem, et quantum ad hoc subdit et eos qui oppressi fuerant relevat, ut hoc referatur ad impotentes potentia maiorum oppressos, qui oppressoribus deiectis interdum ad statum potentiae elevantur. Quantum vero ad eos qui nullius sunt gloriae sed in infimo statu latent, subdit qui revelat profunda de tenebris, idest homines in infimo statu positos, et propter hoc ignotos quasi in tenebris existentes, in gloriam adducit, eos aliis revelando.

Quantum vero ad eos qui ignorantes reputantur et stulti, subdit et producit in lucem umbram mortis: umbra enim mortis ignorantia esse videtur vel stultitia, cum per cognitionem maxime viventia a non viventibus distinguantur; producit ergo in lucem umbram mortis quando vel ignorantibus sapientiam tribuit vel eos qui sapientes erant sapientes esse demonstrat quorum sapientia erat prius ignota.

Ut sic quod dictum est eos qui oppressi fuerant relevat, dicatur quasi in oppositum eius quod dixerat balteum regum dissolvit; quod vero subditur qui revelat profunda de tenebris, contra id quod dixerat ducit sacerdotes inglorios; quod vero subditur et producit in lucem umbram mortis, contra omnia quae sequuntur. Sicut autem huiusmodi alternationem sublimitatis et deiectionis circa singulares personas a deo fieri dixerat, hoc idem et circa totam gentem ostendit subdens qui multiplicat gentes, ut scilicet numerositate hominum crescant, et perdit eas, idest destruit aut bellis aut pestilentiis, et subversas, vel ex his casibus, vel ex oppressione alicuius vel aliquorum qui inique praesident, in integrum restituit, idest ad bonum statum reducit.

Ostenso igitur quod in deo sit fortitudo, sapientia et consilium, ultimo ostendit quod in eo sit intelligentia, quam diximus pertinere ad cognitionem occultorum, quae maxime videntur esse ea quae in corde latent: haec autem deum cognoscere ostendit per hoc quod in cordibus hominum operatur, et sic occulta cordium quasi suos effectus cognoscit. Dicit ergo qui immutat cor principum populi terrae, quantum scilicet ad voluntatem, unde et Prov. XXI 1 dicitur cor regis in manu domini, quocumque voluerit inclinabit illud; et licet omnium hominum voluntates deus inclinet, tamen specialis mentio fit de regibus et principibus quia eorum voluntates maius pondus habent, utpote quorum voluntatem multi sequuntur. Quantum vero ad intellectum subiungit et decipit eos, quod quidem dicitur non quod in falsitatem eos inducat, sed quia lumen suum eis subtrahit ne veritatem cognoscant, et eorum rationem obnubilat ne ad mala quae proponunt consequenda vias idoneas invenire possint, unde sequitur ut frustra incedant per invium, idest ut procedant per vias non convenientes quibus ad finem suum pervenire non possint. Contingit autem aliquem errare in agendis dupliciter: uno modo per ignorantiam, et quantum ad hoc dicit palpabunt in tenebris et non in luce, ut per tenebras ignorantia, per lucem cognitio designetur; palpant autem aliqui per ignorantiam ad modum caecorum dum non considerant nisi quae praesentialiter quasi tangendo sentiunt; alio modo errant aliqui in agendis propter passiones, quibus eorum ratio ligatur circa particularia ut ne universalem cognitionem applicet ad agenda, et quantum ad hoc subdit et errare eos faciet quasi ebrios: sic enim passione ligatur ratio quasi quadam ebrietate.