IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 35

Igitur eliud haec rursum locutus est etc.. Postquam eliud improbaverat verba iob quantum ad hoc quod, sicut ipse aestimabat, imposuerat iniquitatem divino iudicio, hic intendit improbare verba eius quantum ad hoc quod dixerat se esse iustum, unde dicitur igitur eliud haec rursum locutus est.

Interrupto scilicet sermone, expectans si iob responderet, quo non respondente iterato sermonem assumpsit dicens numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres: iustior deo sum? hoc quidem numquam iob dixerat, nec eliud ei imponit quod haec verba protulisset sed quod verba quae protulit ex hac cogitatione provenirent, unde signanter fecit de cogitatione mentionem. Ex quibus autem verbis hanc cogitationem eum habuisse eliud ostendit subdens dixisti enim: non tibi placet quod bonum est - alia littera quod rectum est -, vel quid tibi prodest si ego peccavero? haec duo verba in praemissis iob verbis numquam inveniuntur, sed primum horum, scilicet quod deo non placeat quod bonum est, videtur accipere ab eo quod iob supra X 15 dixerat si impius fuero, vae mihi est. Et si iustus, non levabo caput, quod iob dixerat ad significandum quod temporalibus poenis iusti pariter et iniusti affliguntur, sed eliud hoc interpretabatur esse dictum quasi deo hominis iustitia non placeret.

Hoc vero quod secundo proponit quid tibi prodest si ego peccavero? nusquam legitur iob dixisse, sed hoc accipere voluit ex hoc quod ibidem iob dixerat si peccavi et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? quod iob dixerat ad ostendendum quod prosperitas temporalis non semper innocentiam comitatur, alioquin ipse prosperitatis tempore innocens fuerat, dimissis sibi peccatis, nec erat ratio quare post peccatorum remissionem iterato a deo peccatis mundaretur; sed eliud ad hanc sententiam haec verba retorsit quasi iob putaverit peccatum suum aut poenam peccati deum induxisse propter suam utilitatem. Ex his autem duobus, scilicet quod deo non placeret quod bonum est, et quod ipse utile sibi reputaret peccatum, sequi videretur quod iob iustior deo esset, cum de se supra dixerit quod displicuerint ei mala et placuerint bona.

Concludit autem ex praemissis propter eorum absurditatem se compelli ad respondendum, unde dicit itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum, qui scilicet te talia dicentem convincere non potuerunt. Et incipit ab eo quod ultimo dictum est, ostendens quod deus non potest iuvari nec laedi ex operibus nostris bonis vel malis, et hoc propter eius sublimitatem, quam primo proponit dicens suspice, idest sursum inspice, caelum, quod scilicet est sedes dei, et intuere, scilicet visu, et contemplare, scilicet mente, aethera, idest totum superius corpus, ex cuius non solum altitudine sed etiam magnitudine, motu et ornatu conicere potes hoc, scilicet quod altior te sit, intantum scilicet quod opera tua ei nec proficere nec nocere possunt, unde subdit si peccaveris, scilicet in te vel in deum, quid ei nocebis? quasi dicat: in nullo ex hoc detrimentum patietur. Quantum autem ad peccata quae committuntur in proximum subdit et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quibus scilicet iniuste proximos laedis, quid facies contra eum? quasi dicat: in nullo ex hoc laedetur. Quantum autem ad bona quae in proximum fiunt subdit porro si iuste egeris, scilicet ius suum proximis reddens, quid donabis ei? quasi dicat: quid ipse ex hoc lucrabitur? quantum autem ad opera divini cultus subdit aut quid de manu tua accipiet, scilicet in sacrificiis et oblationibus? quasi dicat nihil, secundum illud Psalmi non accipiam de domo tua vitulos.

Et quia posset aliquis credere quod ad deum non pertineret utrum homo ageret iuste vel iniuste, ad hoc excludendum subdit homini qui similis tui est nocebit impietas tua, qui scilicet susceptivus est nocumenti, et filium hominis adiuvabit iustitia tua, qui scilicet auxilio iustitiae indiget; propter hoc ergo prohibetur a deo impietas et iustitia mandatur, quia deo est de hominibus cura qui per hoc vel iuvantur vel laeduntur. Et ex hac fide contingit quod homines oppressi clamant ad deum contra oppressores, quorum quidam dolose opprimunt per calumniam, unde subdit quantum ad hos propter multitudinem calumniatorum clamabunt, scilicet ad deum illi qui ab his oppressi sunt; quidam vero opprimunt manifeste per violentiam, et quantum ad hos subdit et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, idest plorabunt ad deum propter violentam potentiam tyrannorum; ex quo datur intelligi quod non solum deo non prodest quod aliquis peccat, sed ei displicet et punit, alioquin frustra clamarent oppressi.

Deinde convertit se ad improbandum aliud verbum quod praemiserat non tibi placet quod rectum est, quod divinae sapientiae repugnaret, quae primo quidem apparet in rerum creatione, unde dicit et non dixit, scilicet iob sentiens quod deo bona non placerent: ubi est deus qui fecit me? non enim deus fecit res nisi propter bonum, unde dicitur Gen. I 25 vidit deus quod esset bonum etc., unde manifestum est quod deo placet bonum. Secundo inducit beneficium humanae instructionis quo aliqui instruuntur ad bonum ex revelatione divina, unde subdit qui dedit, scilicet per revelationem, carmina, idest humanae instructionis dogmata quae ab antiquis multotiens carminibus comprehendebantur, in nocte, idest ad litteram in somnio nocturno, vel in quiete contemplationis seu obscuritate visionis; non autem erudiret homines ad bonum familiariter nisi bonum ei placeret. Tertio inducit infusionem naturalis luminis quo bonum a malo discernimus per rationem in qua excedimus bruta, unde subdit qui docet nos super iumenta terrae, quae scilicet ratione carent; et quia antiqui avium garritus et motus observabant quasi divinitus instructarum ac si rationem haberent, ideo ad hoc excludendum subdit super volucres caeli erudit nos, quae etiam rationem non habent.

Et quia odit malum et placet ei bonum, ideo oppressos clamantes audit, oppressores non audit, unde subdit illi clamabunt, scilicet calumniatores et tyranni, quasi petentes a deo desideriorum suorum impletionem, et non exaudiet, scilicet deus, et hoc propter superbiam malorum, scilicet hominum, secundum illud Psalmi respexit in orationem humilium.

Et ne aliquis crederet deum indifferenter omnes exaudire, subdit neque enim frustra, idest sine ratione, exaudiet deus, quia scilicet iustissima ratione hos exaudit et non illos, unde subdit et omnipotens singulorum causas intuebitur, ut scilicet dignos exaudiat, non indignos. Maxime autem videtur quod deus singulorum causas non videat ex hoc quod quandoque impii prosperantur, sed ad hoc excludendum subdit etiam cum dixeris, idest in corde tuo cogitaveris: non considerat, scilicet deus, facta hominum, iudicare coram illo, idest praepara te ut iudicium eius suscipias, et expecta eum, scilicet in futurum iudicantem etsi hic non puniat: tardat enim ut in futuro gravius damnet, unde subdit nunc enim, idest in praesenti vita, non infert furorem suum, idest magnitudinem poenae, nec ulciscitur scelus valde, idest non punit in praesenti secundum quod exigit gravitas culpae, quia poenae praesentis vitae sunt ad correctionem et ideo illos quos correctione indignos iudicat futurae damnationi reservat: et haec est alia ratio quare impii in hoc mundo prosperantur, in quo concordat cum opinione iob.

Sed quia eius verba prave intellexerat ideo ea reprehendit concludens ex dictis: ergo iob frustra, idest sine ratione, aperit os suum, quasi prolixitatem sermonis in ipso reprehendens, et absque scientia verba multiplicat, in quo arguit in ipso ignorantiam et loquacitatem inutilem.