IN JOB

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

 Capitulus 17

 Capitulus 18

 Capitulus 19

 Capitulus 20

 Capitulus 21

 Capitulus 22

 Capitulus 23

 Capitulus 24

 Capitulus 25

 Capitulus 26

 Capitulus 27

 Capitulus 28

 Capitulus 29

 Capitulus 30

 Capitulus 31

 Capitulus 32

 Capitulus 33

 Capitulus 34

 Capitulus 35

 Capitulus 36

 Capitulus 37

 Capitulus 38

 Capitulus 39

 Capitulus 40

 Capitulus 41

 Capitulus 42

Capitulus 2

Factum est autem, cum quadam die etc.. Cum triplex sit hominis bonum, scilicet animae, corporis et exteriorum rerum, hoc modo ad invicem ordinantur ut corpus sit propter animam, res vero exteriores et propter corpus et propter animam. Sicut igitur est perversa intentio si quis bona animae ordinet ad prosperitatem exteriorum bonorum, ita est perversa intentio si quis bona animae ordinet ad corporis salutem. Et quidem quod iob in actibus virtutum abundaret, quae sunt animae bona, sensibiliter cunctis poterat esse manifestum, unde et dominus ad Satan supra dixerat numquid considerasti servum meum iob etc.. Sed Satan calumniam inferebat quasi iob actibus virtutum intenderet propter temporalia bona, sicut et mali homines quorum Satan princeps est perniciose iudicant de intentione bonorum; sed haec calumnia repulsa erat per hoc quod post exteriorum bonorum amissionem adhuc in virtute stabilis permanebat, ex quo sufficienter ostensum est quod eius intentio non erat ad exteriora bona obliquata. Restabat igitur ostendere ad perfectam demonstrationem virtutis iob quod nec etiam ad salutem proprii corporis incurvata erat eius intentio, et ideo rursus inducitur divinum iudicium quo hoc manifestatur: hoc est ergo quod dicitur factum est autem, cum quadam die venissent filii dei et starent coram domino, venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius, ut diceret dominus ad Satan: unde venis? quibus verbis quia supra exposita sunt diutius immorandum non est, nisi quod hoc notandum est quod propter aliud factum alia dies hic inducitur, sicut et in principio Genesis secundum diversa rerum genera quae instituebantur diversi dies describuntur. Quid autem Satan examinatus responderit ostenditur consequenter cum dicitur qui respondens ait: circuivi terram et perambulavi eam. Et hoc ut supra.

Et rursus dominus virtutem iob ei quasi conspicuam proponit ut supra, unde sequitur et dixit dominus ad Satan: numquid considerasti servum meum iob, quod non est illi similis in terra? vir simplex et rectus et timens deum ac recedens a malo. Sed quia iam quaedam virtus beati iob manifestata erat quae prius manifesta non fuerat, scilicet constantia in adversis, ideo nunc addit et adhuc, scilicet post amissionem temporalium bonorum, retinens innocentiam; ex quo ulterius dominus ostendit suspicionem Satan fuisse calumniosam et intentionem frustratam, unde sequitur tu autem commovisti me adversus eum ut affligerem illum frustra. Ex hoc autem quod dicitur commovisti me adversus eum, non est intelligendum quod deus ab aliquo provocetur ad volendum quod prius nolebat sicut est apud homines consuetum dicitur enim Num. XXIII 19 non est deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur, sed loquitur hic Scriptura de deo figuraliter more humano: homines enim quando facere aliquid volunt propter aliquem ab illo commoveri dicuntur; deus autem vult quidem facere, sicut et facit, hoc propter illud, tamen absque omni mentis commotione quia ab aeterno in mente habuit quid propter quod facturus esset. Disposuerat igitur dominus ab aeterno iob temporaliter affligere ad demonstrandam veritatem virtutis eius, ut omnis malignorum excluderetur calumnia, unde ad hoc significandum hic dicitur tu autem commovisti me adversus eum.

Quod autem dicitur ut affligerem illum frustra, intelligendum est quantum ad intentionem Satan non quantum ad intentionem dei: expetierat enim Satan adversitatem iob intendens ex hoc eum in impatientiam et blasphemiam deducere, quod consecutus non erat; deus autem hoc permiserat ad declarandam virtutem eius, quod et factum erat: sic igitur frustra afflictus est iob quantum ad intentionem Satan sed non quantum ad intentionem dei.

Repulsus autem Satan non quiescit sed adhuc calumniam instruit, ostendere volens quod omnia bona quae iob fecerat, et etiam hoc ipsum quod patienter adversa toleraverat, non pro amore dei fecerat sed pro sui corporis salute, unde sequitur cui respondens Satan ait: pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua. Considerandum est autem quod iob dupliciter afflictus fuerat, scilicet in amissione possessionum et in amissione natorum.

Intendit igitur Satan dicere quod utramque afflictionem iob patienter toleraverat pro corporis sui salute, et hoc non erat magnae virtutis sed erat humanum et apud homines consuetum; et hoc est quod dicit homo, quasi quicumque etiam non virtuosus, dabit de facili pellem pro pelle, idest carnem alienam pro carne sua: sustinet enim homo non virtuosus ut quicumque alii etiam quantumcumque coniuncti potius corpore affligantur quam ipse; et similiter homo quicumque dabit cuncta exteriora quae possidet pro anima sua, idest pro vita sua conservanda: exteriora enim bona ad conservationem vitae quaeruntur, ut sint in subsidium victus et vestitus et aliorum huiusmodi quibus vita hominis commode conservatur.

Et quia posset aliquis dicere ad Satan unde: potest probari quod iob amissionem natorum et possessionum patienter tulerit timens pelli suae et vitae suae? quasi huic quaestioni respondens subdit alioquin, scilicet si verbo simplici non creditur, mitte manum tuam, idest exerce virtutem tuam, et tange os eius et carnem, idest affligas eum in corpore, non solum in superficie, quod posset significari per tactum carnis, sed etiam in profundum, quod significatur per tactum ossis, ut scilicet tactus usque ad intima perveniat; et tunc videbis, idest manifeste ab omnibus conspici poterit, quod in faciem benedixerit tibi, quod exponendum est ut supra.

Voluit igitur dominus ostendere quod iob deo non servierat propter corporis salutem, sicut supra ostenderat quod ei non servivit propter exteriora bona, unde subditur dixit ergo dominus ad Satan: ecce in manu tua, idest potestatem tibi trado eum in corpore affligendi, verum tamen animam illius serva, idest vitam ei ne auferas. Non enim totaliter deus servos suos voluntati Satan exponit sed secundum mensuram convenientem, secundum illud apostoli Cor. X 13 fidelis deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis.

Egressus igitur Satan etc.. Accepta potestate Satan ad eius executionem procedit, unde dicitur egressus igitur Satan a facie domini percussit iob, percussione quidem turpi et abominabili, unde dicitur ulcere, incurabili et doloroso, unde dicitur pessimo, et universali, unde dicitur a planta pedis usque ad verticem eius.

Solent autem aegrotantium afflictiones remediis exterius adhibitis et deliciis alleviari, sed iob sic alleviatus non fuit, sequitur enim qui testa saniem radebat, in quo ostenditur quod lenitiva medicamenta et delicata ei non adhibebantur; sedens in sterquilinio, ex quo ostenditur quod non recreabatur neque loci amoenitate neque stramentorum mollitie neque alicuius suavitatis odore, sed magis contrariis utebatur.

Potest autem hoc dupliciter contigisse: vel quia percussus a domino ipse etiam se magis sponte affligebat et humiliabat ut misericordiam facilius obtineret, vel quia cuncta quae habebat amiserat, unde non poterat sibi convenientia remedia exhibere; et hoc satis probabile est ex hoc quod supra dominus dixit; nec videtur quod Satan citra potestatem sibi datam aliquid egerit ad nocendum.

Solent etiam afflictiones hominum verbis consolatoriis relevari, sed afflicto iob verba exasperantia dicuntur, tanto magis provocantia quanto a persona magis coniuncta proferuntur, sequitur enim dixit autem illi uxor sua, quam solam diabolus reliquerat ut per eam viri iusti mentem pulsaret qui per feminam primum hominem deiecerat. Haec autem primo in verba irrisionis prorupit dicens adhuc tu permanes in simplicitate tua, quasi dicat: saltem post tot flagella cognoscere debes quia inutile tibi fuit simplicitatem servare, sicut etiam ex quorundam persona dicitur Mal. III 14 vanus est qui servit deo; et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius? secundo procedit ad verba perversae suggestionis dicens benedic deo, idest maledic, quasi dicat: ex quo tibi benedicenti deo adversitas supervenit, maledic deo ut prosperitate potiaris. Ultimo concludit in verba desperationis dicens et morere, quasi dicat: pro mortuo te habe quia nihil tibi residuum est in simplicitate remanenti nisi ut moriaris. Vel aliter benedic deo et morere, idest ex quo post tantam dei reverentiam sic adversitate afflictus es, si adhuc deo benedicas nihil restat nisi ut mortem expectes.

Sanctus autem vir qui sua incommoda patienter tulerat, iniuriam dei ferre non potuit, sequitur enim qui ait ad illam: quasi una de stultis mulieribus locuta es. Recte eam stultitiae arguit quae contra divinam sapientiam loquebatur. Quod autem stulte locuta fuerit ostendit si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus? in quo perfectam hominis sapientiam docet. Cum enim temporalia bona et corporalia non sint amanda nisi propter spiritualia et aeterna, istis salvatis quasi principalioribus, non debet homo deici si illis privetur nec elevari si eis abundet. Docet ergo nos iob tantam animi constantiam habere ut et bonis temporalibus, si nobis a deo dentur, sic utamur ut ex hoc in superbiam non elevemur, et contraria mala sic sustineamus ut ex eis noster animus non deiciatur, secundum illud apostoli Phil. Ult.. Scio humiliari, scio et abundare, et postea omnia possum in eo qui me confortat. Deinde concluditur perseverans innocentia iob cum dicitur in omnibus his non peccavit iob labiis suis.

Non solum per uxorem diabolus mentem beati iob exasperare nitebatur sed etiam per amicos, qui quamvis ad consolandum venerint tamen ad verba increpationis processerunt, de quibus dicitur igitur audientes tres amici iob omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, eliphaz themanites et baldath suites et sophar Naamathites. Et quia inter hos fere vertitur tota disputatio huius libri, considerandum est quod hi tres in aliquo eiusdem opinionis erant cum iob, unde amici eius dicuntur, et in aliquo ab eo differebant inter se invicem concordantes, unde sibi invicem connumerantur et a iob discernuntur. Conveniebant siquidem cum iob quod non solum res naturales sed etiam res humanae divinae providentiae subiacerent, sed differebant ab eo quod putabant hominem pro bonis quae agit remunerari a deo prosperitate terrena, et pro malis quae agit puniri a deo adversitate temporali, quasi temporalia bona sint praemia virtutum et temporalia mala sint propriae poenae peccatorum.

Hanc autem opinionem quilibet eorum propriis modis defendere nititur, secundum quod sibi proprium ingenium suggerebat: propter quod dicuntur venisse singuli de loco suo. Iob autem huius opinionis non erat, sed credebat bona opera hominum ordinari ad remunerationem spiritualem futuram post hanc vitam, et similiter peccata futuris suppliciis esse punienda.

Quod autem praedicti amici iob ad consolandum venerint, ostenditur ex hoc quod sequitur condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur, in quo veros amicos se ostenderunt in tribulationibus sibi non deficientes, dicitur enim eccli.

XII 9 in tristitia et in malitia viri amicus agnitus est. Et primo quidem ipsa visitatio consolativa erat: nam videre amicum et ei convivere delectabilissimum est. Consolantur etiam ipsum factis, compassionis suae ad eum signa ostendendo. Quibus compassionis signis praemittitur provocativum ad compassionem cum dicitur cumque elevassent procul oculos suos non cognoverunt eum: erat enim immutata facies ex ulcere, et habitus et reliquus cultus ex rerum amissione; quod autem dicit procul intelligendum est secundum eam mensuram qua homo a remotis potest cognosci. Haec autem immutatio amici eos provocavit ad tristitiam et compassionem quam per signa ostenderunt, sequitur enim et exclamantes, scilicet prae magnitudine doloris, ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in signum humilitatis et deiectionis, quasi se ex deiectione amici deiectos reputantes. Addit autem in caelum, ut quasi hac humiliatione caelestem misericordiam provocarent. Considerandum est autem quod amicorum compassio consolativa est, vel quia adversitas quasi onus quoddam levius fertur quando a pluribus portatur, vel magis quia omnis tristitia ex admixtione delectationis alleviatur: delectabilissimum autem est experimentum sumere de amicitia alicuius, quod maxime sumitur ex compassione in adversis, et ideo consolationem affert.

Non solum autem ex compassione ostensa eum consolabantur sed etiam ei societatem exhibendo, sequitur enim et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus; intelligendum tamen est non continue sed congruentibus horis, indigebat enim magna tristitia diuturna consolatione. Sed tertium quod maxime est consolatorium, scilicet verbum, non exhibebant, sequitur enim et nemo loquebatur ei verbum. Taciturnitatis autem causa ostenditur cum subditur videbant enim dolorem esse vehementem, quae causa magis redditur secundum consolantium opinionem quam secundum statum afflicti; cum enim mens alicuius fuerit dolore absorpta consolationis verba non recipit, unde et poeta dicit quis matrem nisi mentis inops in funere nati flere vetat? iob autem non sic erat dispositus ut prae tristitia consolationem recipere non posset, sed magis ipse secundum rationem consolabatur se ipsum, ut ex verbis eius supra inductis apparet.